Annus
2 0 1 1


De potestate in Litore Eburneo certatur

De potestate in Litore Eburneo certatur

Militiae, quae Alassani Ouattara (quem in imagine adposita aspicis) suffragiis praesidenti electo favent, Laurentium Gbagbo potestatem supremam deserere nolentem eiusque suffragatores in sede praesidentiali resistentes circumdant et obsident. Laurentii nuntius eum dixit in Litore Eburneo manere, ubi certamini contra usurpatores praeest. Acerrime certatur Abidiane apud palatium, ubi sclopetationes et mortariorum sonitus utrimque audiuntur.

Quingenti advenae a copiis Francogallicis in castra securitatis gratia adlati sunt.

Scripsit Herimannus Novocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae