Annus
2 0 0 4

Pediculi qui in crinibus hominum habitant alii sunt quam alia genera horum insectorum – docent studiosi quibus munus apud Florida Museum of Natural History est NUNTII HEBDOMADIS (03 - 09.10.2004):

PREMIUM NOBELIANUM LITTERARUM
Premium Nobelianum (1,36 milionis dollariorum Americanorum) huius anni in disciplina litterarum tributum accipiet Elphrida Jelinek, scriptor Austriaca, quae inter alia fabulam "Clavicen femina" scripsit. In pelliculam a Michaele Haneke mutata anno 2001 fabula haec premium spectaculi festivi in urbe Cannes annuatim habiti accepit. Multis tamen stylum Jelinek nimis ad perversitatem sive mores depravatos spectare videtur. Anno 2000 cum factio nationalistarum duce Iörg Heider regimen Austriacum intravisset, Jelinek dramata sua theatris in Austriacis monstrari prohibuit. Premium Elphridae Jelinek omnino inopinate data est, nam inter "candidatos certissimos" usque ad ultimam horam enumerabantur: Thomas Tranströmer (Suecus), Marius Vargas Llosa (Peruvianus) necnon Milan Kundera (Bohemus).


DAMASCUS VULT PACEM...
Syria vult negotiari de pace cum Israhelia iungenda – ita saltem credit Martinus Indyk, pristinus legatus Civitatum Unitarum Americae (USA) Hierosolymae, qui ultimis septimanis aliquotiens cum praeside Syriaco Hafiz al-Asad locutus est. Adhuc regimen Damascense declarabat se ad negotiandum paratum iri ea tantum conditione ut Israhelia statim colles Golan, ab iis occupatos, sibi reddere polliceretur – nunc tamen ullis sine conditionibus ut dicuntur initialibus Asad negotiationes inire velle videatur. Indyk putat pacem inter Syriam et Israheliam iam anno 2000 pangendam potuisse, tunc tamen insurrectio Palestinensium nomine Intifada nota huic rei obstitit. Nunc autem, bello Iraquiense peracto dictatoreque Saddam Husein (amico olim proximo Asad) victo Syria plus et plus isolata se esse sentiat, cooperari ergo cum terris occidentalibus se debere intellegat. Ultimis mensibus, ab Americanis monita, fines suos ad orientem spectantes melius quam adhuc curare coepit, ne bellatores islamici in Iraquiam pervenire possent.


...TEHERAN AUTEM BELLUM?
Irania missilia se habere pronuntiavit, quibus et Israhelia attingi posset. Regimen Iraniense monuit ultimis septimanis Israheliam et USA ne ictum contra electrificinam nuclearem Iraniensium quae in oppido Busser struitur pararent, nam tunc missilibus novissimis nomine Sahab-3 nuncupatis, quorum radius operandi duo milia chiliometrorum superat, responsum ab Iraniensibus daretur. Rerum ad Proximum Orientem spectantium periti credunt Iraniam in duos tresve annos pyrobolos nucleares fabricari posse. Similem electrificinam nondum ad finem in vicina Iraquia constructam anno 1983 aeronaves Israheliensium deleverunt.


TURCIA, BULGARIA, DACOROMANIA ET CROATIA PROPIUS UE...
Secundum exspectationem praeterito die Mercurii Consilium Europaeum regiminibus terrarum Unionis Europaeae (UE) suasit ut mense Decembri Turciam ad statum membri UE negotiandum invitarent. Quae invitatio verisimiliter Turciae dabitur, etiamsi nonnullae terrae (e.g. Francogallia, Austria) huic rei non maxime favent. Negotiationes per circa 15 annos actum iri putantur. Eodem die Consilium Europaeum confirmavit tempus accessionis UE Dacoromaniae et Bulgariae, 1 Ianuarii scilicet anni 2007, qui nuntius optimus praecipue Dacoromanis est, nam terra eorum, a Bruxellis multis in rebus nuper castigata, putabatur minus quam Bulgaria accessioni parata esse, multi ergo crediderunt eam nonnullos annos post 2007 Unionem intraturam. Proximo anno – statuit insuper Consilium Europaeum - negotiationes status membri Croatia incipere poterit.


