CASSOELA (quod legitur ut Germane “Kassöla”)
GASTRONOMIA
ANATINA MORIBUS THEODISCORUM SINENSIUM FRANCOGALLORUMQUE ASSATA
Hiems tempus est cum caro anatina - anatis scilicet ferae (Anas Boscas) - sapidissima sit. Operae pretium est in Lexico Culinari Erhardi Gorys* legere, quid coqui sentiant de iisdem avibus: anates pondere sunt duorum vel trium chiliogrammorum. Oportet anas comedenda ne sit anno vetustior; post haec enim aetatem caro anatina plus minusve sapit adipem piscinam. Caro optime sapit mensibus, qui sunt inter Septembrem et Ianuarium. Anates aut assantur aut frixantur per spatium 50 fere minutarum.
Anas Badeniana. Anatem subassato; cepam crasse concidito, <<radicaria>> (Theod. Wurzelzeug, i.e. carotas, stipites porri, radiculas petroselini, frustum apii bulbosi) minutatim concisa, macrum lardum tessellatim concisum cum aliquantulo thymi foliique laurei in pinguamine fortiter subtorreto (Theod. anrösten), vinum album (scilicet Badense) affundito, anatem in his assato, dum mollescat. Brassicam acidam et laminas lardi fumigati vaporato, anatem cum brassica acida apponito; fundum assarium (Theod. Bratenfonds) cum embammate percoquito, percribrato, condito, si vis, tuberibus (fungis) in taeniolas concisis perficito; globulos addito.
Anas farta. Anatem farcito fartura bene condita, quae est composita e lardo conciso, iecore anatino contrito, pane alba intrito, cruda perna tesselatim concisa, fungis amanitis. Anatem fartam assato, fundum assarium cum vino rubro percoquito, embamma percribrato, condito, vitello commisceto; salita poma terrestria addito.
Anas cum iasmino. Specialitas Sinica: anati putamen arancii infigito, anatem cum adipe suillo fortiter subassato, fortem theam viridem affundito, anatem obtectam assato, dum mollescat; denique vinum oryzaceum aliquantulumque embammatis soiani addito, floribus iasmini condito, anatem ex olla assaria tollito, carnem dissecato in frusta ad comedendum apta, una cum bambusae germinibus in assario pinguamine dehausto assato, dum crusta obducatur, et apponito; fundum assarium leniter conditur, farinam oryzaceam immisceto, percribrato, cibo superfundito; oryzam coctam addito.
Anas cum aranciis. Anatem fortiter subassato, in embammate assato, dum mollescat, pinguamen ab embammate secernito; aliquantum sacchari calefacito, dum infuscetur, aceto vinoso macerato, embamma affundito, suco arancii necnon putaminibus arancii et citri in fasciolas (virgulas) concisis condito; anatem dissecato, frustulis aranciorum butyratis ornato; addito straminata poma terrestria (Theod. Strohkartoffeln, Fr. pommes pailles).
Anas more Rotomagensi assata. Plurimum valet anatem (aptissima est Rotomagensis) esse suffocatam, ut sanguis maneat in corpore (sic scribit Gorys – vae vobis, coqui crudelissimi!). Anatem per 20 minutas assato, clunes extractas in craticula assato, pectus in longas fasciolas tenuissimas dissecato, quas cepis Ascaloniis minutatim concisis insternito et apponito, sale et pipere condito, vino adusto inflammato; ossicula carunculasque reliquas (Karkasse) prelo volatilium exprimito, sucum una cum bono vino rubro super fasciolas anatinas fundito, breviter in furno calefacito; addito panem candidum.
Acetaria anatina. Fasciolas carnis anatinae assatae, poma terrestria cocta, cucumeres aceto oleoque condito, antequam apponis, lene liquamen Magonicum (Mayonnaise) immisceto; ornato lycopersicorum particulis octantibus.
Sufficiant haec praecepta anatis assandae. Candide lector, utinam tibi sit anatina cena pollucibilis. Optime tibi sapiat!
Scripsit Nicolaus Gross, Theodiscus Venaxomodurensis
* GORYS, Erhard: dtv-Küchenlexikon. Von Aachener Printen bis Zwischenrippenstück. 3. Auflage. München 1980.
|