(thema septimanae:)
NUNTII HEBDOMADAE (04-10.07.2004)
Plagis, dummodo mitibus, licebit Britannis liberos suos castigare – senatus Magnae Britanniae iudicavit, cum legem de iuribus puerorum emendaret. Castigatio, quae "diuturna vestigia corpori aut menti inferat", prohibebitur. Optimates tamen, nunc partem adversam in parlamento agentes, legem ineptam esse putant, nam – rogat Theresa May, minister sanitatis in "regimine umbrarum" – cui iudicandum erit, qualis plaga secundum, qualis autem contra legem sit?
Murus, quem regimen Israhelensium struit ut Iudaeos ab Palestinensibus dividat, contra ius gentium struitur et deleri debet – Hagense Pro Omnibus Nationibus Tribunal pronuntiavit. Praecipue prope ad Hierosolymam murus tantoties versatur ut multos Arabes a vicinis eorum proximis familiisque separet. Israhel tamen huic iudicio se non submissurum dixit, nam non putat Tribunal Hagense legitimum de muro hoc iudicare.
Thomas Kleistil, praeses Austriae, 72 annum agens, quorum 12 fere in munere capitis terrae, subito, infarctu extenso laborans e vita discessit. Oeconomicae disciplinae peritus Kleistil e factione popularum (ÖVP), quae tamen factio praesertim mores maiorum observat, oriundus est. Nihilominus anno 1998 contra mores maiorum uxorem veterem reliquit et novam iunioremque cui in officio praesidis munus erat, in matrimonium duxit. Ut primus praeses Austriae Israhelem visitavit. Fautor erat accessionis suae terrae foederi NATO.
Michaelis Chodorkovski, socius principalis societatis Russicae petrolei extrahendi IUKOS, proposuit deposita sua omnino aut partim regimini reddere aut venum ea dare ut debita societatis solverentur – acta diurna oeconomica Britannica "Financial Times" nuntiant. Chodorkovski, qui 44% syngrapharum societatis possidet, ante dimidium annum – tunc praeses societatis homoque divitissimus Russiae – in carcerem coniectus est, accusatus vectigalium non exactorum. Multi tamen credunt comprehensionem Chodorkovski eo peractum ut oligarchae Russi praesidem Vladimirum Putin plus timerent. Quod, si ita fuerit, plane contigit: inter sex primos menses huius anni negotiatores divitissimi Russiae plus quam 5,5 miliarda dollarium americanorum e terra evexerunt peregreque, praesertim in Cypro, ea posuerunt, bis scilicet pecuniae, quae totum per 2003 annum e Russia est evecta.
Fibber Magee’s prima est in Hibernia caupona ubi denuo, etiamsi contra legem publicam, fumificare licet. Consilium tale cepit Roan Lawless, herus cauponae, quae in oppido Galway in parte occidentali terrae posita est, quia, fumificando mense Martis tota in terra prohibito, lucrum eius forte minuitur. Primo die libertatis fumificandi plus quam 200 fumificatores cauponam denuo intraverunt. Magistratus tamen minantur Lawless concessionem temetum venditare avellere.
Quiscumque praeses Tsetseniae a Moscovia nominabitur, sine longa mora peribit – minatus est dux bellatorum Tsetsenensium Aslan Maschadov. Dies eius, qui munere hoc pupali fungatur, iam enumerati sunt – dixit Maschadov in percontatione, quae in paginis interretialibus bellatorum praebebatur. Prior praeses Tsetseniae Achmad Kadyrov 9 Maii, cum in stadio urbis capitalis Tsetseniae Grozny diem victoriae Unionis Sovieticae in altero bello mundano celebraret, pyrobolo rostris in ipsis abdito occisus est.
Societas aeronautica Finnica "Finnair" maxime inter alias in Europa ad tempus designatum viatores vehit – patet ex investigatione Unionis Portitorum Aeriorum Europae (AEA) peracta. 90% aeronavium "Finnair" ad tempus in aeroportus veniunt. Paululum minus de tempore diligentes sunt societates "Spainair", "SAS" et "Luxair" (circa 88% itinerum ad tempus). Maxima cum mora Lusitanica "TAP Air", Bohemica "CSA", Malitensisque "Air Malta" viatores vehere se praestiterunt. Maxime de sarcinis curant: Italica "Meridiana Airlines", Turcica "Turkish Airlines", "Air Malta" et Hungarica societas "Malev". Impedimenta tua noli autem commendare societati "Austrian Airlines" – 19 sarcinae per mille apud eos amittentur (postea tamen omnes fere viatoribus redduntur).
Anno 2002 medius, ut dicunt, cives Luxemburgensis 12 litras temeti puri ebibit, variis scilicet in generibus potionum alcoholicarum – indagatio a societate World Drink Trends mandata docet. Locus alter, cum 11 litris per caput a Hungaris tenetur, postea autem in agmine Hiberni, Bohemi, Theodisci et Francogalli gradiuntur. E nationibus indagatione amplectis minimam portionem temeti – 3 litras per caput - sumunt annuatim Mexicani et Formosani, paululum plus Sinenses.
05.07.2004. USA - Lapis primarius Novi Eboraci positus est, ubi caeliscalpium nomine Turris Libertatis (Freedom Tower) struendum est, hoc scilicet loco, ubi olim turres geminae World Trade Center nominatae fuerant. Hae - decus praeclarum urbis - ictu tremocratarum societatis Al-Qaeda, qui aeronaves viatorias e cursu abduxerant iisque ad ictum peractum usi sunt, die 11 Septembri anni 2001 destructae sunt, quo facto circa 3600 homines perierunt. 74 tabulatorum seu 550 metrorum alta Turris Libertatis aedes altissima mundi erit, etiamsi regimina societatesque mercatorum terrarum Ultimi Orientis consilia parant maiores quoque turres aedificare. A Daniele Liebeskind delineata turris anno 2009 ad finem structum iri putatur.
05.07.2004. - Israhel tertia terra, post USA et Russiam, maximi momenti in mercatu armorum ab ephemeride militari Americana "Defense News" esse putatur, nam anno 2002 primum plus armorum venditavit quam Magna Britannia aut Francogallia. Eadem symbola "Defense News" dicit Israhelem quintam vim nuclearem esse, cum circa 200 capita nuclearia et 80 missilia ad capita haec ferrenda. Israhel sese numquam ulla tela nuclearia possidere professus est.
<
scripsit Stanislaus Tekieli.
|