Fasti:
Homo hebdomadae:
KIRSAN ILUMZSINOV
Praeses, buddhista, scaccista.
Urbem, quae tota lusoribus scaccorum (sive latrunculorum) praebeatur, struere vult in civitate Arabica Dubai moderator rei publicae autonomae (intra Foederationem Russicam) Kalmykiae praesesque Societatis Internationalis Scaccorum (abbreviatione Francogallica FIDE notae) Kirsan Ilumzsinov. "Litterae voluntatis" ad tale inceptum spectantes ab eo et Sulaimane Al Fahim, qui in regimine Dubaiensi collocationes pecuniae alienigenarum curat, praeterita septimana signatae sunt.
Urbs nova, qua 32 aedes altissimae calculis scaccorum forma similes continentur, 2,6 miliardis dollariorum Americanorum struetur.
Multo minore pecunia anno 1997 Ilumzsinov, scaccomaniacus ille maximus, oppidulum scaccis praeditum prope urbem capitalem Kalmykiae, Elisti scilicet, struxit, quo tamen, in terram pauperrimam morationique occidentalium non vere idoneam, scaccistas clarissimos vix allicere potutit.
Oppidulum hoc scaccorum praeditum causa erat rixae inter Elisti et Moscoviam. Regimen Russorum enim reum Ilumzsinov accusavit pecuniae a vectigalibus foederalibus suppeditae praevaricationis – quod scilicet ad usus agriculturae datum erat Ilumzsinov in scaccos, ecclesias grandiosas christianorum, musulmanorum buddhistarumve structas sententia Kremlinis collocaverit. Quomodo res se habuerint, vere nescimus. Kalmykia, quae dimidia pars hominum nepotes Mongolorum sunt necnon sola gens Europae quae Buddham colit, anno 1991 uti "paradisus vectigalis" proclamata est ab eoque tempore non paucam pecuniam incerti ut dicunt fontis allicere poterat.
Hoc anno ineunte Ilumzsinov, buddhista, Moscoviam ignavia accusavit, quia illa recusaverat aditum in Kalmykiam pontifici lamaistarum Dalailamae.
|