Croatia septima terra Europaea fit ubi gubernatoris autoraedarum nullam guttam temeti cum vehantur bibere licet
Thema hebdomadis
QUIBUS BENE, QUIBUS MALE SIT VIVENDUM
Vivere bene est sed bene vivere melius – docet proverbium Russorum. Melius omnium tamen vivunt Scandinavi - patet ex investigatione ab Associatione Nationum Unitarum (ANU) mandata, cuius inventa modo in lucem divulganti sunt. Annuatim enim ANU indicem omnium fere terrarum mundi – Iraquia, Afghanistania, Corea Septentrionali et Liberia sua sponte exceptis – parat, aestimans in hoc labore fructum per caput, statum educationis liberorum, mediam longitudinem vitae civium necnon condicionem mulierum viris comparatam. Abhinc quattuor per annos palmam indicis Norvegia tenet, cuius cives in medio 79. annum vitae ante mortem attingunt et ubi fructus per caput plus 36 milibus dollariorum Americanorum constat. Alterum locum vicinus Norvegorum, Suetia scilicet, occupat. Civitates Unitae Americae Septentrionalis (USA), vis primaria oeconomica et militaris mundi, octava terra in indice monstrantur.
In fine indicis, 177. scilicet terra, Sierra Leone, nonnullis ultimis decennis bello civili afflicta, invenitur. Non multo melius vita aestimatur in: Nigro, Burkina Faso, Mali et Burundi – his in terris media, ut dicunt, vita non 40 quidem annos durat, magna ex parte ob pestem AIDS.
Novis ex terris Unionis Europaeae maxime vita aestimatur Estonorum (27. locum indicis, statim post Lusitaniam et ante Coream Meridionalem), minime autem civium Lettoniae (50. locum).
Disparilitas maxima status vitae varias inter terras ad migrandum cives pauperum civitatum cogit. Duabus in ultimis decennis, scilicet inter annos 1980 et 2000, 75% plus hominum quam prioribus 20 annis patriam suam, secundum eandem investigationem ANU, reliquerunt. In plus quam 2/3 terrarum una saltem natio aut confessio quaedam minoritaria exstat – 900 miliones talium hominum a gente quae maiorem partem fit persequuntur.
Index condicionis vivendi terrarum ANU (primae 40 terrae):
- Norvegia
- Suetia
- Australia
- Canada
- Batavia
- Belgica
- Islandia
- USA
- Iaponia
- Hibernia
- Helvetia
- Magna Britannia
- Finnia
- Austria
- Luxemburgum
- Francogallia
- Dania
- Nova Zelandia
- Germania
- Hispania
- Italia
- Israhel
- Hongkong
- Graecia
- Singapur
- Lusitania
- Slovenia
- Corea Meridionalis
- Barbados
- Cyprum
- Melita
- Bohemia
- Brunei
- Argentina
- Seselia
- Estonia
- Polonia
- Hungaria
- Saint Kitts & Nevis
- Bahrain
scripsit Stanislaus Tekieli.
|