Annus
2 0 0 4

Caesar unius Russiae

HOMINES IN CONSPECTU:
CAESAR UNIUS RUSSIAE

Clade Beslanensi facta a totoque orbe terrarum deplorata praeses Russiae Vladimirus Putin momento temporis uti videtur ut summum imperium maximae terrae in mundo capiat: abhinc omnes moderatores provinciarum Russiae iussu eius, et non sicut adhuc a populo locali suffragiis, designabuntur. Parlamenta regionalia poterunt tantum nominationes a Putin dictas vetare, ipsis tamen candidatum ullum proposuere non licebit. Haec omnia, dicit Putin, ut facilius contra tromocratas pugnetur.

Inter 89 regiones Russiae sunt 21 regiones autonomae, sui (partim saltem) iure operantes. Inter has duae maxime *bellicosae* – Tsetsenia quae duobus bellis proximo in decennio contra Moscoviam pugnavit et ab anno 1996 vi a Russis occupata remanet necnon Tatarstania cuius moderator Mintimir Saimiev pacifice libertatem quaesivit (constitutione rei publicae autonomae Tatarstaniae haec „terra sui iuris" nominatur et a iuris peritis praesidis Saimiev sicut foedere cum Russia iuncta adhuc putatur). Nunc tamen et ille praesidem Putin timet, nam ad consilia ab eo nuper capta respondit: Putin pollicitus est mihi res cum regionibus, etiam sub lege nova, sicut adhuc solebat agere. Non favet *separatistis* Tatarstaniae et id quod dimidia fere pars ibi habitantium Russi sunt. Item in aliis regionibus autonomis ad flumen Rha sive Volgam spectantibus: in Mordovia scilicet, Udmurtia, Mari El. Ibi autem non-Russi maxima ex parte habitant (e.g. in Tsuvasia) desunt populo duces qui a Moscovia res audaciter impetrare audeant. Septem in regionibus Caucaseis, Tsetsenia inclusa, Kremlinus moderatores e gente locali electos sed sibi oboedientes iam diu tenet.

Consilia Putin praeses USA Georgius W. Bush et quasi administer rerum externarum UE Christophorus Patten reprehenderunt, ad quod tamen ille respondit sicut antea solebat: Haec sunt res internae Russiae.

 


Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae