NUNTII HEBDOMADIS:
NUNTII HEBDOMADIS (14 - 20.11.2004)
BEAUJOLAIS NOVUM IAM ADEST!
Tertio die Iovis mensis Novembri, sicut mos est Francogallorum ab anno 1951, venum ivit vinum novissimum, ex uvis scilicet huius anni vindemia in regione Beaujolais in ripis Araris (hodie Sâone) collectis factum.
Quod vinum novicium satis bene notum est toto in orbe terrarum, ubi hoc tempore anni in foris cauponarum scriptum facile invenies: Le Beaujolais nouveau est arrivé! (Iam adest Beaujolais novum!) Ultimis in annis Beaujolais non tam bene venditabatur, pretiumque eius annuatim descrescit. Hoc tamen anno vinum illud iucundi saporis esse creditur a viniculturae peritis, sicut ille clarus Georgius Duboeuf, qui nuntiat hornotinum Beaujolais plus solito fructibus (moro Idaeo, ribesio) sentiri. Maxima copia Beaujolais extra Francogalliam in Iaponia ebibitur – quod primum hoc anno evenit, nam adhuc Civitates Unitae Americanorum (USA) semper importator maximus huius vini erant. Etiam Seres zapluti, mores Occidentales assumere qui cupiunt, in annos plus et plus Beaujolais (sicut et alia genera vinorum Francogalliae) sibi emunt. Minus tamen quam soliti erant bibunt Beaujolais ipsi Francogali necnon alli Europaei occidentales, Theodisci praesertim, Itali et Angli. 56 miliones lagoenarum huius anni Beaujolais impleti sunt. Quae cito ebibi debent, alioquin post nonnullas menses in peiora mutentur.
CONSILIUM NOVUM EUROPAEUM RESQUE ITALICAE EIUS
Tribus septimanis postquam a Parlamento Europaeo repudiatum erat, novum Consilium Europaeum sive regimen Unionis Europaeae praesidis Iosephi Barroso ab eodem parlamento ultimo die Iovis maxima ex parte legatorum probatum est. Contra probationem suffragia dederunt communistae, oecologi necnon factiones extremae dextrae partis. Loco commissarii Rochi Buttiglione, qui sinistris liberalibusque factionibus non placuerat ob iudicia eius ad homosexuales, divortium et libertatem feminarum spectantes, alius Italus, Francus Frattini, res ut dicuntur internas (securitatem iustitiamque) novo in consilio curabit. Quem Buttiglione invitus rediens latomum sive caementarium liberum esse dixit, cui rei tamen Frattini negat. Bruxellas reductus non poterit certe Frattini plus munere ministri rerum externarum Italiae fungi, quod munus statim a Francisco Fini occupatum est. Hi dux est factionis nomine Foedus Nationale (AN), quae factio usque ad annum 1994 – tunc sicut Motus Socialis Italicus (MSI) nota – doctrinam fascistarum colebat. Postea tamen multoties Fini se suosque erravisse fassus est.
FORUM, UT DICITUR, APEC
Ex una et viginti nationibus vel praesides vel primi ministri in Iacobopolim Chiliensem convenerunt colloquendi causa de rebus oeconomicis (putatur et interdum politicis) in circunstantibus Oceani Pacifici regionibus; agitur enim de populis qui, ex omni commercio mundano, partem dimidiam congerunt; qua de causa liber mercatus mundanus inter nationes fovetur, nec ulla lex rogatur nisi ex omnium voluntate.
Etiam orti sunt mundializationis adversarii, qui in Iacobopoli quoque conventum habuerunt, nec non in via tumultum, nam, quamvis pacificos sese gesturos nuntiaverint, tamen incitatores clandestini, ut videtur, inclusi sunt, qui rem subverterunt.
Die dominica 21ª omnes in suam patriam discedunt. Has collocutiones nuncupantur APEC, id est, Asiae et (Oceani) Pacifici de Oeconomia Consilium. [pkan]
OMNES FERE FUGIUNT
Non multa nunc invenies regimina, quae Iraquiam suis a militibus, sub tutela Americanorum, occupare vellent. Ultimo die Lunae parlamentum Hungarorum decrevit quadringentos fere suos, qui in zona a Polonis administrata annonam curant, in fine Decembri domum reddituros. Agmina Lusitanorum (Portugalensium) Bohemorumque reliquent Iraqiam proximo Februario, Martio autem idem facient quindecim centena Batavorum. Etiam plus, nam sedecim fere centena militum reducet Ucraina – agitur tantum inter duos candidatos munus praesidis huius terris electione die 20 Novembri petentes de tempore reditus. Ucrainensibus remotis zona Polonorum de facto mortua erit, Poloni ipsi dimidium numerum suorum, quorum nunc in Iraquia habent, proximo anno tenere cupiunt. Reditu Batavorum status quinque centenarum Iaponum multo peius redditus erit – minister primarius Iunichiro Koizumi a parlamento vehementer flagitatus est ut hos domum revocaret. Adesse Americanis "usque ad finem" pollicentur tamen Britannia, Italia, Dania, Dacoromania et Georgia.
