PRO DOMO SVA
NUNTII MENSTRUI DE LIBRIS
& RE MUSICA IN POLONIA
LAMPAS - summaria fasciculorum
December 2004 Georgius Pilch (quod nomen talpam apud ruricolas significat, hic tamen de scriptore praeclaro agitur) gaudium mihi maximum attulit, dicens sibi placuisse in caupona "Bajka" (i.e. "Fabula") in via Nowy Swiat (Mundus Novus sed etymologice potius nova apertura sive via ultra moenia urbis egrediens) posita tempus terere. Nam est ultima fortasse inter Varsoviae cauponarum ubi res (aut genius loci saltem) immutatae manent a triginta quadragintave annis. Quod immo mirabilius mihi videtur dum scio Pilch per paucos tantum praeteritos annos Varsoviae habitare, seque affirmare hominem pigrum, qui ambulare non amat nisi per nonnullas viaculas ei vicinas – quomodo ergo "Fabulam" invenerit, prorsus nescio... (sequitur...)
November 2004 Elphrida Jelinek, scriptor, ut putant multi, impudica, praemium Nobelianum litterarum modo accepit, de stylo eius ergo, id est de modo scribendi, Agnes Drotkiewicz, scriptor iuvenis Polona, narrat. Terram vehementer pede pulsans invadit Jelinek viscera hominis hodierni, intestina linguae hodiernae - putat Drotkiewicz, atque una cum Jelinek de statu inferiori feminarum queritur (Scire mulier debet se sicut cibum variis in modis ad mensam praebere)... (sequitur...)
October 2004 Non tam bene se habere videtur Casimirus Staszewski, filius clarissimi „patris Casimiri". Sanguis in pede eius non satis cito fluit, quod nimis fumitandi certe effectus est, potiones alcoholicae enim – ut ipse narrat – salubritati favent: arterias latiores reddunt. Quod immo peius interpretari potest, si meminimus patrem Casimiri talem ob morbum – ut ipse Casimirus narrat – mortuum esse... (sequitur...)
September 2004 Maximo cum gaudio invenimus Manuelam Gretkowska, descriptorem praeclaram rerum, quae interdum inter viros et mulieres fiunt, eundem ut nos *magistrum spiritualem* habuisse, nempe professorem Andream Wiercinski (1930-2003), anthropologum non tam parvi in orbe terrarum momenti, hac re praesertim notum ut primus inter temporis nostri studiosos serio gematriam (numerologiam) tractavit. Quod et Gretkowska facere nunc videtur, nos tamen, liceat profiteri, nonnullis annis professorem in auscultando peractis, ad sententiam venimus gematriam cabbalamque ne flocci quidem aestimandam esse. (sequitur...)
Iulius - Augustus 2004 Mundus vult decipi ergo decipiatur – dicit (Latine!!!) Stanislaus Lem, fantasiae scientificae scriptor ille praeclarus, cum a Paulo Dunin-Wąsowicz interrogatus quid de deliratione tam multorum Harrius Potter causa censeat. Cur tamen ipse libros ad res fictas spectantes scribere cesserit, clare respondere evadit. (sequitur...)
Iunius 2004 Euge, contra opinionem nonnullorum iam ad tertium fasciculum „Lampadis" pervenimus! Ubi auctrix haud ignota Olga Tokarczuk de conventu suo cum manibus in oppido Helvetico Bollingen nobis narrat. Nam postquam turrim ad lacum spectantem visitavit, in qua ultimam partem itineris mundani praeclarus indagator animarum Carolus Gustavus Jung degerat, turri relicta Tokarczuk ab agmine hilaris iuventutis quasi arrepta est, qui iuvenes, petasis nigris talibusque paenulis vestiti, carmina cantantes tympanaque pulsantes, ad oram lacus properabant. (sequitur...)
Maius 2004 Fasciculum alterum "Lampadis" feliciter in lucem edidimus, in quo fasciculo inter alia:
Scriptor praeclarus Andreas Stasiuk de modo suo novo vivendi atque scribendi dicit, nam non iam fabulas ut ita dicam fictas vere scribit sed potius meditationes quibus tempore trans terras Europae Mediae (Mitteleuropa) itinerandi libenter studium dat. (sequitur...)
Aprilis 2004 Hoc in fasciculo primo “Lampadis” invenies, lector care, inter alia et Dorotheam Masłowska de vita sua recenti, scilicet postquam in tribum varsoviensem Powiśle migraverit, narrantem, querentem de incursionibus diurnariorum (Quo colore crinis tuus vere est? Quae dulcia comedere amas?) atque de translatoribus libri eius incluti "De bello polono-ruthenico sub albo-et-rubro vexillo", nam liber in francogallicam et theodiscam iam transversus est. Quas translationes Masłowska non probat, quomodo enim – rogat – ‘fricatus mentalis’ (mentalne ocieractwo) aut ‘crura permingere’ (zejszczać się) aliis in linguis reddi possunt? (sequitur...)
|