Annus
2 0 0 4

(homo Ephemeridis 6

Homo hebdomadis (25-31.07.2004).
SIMON WIESENTHAL

95 nunc annos natus Simon Wiesenthal, captator ille clarus homicidarum, qui internecionis Iudaeorum altero bello mundano perpetratae participes essent, 89 familiares in Holocausto seu clade Iudaeorum amisit. Anno 1961 Vindobonae societatem condidit ad sceleratos Hitlerianos et socios eorum captandos, cui rei et antea, ab ipso fine belli, privatim operas dederat.

Summatim tria milia hominum sceleratorum, praesertim in terris Americae Septentrionalis latentium, consecutus est eosque in iudicium deduxit. Maximi momenti inter eos Adolphus Eichman est, collaborator proximus Adolphi Hitler, reus parationis cladis milionum Iudaerorum Europae - ille ab exploratoribus societatis Mosad Bono Aeri captus et clam in Israhelem advectus, postea damnatus et ad supplicium traditus est.

Praeterito anno dixit Wiesenthal munus suum expletum esse, nam hi parricidarum, qui adhuc vivi sunt, nimis veteres et aegroti essent ut in iudicium ducerentur. Recens tamen inopinate ultimum– ut ipse dicit – conamen homicidarum apprehendorum coepit, cum nonnullis in terris orientalibus Europae, necnon in Germania et Austria lineas telephonicas huic rei solum deditas iis praeberet, qui telephonare et nomina sceleratorum adhuc viventium denuntiare vellent, quo facto, si apertum sit eos verum dixisse, mercede decem milia euronum mererentur. Hoc propositum, ut homicidae pecuniae gratia denuntiari, an rectum honestumque sit a regiminibus terrarum, rerum gestarum peritis, commentatoribusque diurnariis vehementer disputatur. In Polonia fieri potest ut hi, qui sceleratos denuntiaverint, ipsi prehendantur in eo accusati, quod de crimine sui noto adhuc tacuerint. Hungari autem praeterito die Lunae conamen ultimum Wiesenthalense sua in terra perfici prohibuerunt.

wisenthal


Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae