THEMA HEBDOMADIS:
THEMA HEBDOMADIS:
QUID PRO PETROLEO?
Pretium dolii petrolei crescit et 50 dollaria iam lambit, at necessitates mundi maiores et maiores fieri providentur. Nunc tertia parte petrolei plus consumare solemus quam ante 20 annos – quod incrementum modicum posse nobis videtur solum cladis causa maximae oeconomiae pristinae Unionis Sovieticae eiusque sociorum annis praesertim 1989-1993 peractae. Nunc tamen, oeconomia ante omnia Sinarum Indiaeque – gentium scilicet cum maximo numere civium in mundo – tam rapide crescente, usus mundianus energiae omnium fontium duobus in proximis decennis gradu 54%, sententia saltem regiminis USA, crescet. Ipsius petrolei usus auget ad 121 miliones doliorum per diem (nunc 81 milionibus aequat). Talem famem vix satiabit Societas Terrarum Petroleum Exportantium (OPEC), licet pax in Iraquia aliisque regionibus Proximi Orientis regnet, Venetiolaque consiliis Araborum non obveniat.
Regimina plurium et plurium terrarum fontes ergo alios energiae quaerunt. De petroleo volatili seu gasio terreno hic imprimis agitur usus cuius eodem 20 annorum tempore 67% crescere creditur. Huic rei maxime verisimiliter gaudebunt Russi, petroleum suum volatile Sinis necnon terris Europae maximis in copiis venum dare sperantes. Nova cum gratia aspicietur carbo, ultimis in decennis valde neglectus – novae fodinae carbonariae iam struuntur vel mox struentur exempli gratia in USA (92 novi putei usque ad annum 2025 fient) necnon in Asia Orientali (mille putei novi eodem tempore!!!). Cuncti tamen mundi consumptio carbonis a regimine Americano "modice" auctura putatur – gradu 1,5% per annum, multo lentius ergo quam tota consumptio electricitatis (3,5%).
Contra voluntatem ecologistarum, celeriter (4,1%) crescit etiam usus energiae nuclearis. Nonnullae terrae, antea contra talis fontis usum consilia molientes, nunc de novis electrificinis nuclearibus struendis cogitant (e.g. Finnia).
Ex fontibus, ut dicuntur, puris energiae mollinae solum electricitatem facientes aliquo pondere nonnuliis in terris (Germania, Batavia, Scandia) esse videntur. Alii fontes - sicut hydrogenium combustibile, ethanolum e plantis variis (brassica napus, ariena) extractum – in votis potius quam praestantes proximis in 20 annis nobis erunt.
|