Ordo Nationum Unitarum de Libya agit
Ordo Nationum Unitarum de Libya agit
Secretarius
generalis Ordinis nationum Unitarum Ban Ki-moon ex consilio
securitatis petit ut firmiter in Mahometum Gaddafi Libyae
praesidentem consulat, qui populi rebellionem vi reprimere
conetur. Maximae civitates occidentales deliberationem proponunt,
qua Libicis armorum venditio interdicatur, itinera prohibeantur,
dictatoris facultates firmentur, ipse ante tribunal mundanum
deferatur quod scelera contra humanitatem persequitur. Cum mille
saltem homines interiisse decem ultimis diebus putentur et
commeatus deficere coeperint, Libya orientalis et magnae urbes ut
Tobruc et Hesperides (Benghazi) in potestate rebellium
reductae sunt, Tripolim et Syrtes copiae regiminis adhuc
occupant.
Praesidens
Civitatum Americae Unitarum iam poenas in Libyam constituit,
sedem legationis suae in Libya vacuefecit et Mahometi Gaddafi
opes in argentariis Americanis servatas interclusit. Saif Gaddafi
filius praesidentis, aliter ac pater, dixit omnibus Libicis
paciscendum esse ut pax patriae restituatur.
Scripsit Herimannus Novocomensis
|