1150 homines in Haitia habitantium necavit ventus turbineus Iohanna (Jeanne), cum praeterita septimana ineunte super insula percurreret
NUNTII HEBDOMADIS (19-25.09.2004)
ORDO MUNDI MUTANDUS?
Brasilia, India, Iaponia et Germania sellas ut dicuntur permanentes se petere declaraverunt in Consilio Summo Securitatis Nationum Unitarum, ubi adhuc Americanis, Russis, Sinensibus, Francogallis et Britannis solum insidere consiliaque Nationum Unitarum vetare licet. Talis ordo anno 1945, bello mundano modo finito, a victoribus introductus est, hodie tamen tunc victae Iaponia et Germania maiore in dies voce sellas sibi petere audent, dicentes se esse alteram (post USA) et tertiam terram mundi quae maximam pecuniam aerario Nationum Unitarum donant. Verisimiliter tamen consiliis eorum intercedent Francogallia et Britannia quae terrae etiam propositum priscinum Theodiscorum ut in Consilio Securitatis sicut nunc hoc est una sella communis Unioni Europaeae daretur negaverunt. Russi consiliis Germaniae favere videntur, iudicia Sinensium et Americanorum adhuc, 59 sessione Nationum Unitarum Novi Eboraci finem appropinquante, ignota sunt. Sellam Indiae tribuere certe non vult Pakistania, quae una cum novem aliis terris, hoc anno sellam „non-permanentem" (ad tempus datam) tenet et rem, ut fiat, probare debet. Una sella putatur facile ab omnibus terrae cuidam Africae danda, Africani ipsi tamen candidatum communem inter Rem Publicam Africae Meridionalis, Aegyptum et Nigeriam, terras scilicet quae hunc honorem contendunt, eligere nequeunt.
PORTA PORTAE APERTA
Tres quattuorve per dies haesitans, deposuit tandem regimen praesesque Turciae propositum plebisciti instruendi de adulterio carcere damnando. Proxima die Solis novae leges, sine adulterio ab iis tractato, in parlamento adoptandae sunt. Si ita fiet, die 6 Octobri Bruxellis iudicium pronuntiabitur quo – sicut omnes fere harum rerum periti exspectant - porta aperietur Turciae in Unionem Europaeam intrandam. Postea, omnibus regiminibus terrarum UE assensis (nunc Austria sola anceps manet), 17 die Decembri Turcia in statum membri negotiatiandum invitabitur. Quae negotiationes tamen terrae huius ab 70 milionibus hominum, quorum 95% musulmani, inhabitatae decem pluresve per annos peragendae esse putantur.
CAPITA IN IRAQUIA CAESA
Duo Americani et tres Kurdi decapitati sunt a tromocratis factionum islamistarum contra Americanos regimenque Iraquiae pugnantium ducibus al Sunna et al Zarkavi. Nex Americanorum pellicula a tromocratis facta in interrete monstratur. Duae Italianae necnon Britannus ab al Zarkavi capti etiam mortui pronuntiati sunt, quibus nuntiis tamen multi non credunt. Interdum acriter circa urbem Faludsa, quam islamistae tenent, nunc pugnabatur, ubi permulti homines ob ictus praesertim ex aere ab Americanis factos occisi sunt. Rerum militarum periti Britanni societatis Jane’s Defense putant electiones mense Ianuario proximo habendae, in regionibus ubi bellatores regnant, in urbibus scilicet Faludsa, Ramadi, Samarra, Bacuba et Nadsaf haberi non posse. Alii tamen credunt regimen USA ictus maiores in has urbes, qua occasione permulti cives certe vitam amittant, nunc, id est ante comitia praesidialia in USA mox habenda, facere nolle – novus tamen praeses Americanus mense Novembri electus huic rei fortasse plus favere volet.
IMPERATOR HU
Hu Jintao dux novus exercitus Sinensium nominatus est, qua re peracta summum imperium terrae a pristino duce Jiang Zemin accepit. Iam antea ab eo potestatem regendi factionem communistarum donatus atque praeses terrae nominatus est – hi sunt enim tres honores maximi in Sinis momenti. Res ultima tamen quasi inopinata evenit, multi igitur putant 78 annorum Jiang, qui summam potestatem per 15 ultimos annos gerebat atque terram rusticam in aemulatorem fere Americanorum mutavit, morbo quodam letabili laborare. 61 annos natus Hu quis homo sit parum scitur, nonnulli credunt eum plebi proximiorem fore, qui scilicet incremento oeconomiae paululum lentiori faveat si hoc modo expensa maiora scholis, nosocomiis, rude donatis etc. tribuantur.
IOHANNA LETALIS
1150 homines in Haitia habitantes necavit ventus turbineus Iohanna (Jeanne), cum praeterita septimana ineunte super insula percurreret. Alii 1200 homines, quorum corpora adhuc non inventa sunt, item mortui creduntur. Maxima pars victimarum in urbe Gonaives repertae sunt, quae urbs magna ex parte aqua et luto ab Iohanna incitatis afflicta erat. Quodam modo tamen cladis rei ipsi Haitienses sunt, nam undae luti maxima ex parte e collibus advenit, quorum latera, nisi silvis antea privata essent, verisimiliter incolumia mansissent. Silvae autem caesae sunt ab hominibus carbonem ut dicitur lignarium petentibus. 11 homines eadem Iohanna necavit in vicinis terris Dominicana et Portu Diviti (Puerto Rico).
EXTREMISTAE TRIUMPHANT
Duabus in civitatibus Germaniae orientalis neofascistae et factiones extremae dextrae partis e comitiis multo maiore quam antea cum effectu evaserunt. 9% enim suffragiorum cepit in Saxonia NPD, quae ordinem pristinum fascistarum officialiter favet, vicina in Brandenburgia autem populares ex DVU, qui Germaniam Theodiscis tantum praebitam habitando putant, 6% obtinuerunt. Victores tamen veri comitiorum communistate pristini (PDS) nominari possunt, qui in ambabus civitatibus altera maxima factio facti sunt.
BREVES
BREVES
Multo et saepe ambulare sanitati corporis atque mentis prodest – patet ab investigatione senium in insula Honolulu peracta. Quae res et antea quasi omnibus nota erat, nunc tamen repertum est ambulando contra morbum Alzheimer haud parvo cum effectu homines luctare posse. Satis est tria chiliometra cotidie ambulare ut periculum Alzheimerense bis minor fiat quam apud hos qui "sedentes" vitam agunt.
Factio praesidis Kazachiae Nursultani Nazarbaev plus quam 60% suffragiorum in comitiis parlamentariis obtinuit, altera autem factio filiae eiusdem praesidis evasit. Societas Securitati Cooperationique Fovendis (abbreviatione Anglica OSCE nota) comitia contra regulas internationales habita esse pronuntiavit.
Adhuc homines vivos in ruinis aedium, terrae motu e.g. factis, ut inveniremus maxime a canibus adiuti sumus, mox tamen cum his ratti domesticati aemulari incipiant. Nam olfactus eorum pares canum est, ipsi tamen multo minori corpore in foramina parvissima inire possint. Nunc studiosi Americani primos rattos ita docent ut odore hominis percepto id quodam modo nuntient.
Perspicillum studiosi Francogalli excogitaverunt, quo oculis adhibito res omnes sicut ab homine ebrio perspiciantur. Inventum hoc maxime profuturum speratur iuvenibus autoraedam gubernare discentibus, scilicet ut melius sciant post poculum non facile currus duci posse.
Massilia iter sui primum sive virgineum mox vehiculum faciet hydrogenio concitatum. "Hysun3000" ab ingeniariis Theodiscis structum per vias Europae percurret, tres solum litras hydrogenii liquefacti consumens per tria milia chiliometrorum.
Plus quam quinque centena milia rubelorum seu uncialium Russicorum quod 17 milibus dollariorum Americanorum aequat magistratus urbis Belgorod ultimis duobus mensibus sibi comparaverunt unumquemque iuvenem maledictis publice utentem et a vigilibus apprehensum multa 1500 rubelorum damnantes.
Intus ovi gallinacei anatinum ovum repertus est agricola Dacoromanus. Signum divinum id esse Constantinus Zamfir primum putaverat, tunc galli sui cuiusdam veteris atque caeci maxime tamen adhuc libidinosi recordatus est.
90 annorum Yang Huanyi nunc mortua evanuit sola fortasse in orbe terrarum lingua, qua mulieribus tantum uti licebat. Lingua nomine Nushu in vicis quibusdam provinciae Hunan Sinarum ante circa 400 annos a mulieribus inventa est ut clam viris adstantibus inter se communicare possent. Litterae quoque, signa scilicet Sinica sed aliter adhibita, usui feminarum ibi aderant.
Nimis longe iam Europa imbellis manet – commentatus est rerum politicarum peritus Bogumilus Dolezal Bohemus rixam inter Poloniam Bohemiamque una et Germania altera ex parte de reo secundi belli mundani pecuniam proximis victimarum hominibusque e domo sua bello finito expulsos qui solvat.
|