THEMA HEBDOMADIS:
THEMA HEBDOMADIS:
AMERICANI EUROPAM RELINQUUNT
Proximo decennio Americani 60-70 milia militum variis in terris Europae et Asiae stipendia nunc merentium, domum revocent – nuntiavit die Lunae ultimo praeses USA Georgius W. Bush. Cum his militibus circa 100 milia hominum privatium pro militibus munera gerentium familiariumque eorum in patriam reducentur. Quod a multis ut confirmatio finis belli ut dicitur frigidi doctrinaeque Theodiscos humile, Russos procul tenendi interpretatur, nam ipse Bush nuntiavit milites e scaenis bellorum praeteriti saeculi actorum reducendos. Mirum in modum eadem septimana multis in actis diurnis Americanis admonitum est Russiam adhuc 8 milia capitum nuclearium habere, quae capita missilibus imposita sunt quae urbes Americarorum adhuc petituri sunt (Americani invicem 7 milia capitum contra Russiam directorum tenent).
Eadem oratione Bush declaravit copias suorum in Iraquia et Afganistania tam diu mansuras quam necesse erit.
Consilia Bush cladem oeconomicam multis oppidis Germaniae pronuntiant, ubi nunc 75 milia Americanorum manent, escam potionemque Theodiscorum sumentes. Fere 38 milia militum USA in Corea Septentrionali stipendia merent, 48 autem milia in Iaponia.
Multi credunt consilium suum Bush magna ex parte aemulationis ante comitia praesidialia habendae causa nuntiasse.
|