Muliebre praemium Nobelianum
Muliebre praemium Nobelianum
Praemium pacis Nobelianum tribus animosis feminis a Consilio
Norvego, cui officium hoc mandatur, tributum est. Ellen
Johnson-Sirleaf praesidens Liberiae et Leymah Gbowee causidica
illius concivis patriam suam restituere post diuturnum
cruentissimium bellum civile conantes, praeclaro decore exornatae
sunt; item Tawakkul Karman, diurnaria Iemenita, quae mulierum
iura defendit contra rei publicae praesidentem Ali Abdallah Saleh,
qui per XXXII annos imperavit - tam diu quam diu Tawakkul vixit.
Magno cum gaudio apud Africos et Arabas selectio salutatur,
cuius causa Consilii sententia haec est, quod "nulla cum vi
pro feminarum securitate et iure pugnaverint".
Scripsit Herimannus Novocomensis
|