REGULUS FELIX
REGULUS FELIX
Fabula ab Ansgario Wilde anno 1888º scripta
SUMMA urbe et super columnam, Reguli Felicis statua prostabat, laminis aureis ornata; oculorum loco duos fulgurantes zapphiros atque in eius gladii ansa splendentem carbunculum rubrum gerebat, quamobrem omnibus erat magnopere admiranda; "belle videtur tamquam ventiscopium" dixit municeps quidam, qui se artificiorum peritum iudicari cupiebat; "tamen" inquit "haud utilis aestimanda est", quippe qui verebatur ne vir parum pragmaticus videretur, qui profecto non erat.
"Quidni Reguli Felicis similis es?" mater mite rogabat natum suum, qui lunam vehementer postulabat; "Regulus Felix" aiebat "nihil ausus esset summa voce umquam postulare".
Homullus expes et infortunatus, cum mirum simulacrum suspexisset, mussitabat: "laetor quod in hac terra aliquis omnino sit felix".
"Verus angelus videtur", pueri orphani ex templo cathedrali exeuntes sunt opinati; vestiebant coccineis palliis et encombomatibus puerilibus albis mundisque.
Magister, quos mathematicam docebat "quomodo certi facti estis" inquit "si angelum numquam vidistis?".
At pueri "nos" aiebant "in somnis quidem eos vidimus"; et magister vultu severo supercilium tollebat, nam pueros somniare improbabat.
Nocte quondam Hirundo supra urbem volavit; cuius sociae abhinc sex hebdomades in Aegyptum migraverant, sed ea remorata erat, nam Iuncum formosissimum corde amare inceperat, quem vere ineunti viderat, dum papilionem flavum supra flumen persequebatur; Iunci vero subtilem proceritatem ita mirata est, ut ad loquendum sisteret:"visne a me ameris?" dixit Hirundo, quae ad rem statim ire solebat; eamque Iuncus prono nutu salutavit; tunc Hirundo circumvolavit aliisque suis aquam leviter tetigit et vestigia argentea in undis reliquit, nam suo more amorem ostendebat; totamque aestatem ita degit.
Ridiculum esse istum amorem reliquae hirundines blaterabant: Iuncum pauperculum et propinquis oneratissimum iudicabant; flumen enim iuncis erat plenum; cum tempus autumnale adfuisset, reliquae harundines alio volaverunt.
Post sociarum profectionem, Hirundo solitudinem sensit seque amantis taedere coepit; "sermocinari" aiebat "nescit, et vereor ne mutabilis sit, nam semper aurae obsecutus est"; etenim cum ventus flavit, Iuncus eleganter nutabat; "laudo quod domi semper maneat," cogitavit "at mihi itinerari libet, etenim qui me amet, itineribus et frui debet".
"Visne me sequaris?", Hirundo Iuncum postremum rogavit; at Iuncus abnuit, nam domicilio firmiter haerebat.
"Mihi" inquit irata "illusisti; Pyramides petam; vale"; et volans profecta est.
Totum diem volavit et cum advesperasset in urbem pervenit; "ubi tegumen inveniam?" secum cogitabat "spero in hac urbe mihi hospitium esse".
Tunc statuam, quae super columnam prostabat, prospexit; "illic protegar" ait; "locus est amoenus; divum est gratum"; et ad Reguli pedes demum incidit.
Dum circumspicit "domicilium mihi regium est" sibi summisa voce dixit, deinde dormitura erat; sed cum caput sub ala posuisset, ecce aquae gutta valde gandis in eam cecidit; "quam mirum:" ait "in caelo nulla est nubes, stellae fulgent, attamen iam pluit; tempestas Europaea formidulosa est; Iuncus imbre fruebatur, quod nemini egeno caveret".
Tunc altera gutta cecidit.
"Qualis statua est, quae neminem ab imbre protegit?; idoneum quaeram tectulum, vel quod caminum operiat"; et decrevit alio volare.
Sed antequam pennas explicaret, tertia gutta cecidit; tunc sursum suspexit et vidit... A! quidnam vidit?
Reguli Felicis oculi adeo pleni erant lacrimis, quae per genas aureas decurrerent; sub luce lunari eius facies ita miranda erat, ut Hirundo magnopere miseretur.
"Quis es?" rogavit.
"Ego sum Regulus Felix".
"Cur igitur iste fletus?" Hirundo denuo rogavit; "fere totam me imbuisti".
Statua respondit: "quoad vixi et cor mihi erat humanum, nesciebam lacrimas quia in Aedibus Neglegentiae habitabam, quas tristitia non licet adire; in horto autem cum sodalibus interdiu in lusiones incumbebam, vesperi in exedra saltabam; hortusque altissimo muro circumventus erat neque umquam curavi ut quid ultro esset scrirem, cum citra omnia mihi essent perpulchra; Regulus Felix ab aulicis comitibusque vocabar; et vere eram felix, si voluptas felicitati adaequatur; ea condicione usque ad mortem vixi, et nunc mortus ita sum elatus ut omnes urbis deformitates calamitatesque videam; et quamvis mihi sit cor plumbeum, nihil aliud nisi flere mihi nunc licitum est.
"Quid! Nonne aurum purum est?", secum Hirundo cogitavit, quae ita urbana erat ut de aliis non auderet vocem edere.
"Valde longe", summissa ac modulata voce statua dicere pergit, "valde longe, per anguiportum in pauperrimam itur domum, cuius per fenestram apertam mulierem assidentem ad mensam video; eius facies magra et fatigata, manus tumidae et rubicundae, quae punctionum vestigia habent nam mulier vestifica est, et acu in veste aliena passifloras texit, quae vestis in regia saltatione nobilissimae feminae mox usurpanda est, nam Reginae comitatu haec femina fungitur; in cubiculi angulo lectus sepositus est, quo natus mulieris aeger tenetur; is febricitat malumque aureum desiderat; cui flenti mater aquam nisi ex fluvio praebere nequit; Hirundo, Hirundella, quidni ex gladio carbunculum rubrum mulieri, amabo, affers? pedes mei in columna haerent et moveri nequeo".
"In Aegypto" inquit "exspector; amicae meae hinc illinc super Nilum volitant ingentibusque cum lotis sermocinantur; mox dormitum ibunt in Magni Regis sepulcro; ipse Rex in feretro picto inest luteis telis involutus, odoribus pollinctus; monile autem ex viridi ac durissimo iade confectum in collo gerit, eiusque manus velut folia sicca videntur".
"Hirundo, Hirundo, Hirundella" Regulus dixit "nonne mecum una nocte manebis ut nuntiae munere fungaris? tanta siti puer tantaque maestitia mater afficitur!".
"Puto pueros mihi non placere" Hirundo respondit "nam hieme proximo, cum ad fluminis oram degissem, duo inurbani pueri, pistoris progenies, lapides in me continenter eiciebant, qui profecto me non laederunt; hirundines magis sollerter volamus quam ut lapidatoribus vincamur; insuper ego e tali gente descendo, quae propter agilitatem notissima fuit; sed quamvis incolumis fui, irreverenter egerunt".
At Reguli oculi ita tristes videbantur, ut Hirundinem profectionis paeniteret; "algore afficimur" inquit Hirundo "sed hac nocte remaneam, ac tua nuntia ero".
"Tibi, Hirundella" inquit Regulus "gratias ago".
Postero die Hirundo ad portum volavit; requievit super magnae navis malo, et nautas aspexit, qui saracinas ex sentina funibus extrahebant.
"Eia, levate!", conclamabant, cum sarcinae singulae in navis contignationen pervenibant; "ad Aegyptium proficiscor!" Hirundo nautis clamavit; sed neglecta fuit; et cum luna exorta esset, ad Regulum reversa est.
"Ut te" inquit "valedicam venio".
"Hirundo, Hirundo, Hirundella" Regulus dixit "nonne mecum altera nocte manebis?".
"Hiemat" inquit Hirundo; "atque nix glacialis mox aderit; in Aegypto autem sol supra virides palmas calet; crocodili, in limo quiescentes, arbores segniter ad fluminis ripam aspiciunt; amicae meae nidos extruunt in Baalbec templo, quas columbae roseae et albae oculis sequuntur dum querulo cantu aliae aliis blandiuntur; dilecte Regule, oportet te relinquam, nec unquam tamen tui obliviscar; vere insequenti, tibi gemmas duas afferam, quas pro gemmis abs te donatis, reponebis: carbunculum magisquam rosa rubrum, sapphirus tamquam oceanus caeruleus erit.
"Valde longe" inquit Regulus "in platea est puella, quae ramenta flammifera vendit, quae in incile omnia ceciderunt et pessumdata sunt; idcirco a patre plectetur nisi pecuniam portabit, et lacrimas effudit; nec tibialia nec calcei illi sunt, caputque nudum gerit; alterum oculum evelli et illi affer, itaque a patre non plectetur".
"Denuo" ait Hirundo "tecum nocte maneam, sed oculum evellere nequeo, nam omnino caecatus eris".
"Hirundo, Hirundo, Hirundella" inquit Regulus "fac quod iussa es".
Itaque Hirundo alterum oculum avellit et advolavit; super scapulas puellae, quae ramenta flammigera vendebat, decidit, eiusque in manu gemmam deposuit; "quam speciosum crystallum", inquit puella, et domum laeta cucurrit.
Tunc Hirundo iterum ad Regulum volavit; "nunc es caecatus" inquit " idquirco tecum in sempiternum maneam".
"Ne manseris, Hirundella" inquit Regulus miser "Aegyptum petere debes".
"Tecum" inquit Hirundo "in sempiternum maneam"; et ad Reguli pedes dormivit.
Todo die postero, in Reguli umeris consedit et quae in extraneis terris viderat, ea illi narravit; allocuta est de ibibus rubris, quae ordinatim in longis Nili oris astant et pisces aureos rostris capiunt; de Sphinge, quae caelo et terrae vetustate par est, et in eremo vivit, omniaque pernoscit; de mercatoribus, qui una cum camellis ambulant, et globulos ex electro confectos manibus gerunt; de Lunarium Montium rege, qui est niger velut ebanus, et qui magnun saxum crystallinum colit; de magna serpente viridi, quae in quadam palmae arbore dormit, et quae viginti sacerdotibus alenda est panibus mellitis; deque pygmaeis, qui super amplum lagum latis foliis oblisis navigant et continenter cum papilionibus bellum gerunt.
"Cara Hirundella" inquit Regulus "mirabilia mihi narras, sed magis miranda sunt ea quae viri mulieresque patiuntur; nullum mysterium est miseria maius; supra urbem meam advola, Hirundella, et dic mihi quid videas".
Tunc Hirundo supra urbem amplam advolavit viditque divites in aedibus magnificis epulantes, mendicos ad eorum ianuas sedentes; per umbrosos vicos advolavit viditque pallidas puerorum esurientium facies, qui languidi angiportum atrum aspiciebant; sub pontis arcibus puelluli duo complexi cubabant ut alius ab alio calefieret; "quantum esurimus!" aiebant; "cubare hic vetitum est!" quidam vigilis clamavit. Et dum pluebat, abierunt.
Tunc Hirundo iterum volavit et Regulum rerum a se conspectarum certiorem fecit.
"Tenui auro sum coopertus," inquit Regulus "singulas laminas et evelli et pauperibus meis dato; homines enim semper putaverunt auro fore beatos".
Laminas aureas singulas usque eo evellit Hirundo ut Regulus Felix lugubris et foedus videretur; singulas laminas pauperibus dedit, et puerorum vultus rosei facti sunt; et arridebant et per vias ludebant, atque "panis nunc est nobis" acclamabant.
Tunc nix adfuit et insuper pruna; viae argenteae videbantur, idcirco micabant et fulgebant; stiriae longae velut sicae crystalinae ex domorum tectis pendebant; cuncti pellibus se protegebant et pueri pilleos rubros gerebant et super gelu patinabant.
Hirundo misera magis magisque frigebat, sed Regulum relinquere nolebat, ob nimium in eum amorem; panis micas ad pistoris ianuam rostro capiebat, cum pistor eam non vidit; et pennas concutens calefieri conabatur.
Sed tandem se morituram sensit; eique vires vix fuerunt, ut supra Reguli umeros postremum volitaret; "vale, Regule dilecte," musitavit "sine manum tibi osculer".
"Valde laetor quod tamdem in Aegyptum, Hirundella, proficisceris;" inquit Regulus "nimium diu hic mansisti; sed labrum meum tibi est osculandum, quia ego te amo".
"Non in Aegyptum eam;" inquit Hirundo "in Mortis Mansionem eo; nonne Mors soror est somno?".
Et cum Reguli labrum osculata esset, ad eius pedes exanimis cecidit.
Tunc demum intra statuam singularem crepitum auditum est, velut si quid fractum sit; et certe, cor plumbeum bifariam divisum erat; acerbusque vere erat algor: cras multo mane, Aedilis una cum urbis municipibus per plateam ambulabat; et cum ad columnam pervenisset, oculos ad statuam levavit; "pro dii boni!" exclamavit "quam sordidus videtur Regulus Felix!".
"Quam sordidus vere videtur!" dixerunt urbis municipes, qui semper idem ac Aedilis opinabantur; ipsi quoque caput erexerunt ut statuam viderent.
"Carbunculum rubrum ex gladio cecidit nec oculi ei sunt nec auratus est" inquit Aedilis "ad summam, vix melior mendico videtur".
"Vix melior mendico!" municipes una iterarunt.
"Ad eius pedes passer mortus est", denuo Aedilis dixit "edicendum est ne passeres hic moriantur"; et Notarius Municipalis id edictum litteris mandavit.
Tunc Reguli Felicis statua deleta est; "quoniam pulchra iam non erat, utilis iam non fuit", aestheticae magister universitatis dixit.
Postea statuam in furno conflarunt et Aedilis concilium municipale convocavit ut quid metallo esset agendum, decernerent; "altera statua nobis est profecto fingenda" proposuit, "vel effigies mea".
"Vel mea" quisque municipes dixit; atque in altercationem pervenerunt (fama est eos etiam nunc de re disputare).
"Mirum est" dixit opifex qui statuam conflabat, "hoc cor plumbeum in furno conflari nequit, igitur eiciendum est; tunc opifices cor eicerunt in faecis struem, ubi iam Hirundo mortua iaciebat.
"Ex urbe duo pretiosissima mihi affer" Deus angelo dixit, et angelus ei attulit et cor plumbeum et passerem mortuum.
"Recte elegisti" inquit Deus "in horto meo paradisiaco hic passerculus aeternum cantabit, atque in urbe mea aurea Regulus Felix laudes meas semper recitabit".
Paulus Kangiser anno 2004º in Latinun vertit.
|