Annus
2 0 0 4

ULYSSES II

qui locus e parte fabulae "Ulysses" desumptus, quae Ithaca plerumque est nuncupata,nunc demum a Patricio O’Cleirigh latine versus est.
(manu retractatus superiore)

Colloquium Leopoldi Flosculi cum Stephano Daedalo de rebus utrique communibus.

Quae versuum trunca e linguis Hebraea Hibernaque antiquis ab hospite invicem hospiti modulante vocem verbaque vertente recitata sunt?

A Stephano: siúl, siúl, siúl, arún,
(i, i, mel meum, i, siúl go socair agus siúl go ciúin placida i quietaque i).

A Flosculo: Kifeloch, harimon rakatejch m’baad l’zamatejch
(sicut fragmen mali punici ita genae tuae).

Quomodo effecta est comparatio glyphica symbolorum utriusque linguae vocalium ut comparatio oralis ita corroboraretur?

Paenultima in pagina inani codicis sermone parum grandi conscripti, cui titulus "Peccati Deliciae", (a Flosculo prolati et sic manu ordinati ut mensae superficiem integumentum anticum tangeret) stylo (a Stephano suppeditato) Stephanus ge, e, de, em litteras Hibernas simplici et mutata forma exaravit et Flosculus vicissim Hebraeas litteras exaravit gimel, aleph, daleth, et (absente mem) goph substitutam, enodans quos numeros eaedem litterae praestabant et ordinales et cardinales, videlicet iii, i, iv et c.

Scientiane utriusque linguae ab utroque parata linguae vel extinctae vel redivivae e ratione usuve evenit?

E ratione, regulas tantum quasdam grammaticas complectens accidentiae et syntaxis arte vocabulorum paene exclusa.

Inter sermones hos et inter gentes quae iisdem usae sunt, quae exstiterunt similia?

Sermoni inerant utrique sonus gutturales, aspirationes diacriticae, litterae epentheticae et serviles: inerat et antiquitas, docebatur enim sermo uterque in campo Sennaar anno ducentesimo quadragesimo secundo post diluvium apud seminarium a Fenio Farsaigh conditum, qui ab Israel progenitore Noe descendit et ab ipso Heber et Heremon descenderunt, Hiberniae progenitores: quorum litterae archaeologicae, genealogicae, hagiographicae, exegeticae, homileticae, toponomasticae, historicae, religiosae opera complectuntur Iudaeorum magistrorum et servorum Dei Hibernorum, Tora, Talmud (Misna et Gemara), Massor, Pentateuchus, Liber Bovis Saurae, Liber Ballimotensis, Corolla Benetarana, Liber Cenonsae : disperdi, vexari, superstitisse et reviviscere: coercitio solitudinaria rituum vel synagogicorum vel ecclesiasticorum (in abbatia sanctae Mariae) et in missali domo (Adam et Evae taberna): legibus poenalibus vestimentorum modos traditos proscribi et in Iudaeorum vestitus decerni: restauratio Sion in Canaan David et autonomia civitatis Hiberniae, si fieri posset, vel rei publicae devolutio.

Cuius partem hymni Flosculus decantavit spe multiplicis illius consummationis singulae necessarie genti?

Kolod balejwaw pnimah (Quamdiu in corde imo

Nefesh, jehudi, homijah Cantat anima Iudaea)

Cur cantus in primi distichi fine substitit?

Ob artem memoriae mancam.

Quomodo cantor hanc inopiam restituit?

Circuitu cantus verborum.

Cogitationes utriusque in quam meditationem communem mutuo contenderunt?

In gliscentem simplificationem quae ab hieroglyphis Aegyptiorum epigraphicis usque ad Graecorum Romanorumque alphabeta investigari potest et in inscriptiones cuneiformas (Semiticas) et scripturam virgularem quinquecostatam ogham (Celticam), quae rationem et stenographicam et telegraphicam praeceperunt.

Hospesne roganti hospiti indulsit?

Modo duplici, litteris et Hibernis et Romanis nomen subscribendo suum.

Quid sensit Stephanus auribus percipiens?

In cantu altiore antiquo masculo inusitato coacervationem audivit praeteritorum.

Quid sensit Flosculus oculis percipiens?

In forma alacri iuveni mascula usitata praedestinationem vidit futuri.

Quae tamquam simul volentes Stephanus Flosculusque simillima occultata tamquam consenserunt?

Visu Stephani: figura hypostasis posteris prodita quam Iohannes Damascenus, Lentulus Romanus Epiphaniusque Monachus leucodermicam, sequipedalem crine rubicundo effinxerunt.

Auditu Flosculi: tenor animi incitationis casus acerbi posteris proditus.

Quos vitae cursus futuros Flosculus praeterito tempore inire potuerat, unde exemplaria sumens?

Cursus ecclesiasticus, Romanus, Anglicanus, Dissidens: exemplaria, reverendissimus Iohannes Conmee S.J., reverendus T. Salmon, D.D. praeses Trinitatis collegii, Dr Alexander J. Dowie. Cursus forensis vel Anglus vel Hibernus: exemplaria, Seymour Bushe, K.C., Rufus Isaacs, K.C. Cursus scaenicus: exemplaria vel hodierna vel Quatihastana, Carolus Wyndham, comoedus grandis, Osmond Tearle (mortuus anno1901), Quatihastae propositor.

Hospesne hospitem hortatus est ut modulata voce fabulam insolitam in rem propinquam decantaret?

Confirmans, in reducto loco ubi nemo se loqui audire poterat, confirmatus, consumptis potionibus decoctis in quibus residuum subsolidum mixtionis machinalis ex aqua cum sacchara crema, Cacao fabis subsidere licuit.

Recita partem primam (maiorem) huius fabulae decantatae.

Arriolus Hughes cum discipulis suis

Exiit ut pila luderet

Pilam primam qua lusit Arriolus Hughes

Egit trans horti murum Iudaei.

Pila qua deinde lusit Arriolus Hughes

Cunctas Iudaei fregit fenestras.

Quomodo Rudolphi filius hanc partem primam accepit?

Sensu mero. Subridens, Iudaeus, voluptate audiit et culinae fenestram aspexit infractam.

Recita fabulae partem secundam (minorem).

Deinde filia exiit Iudaei

Tota viridi induta

"Redi, pulcherrime puelle

Rursusque pila lude"

"Nec possum ego nec volo redire

Nisi ceteris cum discipulis

Magister enim si audiet

Ludum faciet tristiorem."

Cepit illum ut lilio manu

Subduxitque per aulam

Traxitque illum in cameram:

Nemo illum clamare audiit.

Promit e veste cultellum

Capitulumque avulsit.

Iam pila numquam ille ludet

Apud inferos enim iacet.

Quomodo pater Millecentae accepit partem hanc secundam?

Sensibus mixtis. Nil subridens audiit admiransque vidit filiam Iudaei totam viridi indutam.

Ad capita reduc praecipua Stephani commentarium.

Unus ex omnibus, minimus omnium hostia est praedestinata. Semel incaute, bis proposito fatum suum provocat. Adveniens fatum istud cum ab amicis relinquitur illum provocat invitum et tamquam visio spei et iuventutis retinet haud resistentem. Miram in habitationem illum ducit, in secretum oecum infidelem, et ibi implacabile immolat consentientem.

Cur hospes (hostia praedestinata) tristis fuit?

Fabulam rei gestae a se ipso non gestae narrandam, non autem sibi ipsi voluit.

Cur hospes (invitus, haud resistens) quietus fuit?

Legi obsequens vigoris conservandi.

Cur hospes (occultus infidelis) tacuit?

Indicia homicidii de ritu qualia esse possent ponderavit: episcoporum incitamentum, plebis superstitio, rumores veritate perpetuo fracta prolati, opum invidia, talionis momentum, iniuria ab atavis deducta iterum interdum manifesta, res quae tale nefas mitigare possint, ut studium nimium, consilium somnifice ingestum, dormientis ambulatio.

 


Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae