Ioannes Spadolėni, Florentinus, die 4 Aug
DE IOANNE SPADOLINI (1925-1994).
Scripsit Victorius Ciarrocchi, Italus Pisaurensis
Ioannes Spadolìni, Florentinus, die 4 Aug. 1994 annum undeseptuagesimum agens Romae mortuus est. Qui vir, ingenio peracuto praeditus, iam a puero summam variis in rebus explendis industriam a vitae probitate non disiunctam posuit. Nondum annum undecimum expleverat, cum prima historiae Italicae lineamenta quaedam composuit de viris, qui a Friderico Hohenstaufen Aenobarbato usque ad Benitum Mussolini partes bonas aut malas apud populos Italicos egerint. Anno 1948 in actis diurnis symbolas sive 'articulos' scribere coepit [utrum verbum, quod est 'articulus', rectum an erratum sit ad compositiones in actis diurnis editas significandas, equidem nescio; dicant, quaeso, Latinitatis aureae peritissimi, quibus in antecessum plurimas gratias ago vel si me improbaverint, quia, vestigia Eduardi nostri sequens, tali vocabulo, quod forsitan Cicero isto sensu instructum non intellexisset, uti sum ausus:-)]. Anno 1950 in universitate Florentina c. n. "Caesar Alfieri" _ quae id temporis etiam apud exteras gentes pernota erat _ munus historiam recentiorem docendi suscepit et eos eventus, quibus factum est ut dimidio saeculo undevigesimo, post mille trecentos annos ex Langobardorum in Italiam invasione, tandem populi Italici unam in Civitatem iterum coagmentarentur, maximà diligentià acrioreque mentis acumine investigavit atque explanavit. Anno 1954 librum graviorem Spadolìni scripsit "De catholicis, qui Italiae unitae se opposuerunt"; quod opus furibundos reddidit aliquos mentis angustissimae homines, quibus veritas illa historica (quae, etsi non sit Veritas a Deo patefacta, nihilominus veritas quaedam est: blaterent quid velint 'relativistae' iique unam Veritatem esse putantes eam, quae talis a 'pontificibus' adfirmata sit!) valde displicebat, quippe quae documentis irrefutabilibus corroborata primo innumera obstacula patefecit a multis catholicorum gregibus interposita adversus Italiae populos inter sese tandem unitos. Alios non paucos libros ille annis insequentibus scripsit, ex. gr. "De certaminibus, quae inter varios ordines sociales habita sunt"; "De Ioanne Giolitti" (qui ineunte saeculo praeterito saepius munus primi administri in regno Italiae explevit); duo volumina "De hominibus, qui pro Italia unita operam navarunt" (Longanesi, Milano, 1989, pp. 578; 1991, pp. 354); his in libris etiam feminae et viri plerisque Italorum omnino ignoti mirum in modum commemorantur. Ex anno 1955 usque ad annum 1968 acta diurna Bononiensia, quae "il Resto del Carlino" inscribuntur, tanto studio moderatus est Spadolìni, ut ipsa in diurnis Italicis maiore auctoritate fideque praeditis brevi adnumerata sint: bis in hebdomade 'articulum' aliquem moderator ille scribere solebat de rebus publicis, quae tamen semper cum rerum gestarum memoria coniunctae erant; sermone Italico utebatur amplo, fluentissimo, sententiis Latinis tam saepe asperso, ut olim quidam diurnarius, videlicet ioci causa, quadam in symbola scripserit verba haec: "Ioannes Spadolinius dixit (...)". Ab anno 1968 usque ad annum 1972 actis diurnis Mediolanensibus, q. i. "Corriere della Sera", praefuit, non tamen sine diurnariis ei vel occulte adversis; annorum enim tempus, qui ab illo 1968 usque ad primos annos octogesimos computari solent, turbulentissimum fuit, sicut plerique historici et diurnarii scripserunt (v. g. Sergius Zàvoli in libro "De 'nocte' Rei publicae (Italicae)", Mondadori, Milano, 1992; quos autem annos alii, veluti Marius Capanna, dux adulescentium omnia subvertere cupientium, valde laudarunt). Postea Ioannes ille, quem amici propter eius magnam molem corpoream 'Ioannonem' [It.: 'Giovannone'] vocitabant (uxorem numquam duxerat et fortasse etiam hanc ob causam prandia opipara sive lauta mensa ac vina primae notae semper ei pergrata fuerunt), in rebus publicis versari coepit. Quare illius hominum factionis particeps esse voluit, quorum principia eam redolebant aetatem, in cuius studium ille multos annos iam incubuerat; factio illa "repubblicana" Italice dicebatur, sed Latine loquentibus et scribentibus _ ut Antonius ille Bacci, S. R. E. pater purpuratus, admonuit _ melius fortasse dicendum ita: <factio popularis rei publicae fautorum> [ quae quidem locutio forsan bona est pro Cicerone; sed nihil ipsa dicit cuilibet homini Italico, et fortasse non solum Italico, quia hac aetate sunt, saltem apud nos, non paucae factiones, quibus eadem locutio 'Bacciana' aptari potest]. At is numquam factiose se gessit, quin etiam semper contendit ut politicarum rerum ardor, qui apud Italos inflammatior esse solet, minueretur ac sedaretur. Itaque huius viri prudentiam aequitatemque etiam adversarii politici non raro laudarunt eumque utpote senatorum praesidem elegerunt. Magnos igitur adeptus honores, breve per temporis spatium administer fuit publicae institutionis scholasticae; diutius praefuit, inter annos 1983/87, defensioni publicae, postquam sedecim menses praeses administrorum fuerat. Binis in his muneribus explendis illud est adsecutus, ut amicitiae vincula Americanos inter et Italos firmiora ac meliora fierent. Numquam autem a rebus gestis investigandis destitit: suum librorum patrimonium adeo auxit, ut in eius amplissima domo, quae parvo in oppido prope Florentiam sita est, octoginta milia voluminum opusculorumque computata sint, quorum haud pauca rarissima. Principia libertatis legibus fultae atque illud praeceptum, pro quo instaurando haud pauci mortem obierant, scilicet separandi res religiosas a rebus publicis, semper etsi frustra defendit, quia persuasum habebat veram libertatem inesse in legibus, quae a maxima civium parte observentur. Amico cuidam, nomine Leo Valiàni, a quo ob librum "De fluvio Tiberi ampliore" ad diversitates religiosas et publicas pertinentem laudatus erat, die 16 Nov. 1967 Spadolìni cum alia tum respondit haec: "Gratias, amice, praesertim cum a te, qui pro Italia libera et carcerem es passus, laudatus sim. Revera libertas nostra [scil. 'Italorum'] die 20 Sept. 1870 illucescere coepit" [illo enim die potestas 'temporalis' pontificum deleta est]. Et Stephano Caretti, amico et discipulo, die 26 Apr. 1994 scripsit haec: "Magno est mihi honori quia certamen certavi, cuius infaustus non me fugerat exitus. Totam vitam illud adsequi contendi, ut inter factiones politicas et sociales aliquod aequilibrium fieret. At interdum accidit ut cum protervis et arrogantibus frustra conciliationem petas. His in condicionibus eligendum est. Potius me victum discedere elegi, quam dignitatem amittere meam (...) Italiam unam contra homines eam dissociandam molientes defendere pergam, eam dico Italiam, quam Norbertus Bòbbio (1909-2004) recte <Italiam civilem> appellat". Forte igitur fortuna contigit Ioanni Spadolìni ne usque ad praesens tempus viveret, quoniam in dies apud nos augetur numerus librorum eam aetatem vituperantium, qua ut libertatem atque unitatem populus Italicus recuperaret haud pauci, certe non sine erroribus, sed animo incorrupto aut minus corrupto quam permulti posteri, saeculo undevigesimo pugnarunt et vitam amiserunt!
|