THEMA HEBDOMADIS:
THEMA HEBDOMADIS:
HERI HEROES, NUNC SCELERATI
Cum anno 1994 a Russis invasi de libertate sui pugnarent, omni in orbe terrarum Tsetseni sicut heroes putabantur. Obsidione urbis capitalis eorum Grozny eodem anno tali cum virtute repugnaverunt, vix par exemplar in historia recenti inveneris. Nunc tamen, rebus scelestissimis contra cives inermes puerosque patratis, nemo sanus bellatoribus clandestinis Tsetsenis bonam fidem dabit.
Iam anno 1995 primum ad doctrinam tromocratarum bellatores se converserunt, valetudinarium urbis Budionnovsk cum caperent, qua occasione, in pugna scilicet cum militibus Russis, circa 100 cives perierunt. Anno sequenti ineunti 78 obsides a Tsetsenis capti mortui sunt in vico Pervomaiskoe, cum milites liberare eos conarentur. Eodem fere tempore nonnulla centena milia peregrinatorum Russorum in nave prope ad litus Turcicum Ponti Euxini obsides tenebantur, tunc tamen res sine sanguine profuso soluta est.
Anno 1999 pyroboli erupti sunt in insulis urbium Moscovia, Buinax et Volgodonsk, plus quam 200 cives tunc vitam amiserunt. Huius rei tamen qui perpetrator fuerit incertum est - sunt multi qui praesidem Vladimirum Putin sceleris reum putant, quo peracto excusationem quaereret ut Tsetseniam denuo Russi invaderent.
Ultimis in annis tamen bellatores, occupatione nova Tsetseniae crudeliter peracta, vesani methodos pugnandi antea solum in Proximo Oriente notas saepius et saepius usi sunt: una fere quaque septimana erumpunt pyroboli suicidarum in autoraedis, traminibus aeronavibusque. Plures atque plures in agminibus bellatorum alienigenae ut dicitur fanatici inveniuntur, caece fidei islamicae dediti.
Ultimo die Iovis circa 1200 homines, plus quam dimidia pars quorum pueri, obsides capti sunt et in aedibus scholae oppidi Beslan in re publica autonoma Ossetiae Septentrionalis duos fere per dies sine victu et aqua a tromocratibus tenebantur. Hi a praeside Putin ut copias Russorum a Tsetsenia revocaret petiverunt. Die Veneris circa meridiem nonnulli pyroboli in scholam a Tsetsenis adducti casu verisimiliter erupti sunt, quo audientes milites Russi sine iussu ducum scholam agressi sunt. Pugna ex horribili, quae per nonnullas horas durabat, nemo fere intactus evasit: usque ad 460 mortui creduntur, plus quam 600 saucii.
Moderatores terrarum mundi praesidis Putin nunc miserantur, multi de necessitate una cum tromocratis pugnandi narrantes. Una, id est alicubi hi inveniantur, in Iraquia scilicet, Israhelia, Afghanistania necnon Tsetsenia. Quod ante quinque annos Putin somniare solum potuit, ut bellatores Tsetseni sicut tromocratae ab omnibus haberentur, effectum est.
|