VULPES TUTAE
Non licebit plus Britannis vulpes venari, quae venationes modo pristino equitantes a canibusque comitantes faciebant. Ultimis decennis oecologi magis magisque huic rei obstiterunt, nam morte horribili vulpes necarentur, dentibus scilicet vertragorum dilacerati. Permulti tamen Angli venationes tales probant, moremque vitae rusticanae eas esse dicentes. Numquam quoque aula dominorum sive senatus Britannorum venationes vulpium prohibere sivit, quam ob rem, ut prohibitio efficeretur, aula plebis "actum parlamenti" usa modo est. Quod actum, cuius usu oppositio dominorum circumveniri potest, rarissime in Britannia adhiberi solet. Multi tamen venatores se et nunc perrecturos venari pronuntiant, etiam si multa carcereque huic rei poenam dare debeant.
NUNTII HEBDOMADIS:
BREVES
Condoleezza Rice facta est secretarius novus regiminis Civitatum Unitarum Americae (USA), quo munere, quod tertius honos maximus in hac terra est, post praesidem eiusque vicarium, adhuc Colin Powell functus erat. Per quattuor ultimos annos Rice adiutrix praesidis Georgii W. Bush erat, quae in rebus ad securitatem spectantibus ei adiuvaret. Maxime perita Rice putatur rerum publicarum pristinae Unionis Sovieticae necnon pristinarum terrarum communisticarum Europae Orientalis.
Omnibus quattuor tantum insulis Kurilensibus Iaponiae redditis pax huius terrae cum Russia iungi potest – respondit minister primarius Iunichiro Koizumi ad propositum novissimum Russorum duas solum parvas insulas – ab hominibus non inhabitatas Shikotan et Habumai – Iaponibus reddendas. Officialiter Russia et Iaponia in statu belli manent ab anno 1945, quam ob rem exempli gratia praesidibus ambarum terrarum non licet urbes suas capitales invicem visitare.
Quattuor fere milia captivorum regimen Birmae liberare iussit, quorum magna pars captivi ut dicuntur politici esse creduntur. Iussa ab ipso dictatore terrae, generalissimo Than Shwe data sint. Hoc modo cum Officio Nationali Speculatorum ille luctari putatur, nam omnes nunc liberati, antea ab hoc officio, quod potestatem satis magnam in Birma habet, in vincula iacti erant. Regimen militare sive junta, ut verbo hoc Hispanico regimina talia saepe nominantur, hanc terram per quadraginta annos iam regit.
22 Novembri desinet Irania uranium ditare, quod ut peractum esset vehementer a Persis Civitates Unitae, Britannia, Francogallia et Germania depoposcerunt. Postquam probatum a regimine Iraniensium erit eos in electrificinis tantum et non ad pyrobolos nucleares faciendos uranium adhibituros, licebit hanc substantiam denuo in Irania ditari.
Decies iidem quinque latrones Siculani in spatio unius anni pecuniam ex tabernis eiusdem officinae bancariae Panormi eripuerant, antequam a vigilibus publicis tandem capti sunt. Adhuc incertum est cur Banca Popolare di Lodi iis sola tantopere placuerit.
Puellae Francogallicae quae in tabulis praeconiariis Minskiae in viis monstrantur puellis Rutheniensibus substitui debent – iussit praefecto urbis capitalis praeses Rutheniae Albae sive Belorussiae Alexander Lukasenka. Nonne pulchriores nostrae puellae sunt? – rogavit Lukasenko iratus taciturnum burgimagistrum Michaelem Pavlov in aula parlamenti.
Post centum et viginti annos denuo licet in Chilia conubium dirimere. Nam nunc demum lex anni 1884 deleta est, qua lege divortia, nisi ab uxore et marito una peterentur, prohibebantur.
Regimen Britannorum parlamento legem parare proposuit, qua prohiberetur fumificare omnibus in locis publicis Cambriae (Valiae) et Angliae.
USA sanctiones suas oeconomicas Cubae olim allatas verisimiliter proximo anno revocabunt – dixit pristinus minister primarius Hispaniae Philippus Gonzalens, se e "fonte certissimo" de hac re audisse nuntians.
Non licebit regimini Tatarstaniae alphabetum Latinum ad linguam Tataricam inscribendam adhibere – decrevit summum tribunale Russiae. Omnes nationes Foederationis Russicae debeant litteris a sancto Cirilo inventis, scilicet alphabeto Graeco ad sonos Slavorum melius notandas reddito, uti.
Turris televisifica maximae in mundo altitudinis mox struetur in urbe Sinarum australium Guangzhou (Canton). Altitudo turris 580 metros attinget, dum hodie maxima in orbe terrarum turris televisifica urbis Canadensium Toronto est, cum altitudine 553 metrorum.
|