Annus
2 0 0 4

Sed ad tempus, ad meridiem diei Martis 24-08-04, ordo generalis numismatum sic se habet:

ATHENAE MMIV

TERTIA CHRONICA LUDORUM (24.08.2004).

Die Saturni 21º hujus mensis, celebratum est certamen finale cursus pedestris centum metrorum inter feminas. Praeter omnium exspectationem, victrix fuit Europaea, Albirussa Yuliya Nesterenko, 25 annos nata, quae metam transivit post 10 secundas et 93 centessimas, quo aureo numismate honorata est. Post illam, metam transivit et numisma argenteum merita est athletissa Americana Lauryn Williams, post 10 secundas et 96 centessimas. Tertium locum et numisma aeneum obtinuit Jamaicana Veronica Campbell, quae tempore 10.97 cursum perfecit.

Die Solis 22º cursus Marathonius inter feminas factus est. Contra omnium exspectationem, Paula Radklife, athletissa Britannica, quae culmen mundanum mirifice attigit abhinc nonnullos menses, tempore duarum horarum et quindecim minutarum; hodie male se habuit et sex chiliometra ante metam cursum interrumpere coacta est. Expeditior igitur competitricibus via facta est ad metam. Jam enim factum erat ut decem chiliometra ante metam, athletissa Japona Mizuki Noguchi impetum faceret cursum accelerans, neque ceterae valerent una cum ea prima acie cursare. Prima igitur Mizuki Noguchi metam transivit et aureo numismate honorata est. Post eam Keniata Catherina Ndereba argenteum numisma meruit. Tertio denique loco metam transivit Americana Septentrionalis Deena Kastor, et aeneum numisma adepta est.

 

Cursus autem centum metrorum inter viros fuit mirificum, quoniam quattuor athletae valuerunt centum metra percurrere infra 9.90 secundas...

Victor fuit Americanus Justin Gatlin, tempore 9.85 secundarum. Secundus metam transivit Lusitanus originis Africanae, Francis Obikwelu, qui fecit 9.86. Tertius denique, qui locum in podio meruit, fuit Americanus Maurice Greene, qui hecatometrum percurrit 9.87 secundis.

Sed ad tempus, ad meridiem diei Martis 24-08-04, ordo generalis numismatum sic se habet:

ordo

Civitas

Numisma aureum

Numisma argenteum

Numisma aeneum

summa

1

U.S.A.

23

26

17

66

2

Sinae

23

15

12

50

3

Japonia

15

8

9

32

4

Australia

13

9

13

35

5

Francia

9

7

9

25

 


Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae