Annus
2 0 0 4

De Francisci Petrarca vita et scriptis Latinis

De Francisci Petrarca
vita et scriptis Latinis.

Scripsit Victorius Ciarrocchi.

I. Die 20mo m. Iul a. 1304 in Tusciae urbe Arretio natus est Franciscus Petrarca, cui parentes fuerunt Petrus sive Petraccus, Dantis Alagherii amicus Guelforumque factionis 'Albae' sectator, et Electa Canigiàni. Annum agens octavum una cum patre Avennionem, in Galliae urbem ubi pontifices id temporis commorabantur, Franciscus se contulit ibique prima elementa didicit. Anno 1320 Bononiam petivit ut iuris studia, in quae iubente patre incumbere coeperat, tandem perficeret. Die sexto m. Apr. 1327 quadam in ecclesia Avennionensi primum feminam quandam pulcherrimam vidit, nomine Lauram, eandemque adeo perdite amare coepit, quamvis ipsa Hugonis de Sade uxor esset, ut compluribus in carminibus puro sermone Italico exaratis, quorum titulus verus est "Rerum vulgarium fragmenta" (Italice "Canzoniere"), laudibus cumulaverit etiam postquam anno 1348 pestilentiario morbo conflictata ipsa periit. Anno 1341 'poeta laureatus', quod ab ineunte saeculo quinto non iam acciderat, in Capitolio consalutatus est. Sero autem quam stulta essent Nicolai Laurentii (It.: Cola di Rienzo) incepta intellexit Petrarca, qui animo parum constanti praeditus fuit. Multa itinera in Italia et peregre fecit, etiam spe allectus aliquot codices inveniendi, quibus antiquorum scriptorum opera continerentur. Anno enim 1345 quadam in bibliotheca Veronensi "Ciceronis ad Atticum epistulas" invenit easque laetissimus omnes transcripsit.
Franciscum, qui pacis conciliandae causa inter Mediolanenses et Venetianos anno 1356 Pragam se contulerat, titulo 'comitis palatini' honestavit imperator Carolus IV. Provectiore autem cum esset aetate, vitam ab honoribus et pompis remotam in oppidulo c. n. "Arquà", prope Patavium sito, degere maluit, libris legendis et scribendis semper intentissimus. Ibi die 19mo m. Iul. 1374 mortuus est. Usque ad annum quadragesimum _ ut ipse fassus est _ rebus venereis indulsit; tamen sunt qui eum minus dixisse putent, quam revera egerit. Utut de his rebus (nam suas quisque scit), a duabus feminis, quarum nomina sunt ignota, is pater factus est, nempe Ioannis, qui anno 1361 mortem obiit, et Electae. In Petrarca sepulcreto olim (utrum etiamnunc, nescio) legebatur inscriptio haec: "Frigida Francisci lapis hic tegit ossa Petrarcae./ Suscipe Virgo parens animam. Sate Virgine parce,/ Fessaque iam terris caeli requiescat in arce". Accuratissimam de Francisci Petrarca 'biographiam', quae dicitur, abhinc quadraginta circiter annos scripsit vir quidam Americanus, nomine Ernestus Hatch Wilkins. Qui liber nuper Italice iterum translatus est (Feltrinelli, Milano, 2003). 'Varia' scripsit etiam Henricus Fenzi ("Saggi petrarcheschi", Cadmo, Firenze, 2003).

II. Etsi apud Italos vir ille Arretinus maxime notus et laudatus sit propter ea 366 carmina supra memorata, is tamen maiorem gloriam sibi comparaturam putavit ex operibus Latine exaratis, quae nec pauca sunt nec, saltem a Latinitatis cultoribus, spernenda neglegendave. Quorum en index haud integer:

1) "Secretum" sive rectius "De secreto conflictu curarum mearum", est opus tres in libros dispertitum, quo dialogus continetur, qui Franciscum inter et Veritatem et Augustinum fingitur. Qui sanctus animum Francisci segnem improbat verbis asperioribus: "Cogita nunc ex quo mentem tuam pestis illa corripuit quam repente, totus in gemitum versus, eo miseriarum pervenisti ut funesta cum voluptate lacrimis ac suspiriis pasceris; cum tibi noctes insomnes et pernox in ore dilectae [Laurae] nomen" (ex libro tertio).

2) "De vita solitaria" est liber quo genus vivendi laudatur et commendatur a curis vanis remotum, quia in recessu et silentio "habitant otium et libertas". Nam vita solitaria "laete praesentibus utitur, futura equanimiter exspectat, non pendet in crastinum, nihil in posterum diem differt, quod hodie fieri possit aut debeat" (I, 18).

3) Gerardo, fratri natu minori, librum "De otio religioso" inscriptum dicavit Franciscus. Quod otii genus 'litterato otio' est anteponendum.

4) Opus c. n. "De remediis utriusque fortunae" multos de variis rebus dialogos continet, qui inter Gaudium, Spem, Timorem, Dolorem, Rationem habentur. Exemplum: <Spes: "Spero pacem requiemque animi"; cui Ratio: "Magna pars rerum humanarum umbra est; magna pars mortalium vento pascitur et insomniis gaudet"> (I, 121).

5) Quis Franciscum illum, qui in carminibus ad Lauram celebrandam componendis bibisse 'Castaliis pocula aquis plena' videatur, ab 'Invectivis' et verbis contumeliosis minime se abstinuisse putaret? Atqui ille quattuor libros invectivarum "in medicum quendam" scripsit et alias "contra quendam magni status hominem sed nullius scientiae aut virtutis" et "contra eum qui maledixit Italiae". Depromptas hac ex invectiva en sententias quasdam: "Sed hic barbarus, nostrarum rerum vituperationes suarum laudibus intermiscens, non irati tantum sed furentis in morem, nullo ordine multa in nos, stomaci impos, evomuit (...) Et si, propter invidiam aut odium aut causamve aliam, et pontifices et principes illam [Romam] deserant, gloria illam comitabitur. Quid hic Gallus strepit? Quid barbarus fremit?".

6) "Rerum memorandarum libri" sunt opus historicum, quo Petrarca quaedam "exempla Romana, externa, moderna" recolere voluit. Robertum Angioinum (1278-1343), Neapolitanorum regem eundemque litterarum cultorem laudavit Franciscus noster ita: <"At ego-inquit rex-iuro dulciores et multo cariores mihi litteras esse quam regnum; et si alterutro carendum sit, aequanimius me diademate quam litteris cariturum". Cui vir noster: "O vox vere philosophica et omnium studiosorum hominum veneratione dignissima, quantum mihi placuisti!" (I, 37).

7) Quamvis in poemate "Africa" inscripto, quod novem in libros est dispertitum, multa parum bene composita sint, non desunt tamen nonnulli versus lectu digni; mirum in modum ex. gr. narratur mors Sophonibae, pulcherrimae Syphacis regis uxoris, quae, marito a Romanis capto, Masinissae nupserat, a quo postea, ne ipsa in Romanorum dicionem redigeretur, haud invita porrectum venenum hausit: "Suscipio mandata libens, nec dona recuso/ regia, si maius nihil est, quod mittere dulcis/ posset amans: certe melius moriebar, in ipso/ funere ni demens nupsissem; numina testor/ conscia, non aliquid quoniam de coniuge caro/ sit nisi dulce mihi; sed sidera promptius alta,/ terrenis ut eram vinclis exuta, petebam./ Hoc refer extremum, et mortis mihi testis adesto" (L. V, 728-734).

8) Multas praeterea epistulas Franciscus noster scripsit, quae "Familiares" (in 24 libros dispertitae) inscribuntur et "Seniles" (in 17 libros) nec non alias q. t. "Variae" et "Sine nomine". Quibus ex omnibus epistulis non modo quae rerum Italicarum condiciones id temporis fuerint intellegi possunt, verum etiam penitiores Francisci ipsius cogitationes aperiuntur, praesertim cum ille sine ambagibus laudare aut improbare soleret atque a dissimulationibus omnino esset alienus. Exempla: "Ad cenam exspectatus venies, memorque non hic Cuppedinarium Forum esse. Cetera duriora; inelaboratum ac rigidum panem, fortuitum leporem, aut peregrinam gruem; idque perraro; et callum fortassis apri rancidioris invenies. Quid multa? Neque locorum nec victus asperitas ignota est tibi. Itaque non pedibus tantum, sed, ut facete Plautinus parasitus ait, calceatis dentibus ut venias admoneo" (Fam., II, 11). Ad Ioannem Boccaccio, amicum carissimum, olim Franciscus scripsit haec: "Quemcumque me feceris- nihil enim est quod non possit docti disertique viri stilus- mihi tamen enitendum est, si sum nihil ut sim aliquid, si sim aliquid ut sim plusculum, et si essem magnus- quod utique non sum- ut qua datum esset fierem maior ac maximus. An non mihi liceret Maximini illius immanis et barbari verbum usurpare? Cui cum suaderetur ut iam satis magnus nimio parceret labori, 'Ego vero' inquit 'quo maior fuero eo plus laborabo'. Dignum verbum quod non a barbaro diceretur!" (Sen., XVII, 2).

III. Eos Latinitatis cultores, qui omnia opera Latine scripta 'oculis Ciceronianis', ut quidam aiunt, perpendere ac rimari soleant, certe non fugit quam saepe Petrarca a regulis grammaticis et synctaticis 'aurei sermonis Latini' desciverit. Ille enim A) saepe modo indicativo usus est, ubi coniunctivus adhibendus erat; B) promiscue usurpavit pronomina, quae sunt "ipse, hic, sui sibi se"; C) adverbia "plus, magis, potius" indistincte haud raro scripsit; D) 'Temporum consecutionem' interdum non observavit. Hae aliaeque eiusmodi improprietates, quas indagator quisque venaticus naso suspendat adunco, nihil tamen pulchro scribendi generi, quod ille adhibuit, adimere valent, propterea quod "nihil in Francisci Petrarca Latinitate est molesti, nihil putidi, nihil non naturalis", ut adfirmavit Hugo Henricus Paoli (1884-1963), eximius linguae Latinae cultor idemque criticus minime benevolus. Petrarca igitur non modo inter illius saeculi eminuit scriptores, verum etiam omnium fere virorum doctorum antesignanus fuit, quorum erga Latinitatem studio atque amore factum est ut sermo Latinus iuventute nova floresceret: eos dico innumeros scriptores, qui ab ineunte saeculo quinto decimo usque ad paene totum duodevigesimum Latinitatem multis in Europae regionibus coluerunt modo vivo et quam latius propagato. Illis igitur viris, qui multum ac multa a Francisco Petrarca sumpserunt, sicut ipse ab omnibus fere antiquis scriptoribus facere consuerat, illud haud minus quam Romanis ipsis forsan tribuendum est meritum, quod etiamnunc sermo Latinus nondum exstinctus esse videatur.

Pisauri, a. d. XIII Kal. Aug. a. MMIV p. Chr.n.//a. MMDCCLVI a. U. c.

N. B:. Adnotatiuncula fortasse nullius momenti: quinque acta diurna, quorum tria 'Nationalia', id est quae per totam hanc paeninsulam vulgantur, quam attentius hodie legi; nullam de Francisco Petrarca symbolam inveni. Videlicet studia Latinitatis atque 'humanarum litterarum', quarum ille haud immerito pater fuisse dicitur, saltem in Italia revera florent:->

Victorius Ciarrocchi, Italus Pisaurensis.


Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae