Annus
2 0 1 1


Guttenberg munere se abdicat

Guttenberg munere se abdicat

Carolus Theodorus de Guttenberg, minister Germanicus rei militaris, Lunae die palam declaravit munere sese abdicaturum. Nullo alio consilio, quod in vita sua cepisset, magis se doluisse. Se semper quidem paratum fuisse ad pugnandum, sed nunc vires se deficere. Munus, quo se abdicaret, semper sibi cordi fuisse; quamobrem hoc consilium haud leviter se cepisse.

Guttenberg ipse id reprehendit, quod diurnarii de nulla re nisi de semet ipso scriberent, immo vero graviores res neglegerent, cum de militibus in Afghania occisis tacuissent.

Guttenberg, qui in dissertatione sua maxima ex parte alios auctores ad verbum transscripserat neque nominaverat, vitia quidem concessit, sed consilio se id fecisse negavit. Quibus de causis Universitas studiorum Bayreuthensis honorem doctoratus ab eo abiudicavit.

Angela Merkel, cancellaria foederalis, adhuc pro Guttenberg stabat, qui iam successor eius futurus habebatur.

Sed diebus superioribus etiam in Unione Christianodemocratica voces eorum crescebant, qui Carolum Theodorum Guttenberg vehementer vituperaverunt.

Scripsit Volfgangus Austriacus



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae