Ratko Mladic iudicibus Hagensibus tradetur
Ratko Mladic
iudicibus Hagensibus tradetur
Duo fere milia Serborum Veneris die in
oppido Pale reclamaverunt Mladicium comprehensum esse, ut
iudicibus Hagensibus traderetur. Reclamantes, in quibus multi
veterani fuerunt, cum in forum convenissent, regimini proditionem
obiecerunt. Slobodan Batinic, veteranus XLVIII annorum, qui bello
civili pro Serbis meruerat, „tristis sum et conturbatus“,
inquit, „nam numquam credidi Serbos Mladicium prodituros esse.
Isti heroem prodiderunt, qui populum Serbicum defenderat.“
Marko Mirkovic, veteranus L annorum, Mladicium similiter laudavit,
quo „omnes Serbi gloriarentur, sine quo nulla umquam res
publica Serbica fuisset.“
Postridie eius diei, quo comprehensus esset, iudices Serbici
decreverunt nihil obstare, quin Mladic iudicio Hagensi traderetur.
Ille autem recusavit, ne libellum acciperet, dicens: „Vos
Milosevicium suffragati estis, non ego. Cuius ergo culpa illa
facta sunt?»
Interim in ea causa iudices electi sunt hi : Christophorus
Flügge Germanus, Alphonsus Orie Batavus, Bakone Moloto Africanus
Australis.
Patronus Mladicii Veneris die de valetudine eius infirma et
aegra locutus est. sui , cum eum visitavissent, petiverunt, ut in
valetudinarium transferretur, ut a „medicis liberis“ inspici
posset. Darko, filius eius, dixit se iam duos medicos Russos
adiisse. Patrem aegre loqui posse, praeterea dextra corporis
parte esse captum.
Scripsit Volfgangus Austriacus
|