Annus
2 0 0 4

DE URBE TERGESTO ANTE QUINQUAGINTA ANNOS ITALIS RESTITUTA

DE URBE TERGESTO ANTE QUINQUAGINTA ANNOS ITALIS RESTITUTA.
Scripsit Victorius Ciarrocchi

Agitatio in viis Tergesti anno 1953, adulescentibus ducentibusAltero bello mundano confecto, in urbem Tergestum (sive Tergeste sive Tergestem) milites Jugoslavii, qui a suis regionibus acriter ac strenue pugnantes iugum Germanorum et Italorum depulerant, Kalendis Maiis a. 1945 ingressi sunt et hac in urbe usque ad diem 12um m. Iunii 1945 manserunt. Hoc autem die illi milites, quorum haud pauci multos cives Tergestinos vexaverant et horum nonnullos necaverant, iussu Anglorum et Americanorum ex urbe recedere sunt coacti. Quo factum est ut milites Angli et Americani Tergestum administrarent. Pacis foedere icto (die 10 Febr. 1947), haec urbs eiusque territorium duas in partes divisa sunt, quarum altera, siglo <A> designata, Anglis et Americanis administranda tributa est, Jugoslavis altera siglo <B> nominata. Tergestum: Platea Unitatis Italiae.Aliquot per annos plerique Itali expostularunt ut ipsis Tergestum pleno iure iterum tribueretur; sed Itali talia petentes non audiebantur nec a Rei publicae administratoribus nec, atque a fortiori, ab aliorum populorum viris maxima auctoritate publica praeditis: nam
1) victi fractique ex illo bello Itali evaserant (olim oliorum iura victorum et profligatorum- placeat aut displiceat- non eadem sunt), et
2) postquam Iosephus Broz, cui cognomentum Titus, Rei publicae Jugoslavicae praeses, vincula rupit quae Russos inter Jugoslavos intercesserant, difficilius fuit ut hunc praesidem eiusque incepta ac regimen viri, quorum supra dictum est, oppugnarent. Horum enim id maxime curae erat, ne propter controversias de regionum limitibus orituras pax illa, quam tanto cruore multi Europae populi erant adsecuti, gravi in discrimine iterum versaretur.
Aliqui tamen iuvenes Itali, quorum animi a viris plerumque dexterae factionis politicis incendebantur, in plateis tumultuare solebant ut <quaestio Tergestina> ita solveretur, ut saltem illa urbs eiusque vicinia ad Italos restitueretur. Diebus 5 et 6 Nov. 1953 quidam adulescentes, qui per Tergesti vias clamitaverant contra administratores Anglos et Americanos, ab horum publicae securitatis custodibus confossi sunt; Carolus Azelius Ciampi, Rei publicae Italicae praeses, aureis nomismatibus <virtuti civili> dicatis memoriam adulescentium illorum nuper honestare voluit, quorum nomina sunt: Petrus Addobbàti, Antonius Zavadil, Leonardus Manzi, Erminius Bassa, Xaverius Montano, Franciscus Paglia.

Juvenes nuper aureis nomismatibus honestati, qui confossi sunt diebus 5 et 6 Nov. 1953.

Neque immerito Italorum praeses; nam, si Ciceroni fides praestanda est non solum in <gerundio> et <gerundivo> recte adhibendis, "clarae vero mortes pro patria oppetitae non solum gloriosae, sed etiam beatae videri solent" ('Tusculanae Disputationes', L. I, 6, 4). Tandem die 5 Oct. 1954 communi consilio viri quidam Angli, Americani, Francogalli, qui in rebus quorundam Europae populorum decernendis plurimum pollebant, ad effectum ea adducere censuerunt, quae iam die 10 Mart. 1948 deliberaverant, at, Russis et Jugoslavis varias ob causas adversantibus, pro infecto habenda erant.
Itaque iam a diluculo diei 26mi Oct. 1954 ingens Tergestinorum multitudo primos milites Italos <plumatos> (quia horum in galeis plumae infixae sunt multicolores et splendentes) Tergestum ingressuros anxie exspectabat eosque laetabunda salutavit, dum grati concentus e campanis ecclesiae sancto Iusto dicatae latius audiuntur. Die 10 Nov. 1975 in oppido Auximo foedus quoddam Jugoslavos inter et Italos ictum est, quo ea, quae die sexto et vigesimo Oct. 1954 Tergesti acciderant, iuridice ac pacifice _ quod maximi est momenti _ sancta ac firmata sunt.

Pisauri, die 26mo m. Oct. a. MMIV p.Chr.n.//a. MMDCCLVI a. U. c.




Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae