Annus
2 0 1 1


De vi electrica in Japonia creanda

De vi electrica in Japonia creanda

Minister primarius Japoniae Naotus Kan putat consilium de electrificinis nuclearibus exstruendis permutandum esse post calamitatem quae ante duos menses Fukusimae evenit. Unde ab illa die propter terrae marisque motus ingentes materiae radiantes diffundi pergunt. LXXX incolae domibus abire coacti sunt, magnis damnis agri cultura et commercia affecta sunt, nulla dies consuetarum rerum recipiendorum constitui potest: centum saltem bilionum dollariorum (id est LXX bilionum euronum) pretium ad damna sarcienda pendenda esse rentur.

Usque ad hunc diem tertia pars roboris electrici quo Japonici utuntur ab electrificinis nuclearibus gignitur.

Scripsit Herimannus Novocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae