Annus
2 0 0 4

CHRONICALIA

De Humberto II, Italorum rege.
Scripsit Victorius Ciarrocchi

Humbertus II, e domo Sabaudia, die 9 Mai. 1946 Italorum rex creatus est. Eo enim die Victorius Emmanuel III, qui regi Humberto I, quem die 29 Iul. 1900 in urbe Modicia (It.: Monza) Caietanus Bresci necaverat, successit, regno se abdicavit. Fractis improspero alterius belli exitu Italorum viribus, mense Martio a. 1946 decretum erat ut quam primum comitia haberentur, e quibus pateret utrum Itali novum regimen populare vellent an sub regali Sabaudiae domus administratione gubernari mallent. Die 2 Iun. 1946, postquam variae factiones ad populum ambiendum nihil intentatum reliquerant, 25 miliones Italorum, quos inter primum et mulieres, suffragia tulerunt. En suffragiorum exitus: 12.672.767 (=54,3%) regimini populari faverunt; 10.688.905 (=45,7%) administrationi regali. Cum autem incertum esset utrum proportio, quae supra relata est, ad omnes 25 miliones pertineret an solummodo ad suffragia iure lata (nam fuerunt circiter 1.600.000 schedularum variis de causis irritarum) aliquot dies disputatum est de recta suffragiorum computatione. Die 10 eiusdem mensis iudices controversiis iuridicis dirimendis praepositi exitum, de quo supra dictum est, validum fuisse sanxerunt. Quae quidem sententia neque domus Sabaudiae fautoribus neque Humberto satisfecit: hic, ne tumultibus neve bello intestino, quod verisimiliter exoriretur nisi suffragiorum exitus veluti legitimus acceptus esset, ansa daretur, die 13 Iunio aeroplanum conscendit urbem Cascais petiturus; qua in urbe Lusitanica veluti exsul ac non sine acerbo Italiae revisendae desiderio fere semper usque ad mortem vixit, quam die 18 Mart. 1983 Genevae obiit. Formam corporis nanctus eximiam (hac in re potius matri, Helenae Petrovich-Njegos, quam patri similis), vitam degit Humbertus lautitiis ac voluptatibus deditam, saltem usque ad matrimonium, quod anno 1930 eum inter et Mariam José, Alberti I filiam, Belgarum regis, celebratum est. Quamquam haec uxor quattuor liberos peperit, tamen illae nuptiae parum felices fuerunt, quia diversissimis mentis animique inclinationibus praediti erant Humbertus et Maria: quod haec diligebat, spernebat ille; eas regales consuetudines, quibus Humbertus vel invitus parebat, fastidiebat Maria. Plerique rerum gestarum periti in eo consentiunt, quod ille oneri Italiae administrandae sustinendo, tunc temporis haud dubie gravissimo, impar fuit; sed ut virum probum se egisse fere omnes dicunt; Dionysius Mack Smith, historicus Anglus, qui de Italis multa scripsit et non modo vias rationesque, quibus factum est ut dimidio saeculo undevigesimo Itali in unum coagmentarentur, reprehendit, sed etiam Sabaudorum regum administrationem acerbe improbavit, "inter quattuor Italorum reges meliorem Humbertum fuisse" adfirmavit in libro c. t. "De Sabaudiae domus regibus" (Rizzoli, Milano, 1990, p. 428). Antequam in aeroplanum conscenderet, amico cuidam dicenti: "Mox in Italiam revertèris", Humbertus respondisse fertur haec: "Non ita, ut benevole optas, res se habebit; nam reges sunt veluti somnia: aut statim ea recordamur, aut brevi ipsa evanescunt". Recte quidem ille; si enim in actis diurnis Italicis, quae diebus 14 et 15 Iun. 1946 edita sunt, multae symbolae ad regem illum atque ad Sabaudiam domum spectantes legi poterant, ex die 16 nullus fere vel brevis articulus Humberto II dicatus invenitur. Qui rex in palatio 'Racconìgi' vocato, quod ab urbe Augusta Taurinorum haud longe distat, die 15 Sept. a. 1904 natus erat.



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae