Annus
2 0 1 1


Erdogan Turcos Arabosque consociare vult

Erdogan Turcos Arabosque consociare vult

Recep Erdogan, primus minister Turciae, his diebus magno comitatu iter facit per civitates ad sinum Arabicum sitas. Oratione in urbe Kuwait habita locutus est de "novo ordine civitatum", quem futurum esse credidit, si modo Turcia atque civitates Arabicae se coniunxissent.

Erdogan Turcos Arabosque cohortatus est, ut discordias veteres obliviscerentur. Multo magis iis rebus operam darent, quae sibi communes essent, scilicet religioni Mahumetanae colendae et aggressoribus Christianis reprimendis.

Non solum bellis rei Christianae causa susceptis Turcos Arabosque has regiones una defendisse, sed etiam saeculis posterioribus eos invasoribus repugnavisse. Fraternitati mille annorum vitam eos reddere oportere unione politica oeconomica culturali facienda. Eundem utrisque esse cultum, eandem humanitatem, eadem historia utrosque esse coniunctos.

"Dolores populi Iraquiani, populi Afghani, populi Pakistaniani", inquit, "sunt nostri quoque dolores. In his terris magna Mahumetanorum multitudo propter incursiones Americanorum interfecta est. Membro uno dolente totum dolet corpus. Cum liberi Gazani trucidarentur, eodem affecti sumus dolore, quasi liberi nostri trucidarentur. Res Gazanae sunt res nostrae, res Hierosolymitanae sunt res nostrae".

"Sed has difficultates tollentur", inquit, "si Turci Arabique mutua fide coniuncti erunt. Mutua fide coniuncti dolores in Afghania, in Iraquia, in Palaestina finiemus".

Deinde ad Unionem Europaeam spectans "non desinemus cum Unione Europaea agere", inquit, "sed non ab illis regionibus avertemur, quibuscum per saecula coniuncti eramus. Ne quis credat se quicquam valere ad rationes consiliaque nostra, quatenus ad civitates exteras pertinent, licet a nonnullis vituperemur, si de Gaza,de Hierosolymis, de Palaestina loquimur. Rationes nostras exteras nosmet ipsi expediemus. Arabi autem fratres nostri sunt ac sorores".

His dictis quamvis credas regimen Turcorum principatum in orbe Mahumetano petere, tamen Erdogan "de nulla alia re", inquit, "cogitamus nisi de fraternitate ac consociatione".

Quod scilicet dici oportuit; nam non sine causa fit, ut regimina Arabica de novis actionibus Turcorum sollicitentur. Primum, quod dubitatur, quid necessitudines sibi velint, quas Turci cum Irania habeant: nam omnia fere regimina Arabica ab Irania abhorrere dicuntur. Deinde, quod ipsam Araborum ambiguitatem - palam Israeles vituperant,quibuscum clam commercia faciunt - Erdogan vehementer reprehendit. Bello Gazano orto Erdogan populos Arabicos laudaverat, quod impetui Israelium tam vehementer reclamassent, cum moderatores in tanta caede silentes Gazanos destituissent.

Ex quo evenit, ut Erdogan plebi Arabicae magis acceptus sit quam moderatores aut regimina Arabica. Quid mirum, si quando Erdogan plebe incitata duces Araborum urgebit? Quorum sollicitudines haud ignorans Erdogan "corda nostra", inquit, "vobis aperuimus. Omittamus disputationes veteres, omittamus mendacia falsae historiae. Ne patiamur nos discordiis denuo ortis seiungi".

Quod paulo ante Christiani in Aegypto et in Iraquia ab islamistis trucidati sunt, Erdogan affirmavit terrorem islamisticum, qui diceretur, non exstare. Qui terrorem faceret, Mahumetanum non esse, cum religio Mahumetana pacem significaret. Sed territoribus non-Mahumetanis repugnandum esse: fore, ut haec res deo iuvante consociationeque Turco-Arabica facta feliciter eveniret - Erdogan dixit.

Scripsit Volfgangus Austriacus



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae