Annus
2 0 0 4

Post Faludjam Mosul NUNTII HEBDOMADIS (07 - 13.11.2004):

POST FALUDJAM, MOSUL.
Post ictus ardentes quinque dierum, quibus quindecim milia militum Americanorum sociorumque eorum Iraquiensium contra tres quattuorve milia islamistarum pugnabant, die Saturni Faludja, quae a mense Aprili huius anni sedes gregis tromocratarum ducis Abu Musaba al-Zarkavi erat, tandem capta est. Ipse tamen al-Zarkavi – iste qui peregrinos obsides decapitatione necare solebat - multique eius cum catervis hominum privatorum ex urbe fugisse creduntur. Plus quam mille islamistae et circa viginti Americani in oppugnatione hac ceciderunt, numerus occisorum Faludjensium adhuc non datur, constat tamen decennia inter eos sauciorum mortuos esse, quia, ob pugnas ferocissimas, medici iis auxilium adferre non potuerunt. Faludja capta islamistae aliis in regionibus Iraquiae a muslimanis factionis sunnitarum inhabitatis, vehementius quam solitum erat Americanos militesque necnon vigiles pubicos regiminis Iraqiensis petere coeperunt. Maxima cum pertinacia nunc in urbe septentrionali Mosul necnon in capitali urbe ipsa Baghdado pugnatur.


BELLUM SACRUM IN BATAVIA?
Postquam Theo van Gogh, compositor ille famosus pellicularum Batavus septimana ante a musulmanis media in Amstelodamia occisus erat, nationalistae nonnulli Batavi seriem ictorum pyrobolis adhibitis contra meschitas scholasque religiosas advenarum ultione perfecerunt. In urbe capitali homines quidam ignoti in meschitam per fenestram eius caput suillum iniecerunt. Hagae Comitum autem inter islamistas qui domum quamdam occupaverunt ubi obsides verisimiliter (res enim adhuc ignota est) tenere conati sint et vigiles publicos glandibus igneis pugnatum est. Interim vigiles, qui praeterita septimana septem musulmanos homicidii van Gogh reos suspectos apprehenderunt, nuntiant hos etiam legatum ad parlamentum Batavorum Ajaan Hirsi Ali, quae musulmanos ob abusum feminarum castigat, paratos esse necare. Inter sedecim miliones Batavorum plus quam novem centena milia musulmanorum habitant, praesertim e Turcia et Maroccia oriundi. Ex indagatione opinionum recens peracta patet quadraginta per centum (40%) Batavorum malle una cum musulmanis non habitare, nisi hi mores suos mutent, magis sicut Europaei vitam agent, linguam Batavicam cultumque civilem Batavorum in scholis suis discent.


PALAESTINA SINE DUCE
Mortuus est in nosocomio militari prope Lutetiam Parisiorum moderator charismaticus Palaestinensium Iaser Arafat, qui huc duas fere ante septimanas maxime aegrotus e domo sua in urbe Ramallah ripae occidentalis Iordanis aeronavi praesidis Francogalliae transvectus erat. Quo morbo vere laborabat Arafat adhuc nescitur (suspicabatur leucaemia), ipsae tamen mortis hominis, qui iam per paucos dies animo relictus erat, hemorrhagia cerebri causa fuisse creditur. Luctus patrius sexaginta dierum a ministro primario Autonomiae Palaestinae Ahmed Korei decretus est, cuius in fine comitia novo duci eligendo habenda sint. Moderatore novo electo multi sperant pacem in Palaestina proximiorem fore, quia Arafat Israheliensibus semper ut pater genitor motus tromocratarum esse videbatur, licet et paci adipiscendae nonnulla munera dederit, exempli gratia anno cum 1993 una cum praeside Israheliae Ichak Rabin pactum de pace contraxerit. Rerum Proximi Orientis periti Americani credunt nunc, duce novo "iuveni" quodam electo, in quattuor annos Palaestina sui iuris terra toto ab orbe terrarum agnita fieri posse.


COCA COLA PEPSIQUE CONTRA XYLINOPHAGOS
Potiones Americanae, omnibus bene notae sub nominibus Coca-Cola et Pepsi, maxime prosunt agricolis Indiae, qui se eas sicut pesticidia contra vermes xylinae sive gossypino maxime nocivos adhibuisse confirmant. Potionibus his sparsi vermes statim quasi obdormiunt et in terram cadunt – nuntiant agricolae. Quamvis nondum mortui, liquore cummeo obtecti, vermes mox a formicis comeduntur, suavitate potioni attractis. Potiones ambae multo minore pretio quam pesticidia vera stat, inventor ergo methodi novae N. Hamunaj a suis sicut lumen civitatis Andhra Pradesh aestimatur. Ambae societates Americanae potiones has fabricantes sine magno gaudio inventum Indorum tractant, dicentes id nullo modo scientia inniti. Consumptio Coca Colae necnon Pepsi interim in Andhra Pradesh crescit.



Post Faludjam Mosul BREVES:

Omnes incolae albi Litum Eburneum relinqunt postquam Francogalli, ad occasum novem militum suorum respondentes, omnes septem aeronaves militares terrae huius Africanae, bello civili laborantis, deleverunt. Hoc actu vesani incolae nigri Litus Eburnei in vias irruerunt, albos, ut necarentur, quaerentes. In terra sedecim milia Francogallos habitasse constat, copiasque eorum finem inter meridiem a regimine et septentriones a bellatoribus occupatos curare.

Ut prima terra Unionis Europaeae Lithuania vocibus legatorum Seimas, id est parlamenti Lithuanorum, constitutionem Europaeam novam aprobavit. Octoginta quattuor legati pro constitutione suffragia dederunt, quattuor tantum contra.

Minister rerum militarium Estoniae magistratu se abdicavit postquam fures e domo eius documenta quaedam secreta, quae ad arma copiis Estonicis peregre emenda spectarent, surripuerant. Minister hic in eo maxime reus putatur, quod non statim de furtu vigiles publicos certiores fecerit.

Diarium Sirin Ebadi, cui mulieri Persae anno bis milesimo tertio premium Nobelianum pacis attributum est, in USA in lucem edi non potest, quia Irania, sicut Cuba et Sudan, sanctionibus afflicta est, quibus libros a civibus harum terrarum scriptos in America venum ire prohibetur. Ebadi, defensor legum hominis, quae ab ipso praeside Americanorum Georgio W. Bush aliquotiens laudata est, vult nunc ius contra regimen USA apud iudices Neoeboracenses agere.

India "socius maximi momenti" Unionis Europaeae nominata est, quo in grege sociorum adhuc USA, Canada, Iaponia, Sinae et Russia manserunt. Quinta pars mercaturae Indorum ab Europaeis emitur.

Calore in annos crescenti, qui processus in Arctica quater citius quam alibi progreditur, glacieque hanc ob rem tabescenti, ante annum bis milesimum centesimum omnes ursi arctoi extingui creduntur – docent oecologiae studiosi terrarum septentrionalium, quibus nuper in Christiania (hodie Oslo) urbe capitali Norvegiae conventus erat. Ursi enim hi nisi in glacie vivere non possunt. Alia genera animantium arcticorum, sicut lemmi, tarandri et noctuae niveae, licet ursis superfuerint, ipsa multo minore quam hodie numero vivent.

In Italia inventus tuber aestivum sive fungus suillus albi coloris maxima adhuc magnitudine, quod scilicet plus chiliogrammate (rectius 1,08 kg) pendet, numquam adhuc in orbe terrarum audito talis rei pretio, id est quadraginta uno milia dollariorum, a caupone quodam Neoeboracensi in auctione publica interretiali emptus est. Fungus demum post aemulationem longam inter Neoboracensem et cauponem quemdam Moscoviensem venum iit.

Plus quam dimidiam partem chiliogrammatis (rectius 590 g) capsici crudi forma parvuli saporis tamen acerrimi, nomine Italico peperoncino noti, comedit in spatio dimidiae horae Damianus Speziali, victor aemulationis annualis peperoncino edendi, quae aemulatio a septendecim annos in Italia septentrionali habebatur. Maxima pars hominum ne centesimam quidem partem chiliogrammatis huius capsici, nisi cocti, devorare possunt.

Nota demum est causa dementiae cerebri senum – nuntiat studiosus Ian Bergdahl, Suetus, qui causam hanc in… dentibus amissis esse credit. Nam inter 1962 senes studia sua perfecit, ex quibus patet hos quibus dentes adhuc adsunt, licet maiore natu essent, memoriae melioris quam dentibus privati esse. Cur ita fiat Bergdahl adhuc nescit.


Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae