De Coptorum exsequiis
De Coptorum exsequiis
Ante tres dies
multa fidelium milia apud templum primarium Abbassiyae exsequiis
Christianorum Coptorum adfuerunt qui necati sunt in urbe Al
Qahira nocte prioris diei solis ante sedem telehorasis rei
publicae Aegyptiae. Christiani Copti persecutione ac vi vexati
superioribus mensibus publico concursu reclamaverant. Septem
diebus ante caedem templum in Aegypto meridionali deletum erat,
cum praefectus provinciae declaravisset aedem exstructum esse
nulla data faciendi potestate. Non solum mense Maio novem
Christiani interfecti erant ab extremarum partium Islamicis in
ipsa urbe capite, sed apud quam etiam mense Martio per vim
tredecim interierant. Iam mense Ianuario Alexandriae pro Coptorum
ecclesia unus et viginti autocineto pyrobolo dolose instructo
occisi erant.
Regimen
militarium negat se esse auctorem necis quattuor et viginti
Coptorum, sed imagines televisificae magna crudelitate seditionem
compressam esse ostendunt curribus loricatis tumultuantes
insequentibus. Decima pars civium Aegyptiorum profitentur se esse
Christianos, sed eorum status, amoto praesidente Moubarak, in
peius mutatus est: centum milia Coptorum iam peregre isse
feruntur.
Scripsit Lydia Ariminensis
|