Croatia septima terra Europaea fit ubi gubernatoris autoraedarum nullam guttam temeti cum vehantur bibere licet
Nuntii hebdomadae (11-17.07.2004)
Milites Bulgari in Iraquia manebunt quamquam duo cives Bulgari a tromocratis factionis Abu Musab al-Zarkavi, qui tromocratae ad exitum milites Bulgaros e sua terra hoc homicidio cogere conati erant, iugulati sunt – nuntiaverunt una praeses, minister primarius et minister rerum externarum Bulgariae. Regimen Philippinorum decrevit tamen copias suas statim domum reducturas ne islamistae unum suorum, quem obsidem tenent, necarent.
Ivailo Kepov et Georgius Lazov autocinetum onerarium per Iraquiam septentrionalem duxerunt, cum a bellatoribus al-Zarkavi per insidias capti sunt. Die 15 Iulii corpus unius eorum decapitatum e flumine Tigris a piscatoribus exceptum, cum alius, item sine capite, eodem die in agro prope urbem Mosul inventum est. Angelus dela Cruz tamen, autoraedarius Philippinensis, tutum et incolumem esse a tromocratibus pronuntiatur, qui liberaturi eum sint postquam ultimus miles Philippinensis terram Iraquianam reliquerit.
Reditus Philippinorum, licet copiae eorum 51 tantum militibus constent, a regimine Civitatum Unitarum Americae ut ‘gradus malus’ interpretatus est: primum enim regimen cuiusdam terrae minationibus tromocratarum subiecit. Regimen Manilense verisimiliter multos miliones dollarios promissorum iam antea ab Americanis auxiliorum amissurus est.
Etiam societas mercatoria Saudica, cuius gubernator autocineti onerarii Aegyptiacus Mohammed al-Garabavi ab alia factione islamistarum in Iraquia meridionali captus erat, assensa est, quod tromocratae expeterent, suos operarios ab Iraquia removere.
Mense Decembri praeteriti anni quinque milites Bulgari ex insidiis a bellatoribus Iraquiensibus in urbe Karbala occisi sunt. Tunc nonnulli Bulgarorum – inter quos et Societas Matrum Militum – a regimine flagitaverunt, ut copiae suorum, quae plus quam 500 milites numerant, ex Iraquia reducerentur.
Primum 1300 milites ex Iraquia domum reduxit regimen novum socialistarum Hispaniae, qui post ictus islamistarum die 11 mense Martis huius anni in tramina suburbana Matritensia peractos, in quibus 200 fere homines perierant, contra opinionem ex comitiis victorem discesserunt. Praeses tamen novus Hispaniae Iosephus Ludovicus Rodericus Zapatero affirmat se iam ante ictus reditum Hispanorum suffragatoribus pollicitum esse. Hispanos secuti sunt Hondurenses et Dominicanenses.
Factionem islamistarum Al-Qaeda, quae die 11 Septembri anni 2001 in urbes Americanas Novum Eboracum et Vasingthoniam ex aere impetum fecit, nullo modo coniunctam fuisse cum regimine praesidis pristini Iraquiae Saddami Hussain constat ex investigatione consilii parlamenti USA ad iunctiones tales scrutandas conditi, cuius inventa die 12 Iulii in actis diurnis Americanis „New York Times" lectoribus praebita sunt. Duo dies postea consilium simile parlamenti Magnae Britanniae, cui eques Robinus Butler praeerat, nuntiavit Saddamum Husain verisimiliter nulla tela chemica nec biologica possedisse. Nihilominus credunt ambo praesides USA et Magnae Britanniae, Georgius scilicet W. Bush et Antonius Blair, impetum contra Iraquiam ‘rem bonam’ fuisse.
Tria genera medicaminum in insula Cuba inventa, quae maximi momenti pugnae contra cancrum sint, licebit societati Californianae SmithKline Beecham, licentia a Cubanis data, fabricare – declaravit regimen USA. Adhuc prohibuit Vasingthonia mercatoribus Americanis cum Cuba, sub dicione Fidelis Castro manenti, cooperari. Scientia biotechnologica Cubanorum ultimis in decennis maxime profecta esse putatur.
In Sina multo plus puerorum nascuntur quam puellarum – magistratus Sinenses praemonent, conantes ‘abortum selectivum’ prohibere parentibusque qui puellas unigenas habeant subsidia praebere. Per omnes 100 puellas in Sina natas 117 pueri nascuntur. Hoc effectus est edicti regiminis quo unigenam tantum prolem parentibus Sinensibus procreare liceat. In regionibus rusticis, ubi instrumenta medica quibus sexus foeti determinari possit rarissime praestentur, puellae quidem iam natae timentur necari.
Prohibitio civibus Israheliensibus gente Arabica in matrimonium ducere Palaestinenses, qui in Ripa Occidentali (Iordani) habitant, est signum odii phyletici – proclamavit societas iuribus hominis tuendis Amnesty International. Prohibitio haec ab anno 2002 valet, cum multi ictus tromocratici ab Arabibus ex Ripa Occidentali venientibus peracti essent. Regimen Israeliense putat multos tromocratas-suicidas falso in matrimoniunm intrare ut tute in Israhele habitent, ictumque tromocraticum moliantur. Duas in proximas septimanas debet Kneset sententiam efferre utrum lex ad tempus solum adhibita per novos duos annos maneat an non. Multi timent parlamentarios Israhelienses ratione demographica perterritos legem prorogaturos: Iudaei, qui nunc 77% hominum in Israhele habitantium fiunt, in 15 annos solum 64% fient. In Israhele cum terris, ut dicunt, occupatis una aestimato Arabes iam post 4-5 proximos annos plures erunt quam Iudaei. Uterus vester sit tela nostra – dixit olim ad mulieres dux Palaestinensium Iasir Arafat.
Internautae Coreae Septentrionalis, quibus primum in hac terra interreti frui licet, unam solum paginam interretialem (www.kcckp.net) adire possunt, ubi nuntios a regimine scriptos legere aut modos militares auscultare possint – nuntiat societas diurnaria Reuters. Iunctiones ad cursum electronicum aut paginas oblectamento deditas, quamvis paginae principali adsunt, non funguntur. Vicinus et patronus regiminis Coreae communistici, Sina scilicet, industriam haud parvam struxit multis cum milibus operariorum in eo solum laborantibus ut mores internautarum Sinensium scrutarentur. Post ictum tromocratarum die 11 Septembri 2001 factum regimen Americanorum velle a multis putatur de experientia Sinensium discere ut tromocratas per interrete inter se communicantes facilius captet.
Plus quam 90 pueri ab sex usque ad 13 annos nati perierunt in incendio scholae in oppido Cumbaconam civitatis Indicae Tamilnadu. Flamma e culina scholae orta est, quam cum diffundentem viderent magistri statim ex aedibus scholae, discipulis relictis, aufugerunt.
In locis litoris Siculani ad natandum idoneis prope ad oppidum Mazara de Vallo vexilla rubra ultimis diebus in vento agitantur, quod signum est pistricium prope litus conspectarum quae possint et hominibus nocentes esse. Ceti albi, huius generis nomen pistricium est, quibus mos plerumque est procul a litore versari, nunc ad dimidium tantum chiliometri ab litore provenerunt. Praeterito in decennio pistrices rarissime homines natantes invadere ausae sunt – omni in orbe terrarum circa 80 homines hoc tempore annuatim laedebantur, quorum 10-15 unoquoque anno occisi sunt. In Italia ceti saepissime in litore Adriatico apparent, praecipue in sinu Tergestensi.
Aut assentiemini unam horam septimanatim, i.e. tricesimam sextam, plus in munere manere sine mercede addita, aut fabrica in Bohemiam movebitur – tale ultimatum audiverunt operarii unius ergastulorum societatis Bosch in Francogallia. Usque ad diem 19 Iulii 820 operarii sententiam suam de hac re dicere debent – si plus quam 90% assentientur, fabrica peregre non movebitur. Iam antea operarii Theodisci officinae societatis Siemens assensi sunt sine additicia mercede non, ut adhuc mos erat, 35, sed 39 quidem per horas septimanatim laborare, ne fabrica eorum in unam novarum terrarum Unionis Europaeae transferetur, ubi mercedes operariorum multo minores sint quam in Europa Occidentali.
Croatia septima terra Europaea fit ubi gubernatoribus autoraedarum nullam guttam temeti dum vehuntur bibere licet. Aliae sex terrae sunt: Bohemia, Estonia, Lithuania, Hungaria, Dacoromania et Slovachia.
In Norvegia, Polonia et Suetia potes autoraedam ducere donec sanguini tuo plus quam 0,2‰ alcoholis puri aderunt. In plerisque terris Europae 0,5‰ temeti in venis habere potes, quid significat tibi plus minusve dimidiam partem litrae cerevisiae sumere licet. In Hibernia, Luxemburgo et Magna Britannia multam vigilibus publicis non dabis, si etiam 0,8‰ temeti alcoholometrum in halitu tuo inveniet. Maxime tamen indulgens gubernatoribus, qui temetum ament, insula Cyprus est, ubi licet dimidiam partem lagoenae vini vel duas fere cerevisias dimidiae litrae bibere, quod aequat 0,9‰ temeti.
Statim postquam prohibitio bibendi autoraedariis in Croatia allata est, contra eam se esse pronuntiaverunt nonnulli sacerdotes catholici, qui tempore missae sanctae haustum saltem vini sumere debent.
scripsit Stanislaus Tekieli.
|