...CUM UCRAINA PROPIUS RUSSIAM?
Lingua Russica, praeter Ucrainensem, alter sermo officialis terrae fiet, Ucraina autem extra foederem NATO remanebit – pollicitus est Victor Ianukovyts, candidatus comitialis regiminis, si – quod multi credunt fore – e comitiis proximis praesidialibus victorem discedet. Quibus verbis suffragia captare vult dimidiae circa partis civium Ucrainensium quibus lingua materna Russica est atque horum qui proximioribus relationibus Ucrainae cum Russia favent. Interdum acta Britannica "Jane’s Intelligence Digest" nuntiant regimen Ucrainiense portum maximi momenti Ponti Euxini, Sebastopolem scilicet in Chersoneso Taurica (hodie potius ut paeninsula Crimea nota) situm, Russis solis ministrando mox daturos. Adhuc, ab anno 1991 cum Ucraina sui iure civitas pronuntiata est, portus hic coniunctim ab Ucrainensibus et Russis ministrabatur. Reditus portus Russis pretium sit adiumenti in comitiis Victori Ianukovyts a praeside Russiae Vladimiro Putin praebendi.


 


BREVES:

BREVES:


Michael Albisu 'Antza' sponsaque eius Maria Soledad Iparraguirre

Quattuor post annos quaesitionis duces supremi tromoctratarum Bascorum factionis ETA, Michaelis Albisu "Antza" sponsaque eius Maria Soledad Iparraguirre "Amboto", a vigilibus Hispanis et Francogallis publicis apprehensi sunt. Haec rea necationis 15 saltem hominum, ille moderator *ideologicus* ETA esse creditur. Eodem actu vigilum publicorum 20 quoque alii bellatores clandestini ETA in vincula coniecti sunt.

Ken Bigley

Ken Bigley qui per tres septimanas a tromocratis ducis Abu Musaba al Zarkavi in Iraquia obses tenebatur, necatus est ab istis decapitatione. Eodem morte iam antea perierunt duo Americani qui una cum Bigley ab islamistis al Zarkavi capti sunt. Decem circa dies ante mortem Bigley ministrum primarium Britannorum Tony Blair imploravit ut mandatis tromocratarum pareret et ab Americanis impetraret ut hi duas feminas, quae tempore Saddam Husein arma ut dicuntur biologica seu bacteriologica produxerunt, e carcere remitterent.

Turbo locustarum

Turbines maximae locustarum agros terrarum Africae Occidentalis petunt. Calamitas haec hoc anno multo maior quam solitum esse aestimatur. Quinque iam miliones hectariorum frumenti insecta haec consumpserunt, praesertim in Gambia, Burkina Faso, Mali, Senegalia, Niger necnon Tsad. Opus est centum milionibus dollariorum ut pesticidiis agri adhuc incolumes citissime spargantur, regiminibus tamen terrarum Africanarum nunc non plus quam sexta huius pecuniae pars praebetur.

Molae eolianae

Terrae satis est ventorum ut omnis vis electrica quae hominibus necessa sit ex iis obtineatur – nuntiant studiosi Batavi Monica Hoogwijk, Wim Turkenburg et Bert de Vries in fasciculo novissimo actorum "Energy Economics". Adsunt etiam spatia ubi permultae molae pneumaticae struantur, his scilicet in locis terrae necnon litoris marium ubi venti maxima cum vi saeviunt. Productio energiae pneumaticae crescit gradu 30-40% per annum.

Extractio petrolei

Pretium petrolei denuo maximum suum ut dicitur historicum attigit: ultimo die Iovis in foro Neoboracensi dolium petrolei Arabici 53 dollariis venum ibat. Pretio crescenti praeter bellum civile Iraquiense et difficultates societatis Russicae petroleo extrahendo IUKOS quoque tumultus nuper in Nigeria facti favent. Nisi miraculum quoddam intervenerit, dolium mox plus quam 60 dollariis vendetur – putant rerum petroleariarum periti.

Astra

Per miliardum tantum plus annorum vivere in terra poterimus, postea enim sole cito crescente planeta nostra exuretur – nuntiant acta "Geo" atque "New York Times". Hoc tempore temperies media terrae a hodiernis 15 ad 50 gradus Celsii augetur. Post paululum plus quam tria miliarda annorum omnis aqua e terra evaporabit.

Pediculi qui in crine hominum habitant omnino aliter se gerere videntur quam aliae species eiusdem generis insectorum – docent studiosi quibus munus apud Florida Museum of Natural History est. Nisi in capillis hominis pediculi isti vitam agere non possunt – in pelle verbi gratia canis vel felis positi statim fere moriuntur. Cur ita sit? Putant studiosi pedem hunc una cum homine a tempore antiquissimo evolvisse atque sicut homo molliorem urbanioremque redditum esse.

 

 


Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae