Annus
2 0 0 4

(fasti hebdomadis:)

Nuntii hebdomadis (01-07.08.2004)


Ratione centesimarum 50 ad 44 vicit candidatus factionis democratarum Iohannes Kerry praesidem Civitatum Unitarum Americae (USA) Georgium W. Bush ultima in perscrutatione opinionum ab actis diurnis "Washington Post" una cum statione televisifica ABC mandata. Quod verisimiliter non satis erit ut Bush comitiis mense Novembri proximo habendis a Kerry vincatur, nam percontatio statim post conventum generalem democratarum habita est, cum omnes fere Americani attente orationem solemnem candidati Kerry auscultarent. Post conventum tamen factionis alteram partem agentis tempus praesidi in munere manenti fovere praeteritis in comitiis Americanis semper solebat.


Regimen USA in eo instare potest, ut Irania, nisi consiliis arma nuclearia struere destiterit, in relationibus inter nationes omnino alienata sit - admonuit Condoleezza Rice, quae munere adiutricis praesidis USA securitati curandae fungitur. Anno 2001 exeunte, mox post ictum 11 Septembri contra urbes Americanas a tromocratis societatis Al-Qaeda peractum, praeses Georgius W. Bush Iraquiam, Iraniam necnon Coream Septentrionalem "axem pravitatis" nominavit, scilicet terras, quae tromocratis foverent.


Si constitutio nova a praeside Formosae (Taiwan) Chen Shuibian approbabitur, incolis huius insulae bellum certe minabitur - parum occulte monuit Formosanos administer vicarius regiminis Sinarum relationibus cum Formosa praeditus Wang Zaixi. Cum ex comitiis praesidialibus praeteriti anni Chen victorem discesisset, pollicitus est se constitutionem novam Rei Publicae Sinarum (nam tale nomen est officiale Formosae) ante annum 2008 ita mutaturum, ut terrae quae de facto sui iure regitur magis idonea esset. Post rebellionem communistarum qua anno 1949 Sinae captae erant Formosa sola cum nonnullis insulis parvis praesidi Rei Publicae Sinarum generalissimo Chang Kaishek in manibus mansit. Tunc circa duo miliones Sinensium dicionem communistarum timentes in insulam fugam fecerunt, ubi plus quam 10 milionibus Formosanorum se adiunxerunt. Hi ultimis in decennis mutationem Formosae in sui iuris terram poscebant, cui et Sinae communistarum et factio a Chang Kaishek condita, Kuomintang nomine nota, nunc partem adversam in parlamente agens, maxime resistunt.


464 corpora combusta hominum siphonarii in excidiis pantopolii, quod ultimo die Martis in suburbio urbis capitalis Paraguaiae, i.e. urbis Assumptionis Mariae (Asunción), incendio captum erat, invenerunt. Rector pantopolii a vigilibus publicis statim apprehensus in eoque accusatus est ut, cum ignem modo in aula tabernarum crescentem aspexisset, omnes portas aedium, ne homines occassione data merces ubique in pegmatibus positas furarentur, claudere iusserit.


11 homines necati et plus quam 50 vulnerati sunt effectu ictorum quos bellatores clandestini Iraquienses primum contra Christianos huius terrae fecerunt. Ultimo die Solis quinque in ecclesiis urbis capitalis Irenopolis (Baghdad) necnon urbis Mosul tempore missae sanctae pyroboli erupti sunt.


Adulescentes Finni imperio interretis nimis subiecti stipendiis in exercitu obligatorie merendis eximi poterunt. Qui totam per noctem in ludis interretialibus degunt, nec amicos nec oblectamentum aliud habent, moleste id ferre possint, si in arma vocentur - dixit capitaneus seu centurio Jyriki Kivela, cui munus apud consilium est ad novos milites delegendum.


Iapo quidam 60 annorum natus in aeronave Chicagia Dayton proficiscente cum acta diurna Americana assidue legere conaretur, verba Anglica sibi ignota in chartula parva inscribebat. Casu primum quod scripsit 'suicide bomb' (pyrobolus suicidialis) erat, quod vicinus eius peregrinator Americanus cum spectasset, statim navigatoribus tromocratam navi adesse nuntiavit. Aeronaves Chicagiam reducta est, Iapo a vigilibus percontatus, nulla tamen poena praeter notam incuriae afflictus.


Napoleonem Bonaparte, imperatorem praeclarum Francogallorum, non veneno a Britannis, ut adhuc multi suspicebantur, se nimia de corpore eius cura medicorum necatum esse - patet e novo investigatione, inventa cuius in fasciculo novissimo actorum "New Scientist" lectoribus praebentur. Maxime nocivi captivo honorabili in insula Sanctae Helenae secluso enemata sive encolpismi fuerint, quibus aliisque medicaminibus stomachum dolentem imperatoris exeonerare medici conati sunt. Napoleon Bonaparte mortuus est die 5 Maii 1821 anni 53 annum vitae agens.


Euroscepticis septentrionem continentis semper inhabitantibus socii de nonnullis terris novis Unionis Europaeae, mirum in modum quoque septentrionalibus, auxilium ferre videntur. Percontatio recens ab instituto Eurobarometer facta monstrat minimum numerum civium constitutioni UE adoptandae favere apud Suecos (50%), Britannos (51%), Estonos (57%), Danos (62%) necnon Lettonos (63%).



Dictum Ephemeridis 7

Dictum Ephemeridis 7.

SEMPER PEIUS FIERI POTEST…

Mulier actuosa, scilicet quae res varias agit, [in Aegypto antiqua] ut scortum aut homo sceleratus putabatur, quem occidere et oblivisci in sempiternum deceret. (...) Comparatae tamen cum mulieribus aliis in civitatibus Proximi Orientis aut Graeciae habitantibus, feminae Aegyptiacae meliore statu sociali fruebantur – Agnes Krzemińska in libro suo modo in lucem edito, “Amor in Aegypto antiqua” inscripto (“Miłość w starożytnym Egipcie”), in pagina 59 scripsit. Aestimationem libri in parte “Pro domo sua” actorum nostrorum invenire potes.


Fasti hebdomadis:

Dies 7 Augusti est festum internationale... sinapis, quae festivitas semper primo die Saturni mensis Augusti, Museo Sinapis in Colle Horeb (USA) ita saltem suadente, celebratur. Si ergo post primum diem cum in lucem detur fasciculum hunc leges, sinapis id tibi erit post carnem. Levamen tunc tibi sit scire editorem "Ephemeridis" hoc ipso die in urbe Francogallica Divioduni (Dijon) versari, ubi, ut dicunt, primam in orbe terrarum sinapem faciunt.


Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae