Traianus Basescu bellum nazistarum laudat
Basescu
bellum nazistarum laudat
Traianus Basescu,
praeses Romaniae, Romanianos anno MCMXLI una cum nazistis Unionem
Sovieticam aggressos esse comprobavit. Cuius sententiae Russi
vehementer repugnaverunt.
Basescu in percontatione quadam televisifica dixerat se ipsum,
si illo tempore Romanianis imperavisset, milites iussurum fuisse
cum exercitu Germanico in Russiam iter facere. Praeterea nazistas
“socios suos” appellavit.
Haec dicta minister Russus rerum externarum vehementer
vituperavit. „Non possumus tolerare“, inquit, „ista dicta
vaniloqua et impudentia, quibus et bellum nazistarum comprobetur
et memoria innumerabilium hominum dedecoretur, qui a nazistis
necati sunt.
Civitates Europaeas, in quibus cultus atque humanitas valent,
ab ista Traiani Basescu sententia abhorrere oportet, eo magis,
quod lugubri illo die haec dixerat, quo die LXX abhinc annis
Bellum Patrium Magnum ortum est, quo bello XXVII milliones
Russorum perierunt.“
Basescu de indignatione Russorum miratus dixit verba sua ad
pristinam Unionem Sovieticam, non ad Russos pertinuisse.
Scripsit Volfgangus Austriacus
|