Annus
2 0 0 4

CHRONICALIA

DE INDIRA GANDHI (1917-1984).
Scripsit Victorius Ciarrocchi, Italus Pisaurensis

Indira GandhiPridie Kal. Nov. a. 1984 in urbe Delio, quae Indorum Rei publicae foederalis est urbs princeps, a duobus corporis protectoribus, qui sectae sive factionis "Sikh" vocatae erant participes, Indira Gandhi glandibus plumbeis graviter vulnerata est paucisque post horis mortem obiit. In rebus Indorum gestis locum non mediocrem obtinet Indira, quippe quae, cum Jawaharlali Nehru filia esset, qui novae Rei publicae illius primus fuit praeses, et ipsa in rebus publicis administrandis operam in annos maiorem navavit. Multos enim Indorum mores esse novandos mutandosque pro certo habuit Indira, quippe quae iam anno 1942, cum quintum et vigesimum aetatis annum ageret, haud pauca removere debuit obstacula ac praeiudicatas opiniones antequam viro cuidam nuberet, quod hic religionem "Parsicam" sive Parsorum fovebat, econtra illa Hinduisticam atque insuper ex eo hominum genere, quod 'Brahaminicum' vocatur, nata erat. Nam apud Indiae populos non una est religio nec unus ordo socialis; cuiuslibet quidem ordinis condiciones non e muneribus laboribusve expletis, sed maxime e cuiusvis hominis ortu definiuntur. Indira GandhiHic rerum status pedetemptim mutatur; at praesertim apud agricolas haec disparilis condicio, cui religiones et superstitiones plurimum favent, etiamnunc viget. Illis ex nuptiis duo filii nati sunt, quorum alter, nomine Sanjay, vitam in casu aerio infelici amisit; alter, cui praenomen Rajiv, matri successit at adaeque Indirae necatus est. Mortuo Nehru anno 1964, auxiliantibus omnibus fere viris factionis 'Congressus' vocatae, anno 1966 Indira prima Rei publicae regendae administra electa est. Hoc ex anno, qui in summa caritate fuit, multas Indorum consuetudines omni ope mulier illa mutare contendit, quia solum si nova mentis forma acciperetur ideoque novi quoque vivendi mores apud maiorem Indorum partem inducerentur, aliqua emolumenta oriturum iri putabat Indira. Quapropter haec mulier ex. gr. legi cuidam favere non est verita, qua lege praecipiebatur ut patres, qui iam octo decemve liberos procreassent, sectionem chirurgicam 'vasectomiam' appellatam subirent (hanc sectionem chirurgicam qui patitur, vim generandi amittit, non coeundi). Iura Indorum strenue defendit Indira, veluti patet e bello, quod anno 1971 contra Pakistanos, non sine atrocitatibus ab utroque exercitu immaniter patratis (ut milites Indi contra loricatos Pakistanorum currus etiam eo gasii genere "napalm" vocitato uterentur permisit Indira), gestum est et mense eiusdem anni Decembri confectum. Jarnail Singh Bhindranwale ad templum aureumNec mirum; nam etiam apud eos populos, qui ob aliquas ipsorum vivendi consuetudines 'secundum naturam', ut dici adsolet, creduntur esse boni ac meliores quam alii, non raro scelera adeo graviora perpetrantur, ut huic nostrae quoque aetati- bonà videlicet pace credentium perfectibilitati humanae- planissime congruant Vergilii haec: "Tot bella per orbem,/ tam multae scelerum facies" ('Georg.', I, 505-506). Hac femina Rem publicam firmiter administrante pleraequae Indorum condiciones ad vitam oeconomicam et socialem attinentes in melius adductae sunt, etiam quod Russi et praecipue Americani, qui tunc bellum 'frigidum' inter sese ducebant, auxilia Indis ferre solebant spe quoque impulsi fore ut hi propensiores fierent erga populum, a quo maiora emolumenta accepissent. Non omnes autem viri eiusdem factionis, quae supra memorata est, huic mulieri favebant; sed Indira, quam de ambitu quadam in Parlamenti electione suspecto iudices condemnaverant, suos adversarios politicos, periculo publico ab ipsa declarato, in carcerem conici iussit alteramque factionem condidit. Ex anno igitur 1980 multa quae Indira susceperat incepta ad bonum effectum adducta sunt.Templum Aureum in Amritsar. Centrum religiosum Sikhianorum Nihilominus in dies gliscebant simultates, rixae, tumultus, quibus consulto plerique Musulmani, Hinduisti, alii aliarum religionum sectatores implicabantur; itaque vita publica a variis illiusmodi sectis perturbabatur, quas inter eminebat ordo seu genus (talia homo quilibet Europaeus vix, et Italus ne vix quidem distinguere valet) "Sikh" appellatum, quodque divitiores homines nec non superbos colligebat, quibus illud maxime cordi erat, ut alia Res publica tandem conderetur. Quod cum neque Indira neque maior civium pars permittere vellet, asperior facta est controversia, immo "Sikhianorum" seditio, qui aestate anni 1984 in templo aureo ac sacro urbis 'Amritsar' eorum sermone vocatae, duce Jarnailo Singho Bhindranwale, se congregarunt libertatem clamitantes aliaque, quae a tumultuantibus flagitari semper solent. Iussu Indirae milites in templum illud ingressi caedem fecerunt: plus quam sexcenti "Sikhiani" trucidati, quos inter et dux ille. "Sikhianis" ulciscendi crevit libido, cui ansam dedit ipsa Indira, quia, cum stulte vel nimis candide eos tandem domitos putavisset, ut a duobus illius sectae militibus comitaretur, non recusavit. Qui, occasione nacti peropportuna, hanc feminam alioquin multis de causis- et bonis et malis suo quisque iudicio aestimet- dignam quae memoretur, proditorie necaverunt.

Pisauri, pridie Kal. Nov. a. MMIV p.Chr.n.//a. MMDCCLVI a. U. c.



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae