De abdicatione Berlusconiana
De abdicatione Berlusconiana
Iam ante quattuor
dies Minister Primarius Italicus nuntiavit se munere abdicaturum
esse postquam lex de ratione rei publicae reddenda iussa erit.
Silvius Berlusconi statuit hoc facere cum animadvertisset apud
Consilium legatorum populi suis partibus maiorem numerum
suffragiorum, sed non iam maximum esse; sibi enim nonnullos
legatos deesse qui ad novam factionem defecissent. Cum suos
consuluisset ad Palatium Quirinalis contendit ut Praesidenti Rei
Publicae Giorgio Napolitano proximam abdicationem nuntiaret.
In gravi rei
oeconomicae discrimine nulla mora interponenda est: partes
Berlusconianae putant nova comitia quam primum habenda esse, sed
factiones adversae dissentiunt: necesse consensum omnium partium
ut fides detur administratorum Consilio Ministroque Primario qui
difficultates rei oeconomicae sumant, ut postulatur ab Unione
Europaea. Insequenti die Praesidens Rei Publicae Marium Monti
doctrinae oeconomiacae peritum elegit senatorem perpetuum: ut
videtur, ei haud dubie mandabitur ut novos rei publicae
moderatores deligat.
Hodie vesperi,
iussa lege nummaria rei publicae, Berlusconi se contulit ad
Quirinalem et publice potestatem abdicavit. Multitudo clamans et
contumelias iaciens expectavit Silvium Berlusconi - cuius vultus
dum iter hoc agit in imagine adposita ostenditur - autoraeda
aditurum ad Quirinalem. Crastino die Praeses Rei Publicae
consulere candidatos muneris Ministri Primarii incipiet.
Complures qui in media re politica versantur affirmant :
Finem habuit aetas Berlusconiana.
Scripsit Lydia Ariminensis
|