Annus
2 0 0 4

SCIENTIAE SCIENTIAE (Archivum anni 2004)

DE OCULO A CAELO AEREM RESPICIENTE


Aura satelles missus est mense Iulio

Institutum Civitatum Americae Unitarum investigando caelo deditum (NASA) mense Iulio satellitem Auram vocatum proiecit, ut ozonum examinaret. Iam dimensus est satelles Aura quantum ozoni in infimis regionibus aëris, id est in troposphaera, inveniatur, necnon quantum molecularum earum, quae "noxium ozonum" prope terrae superficiem gignunt, et illarum, quae super tropicos ozoni vim adaugent. Ad hoc Aura novas imagines ozoni foraminis super Antarctica praebuit.

Imagines coloribus variis pictas et motu animatas studiosi conspiciunt ad mutationes chemicas in dies observandas, sicut chlori conversionem in statum illum, qui ozonum delere potest.


Moleculae deteguntur, sicut in hac immagine dioxydus nitrogeni.

"Longe superant exspectationem nostram cognitiones, quas collegimus" ait Philippus De Cola in autumnali oratione Sancti Francisci, urbis Californiae. "Ad intelligendum quid in atmosphaera sit et quomodo materies aëris mutentur, mirabiliter adiuvant imagines de caelo".

Quattuor instrumenta in Aura impositi sunt, quae de ozono certiores studiosos faciunt atque materies multas investigant, iuxta uniuscuiusque undae longitudinem (Anglice: wavelength).


Aura nos certiores facit de ozoni foramine supra Altarctica.

Ut per radiophonicum apparatum frequentiam mutare potes, ut quidvis audias, sic frequentias varias apparatibus undas recipientibus imponuntur, ut moleculas singulas detegantur: MLS microundis (Anglice: microwaves) materies illas, quae chlorum continent, detegunt, TES dioxydum nitrogeni infrarubris (Anglice: infrared) undis; investigant autem OMI lucem conspicuam et ultraviolaceam (Anglice: ultraviolet), HIRDLS infrarubram.

Difficile effugit molecula quaeque investigationem quattuor instrumentorum, quae spectrum electromagneticum continuo perlustrant, totum orbem sesquihora circumvolantes.

Scripsit Herimannus Novocomiensis


NOVUM PHARMACON CELERIUS TUBERCULOTICOS MEDERI POSSE STUDIOSI SUSPICANTUR.

Post comparatam immunitatis deficientis syndromen (AIDS) tuberculosis est latissime diffusa mortifera lues. In actis "De Scientia" (Science) dictis recenter nova spes flagelli medendi praebetur: nam novum pharmacon mures tuberculosi affectos sanat temporis intervallo dimidiato, si id cum pristinis medicamentis compares.

Medicamenta contra tuberculosis bacteria cotidie suppeditata post novem menses aegrotanti medentur, cui nulla spes manet, nisi tam diu pharmacon subministrari possit; sic autem bacteriorum genera talia praevelere queunt, quae pharmaco resistere possint. Nova materies a grege studiosorum apud officinam Johnson & Johnson laborantium inventa est, quae bacterii tuberculosis facultatem vim renovatam (1) creandi impediat: ergo bacteria exstinguuntur. Nomen materiei tributum est R207910.

"Pharmacon novis modis contra bacteria repugnat, genera adhuc cognita ceteris pharmacis resistentia enecans" ait auctor investigationis Koen Andries. "Nisi vitia adhuc incognita in pharmaco comperientur, materies quam invenimus admodum idonea tuberculoticis sanandis videtur."

Studiosi probaverunt pharmacon contra tuberculosis bacteria muribus communia: postquam R207910 loco unius e tribus antibioticis adhibuerant, brevius bacteriis murium pulmones liberi facti sunt. Post duo menses tuberculosi sanati erant mures, cum intervallum temporis prius cognitum quattuor mensium esset.
Censent studiosi pharmacon aptum esse hominibus: diutius autem investigatio protrahetur.

Plura inveniuntur apud

http://www.sciam.com/article.cfm?chanID=sa003&articleID=0004AC38-C688-11B8-868783414B7F0000

 

    Scripsit Herimannus Novocomiensis

  1. vis renovata: energy

DE LEOTIGRI

Quod rarissime accidit, in animalium horto (1) vici Kemerovo prope Siberiae urbem Novosibirsk evenit, leonem se tigri coniungi: nam tigris Indica et leo Africanus, qui a primo natali die in eodem claustro simul vixerant, duos catulos genuerunt. Femina cui nomen tributum est Zita, rectori horti

statim collata est, deinde nuntius insoliti partus ubique diffusus est.

"Usque ad hunc diem - ait rector Olga Shilo - raro leaena tigridi masculo coniuncta catulos generavit, perraro autem leo pater parvulorum a tigri femina genitorum fuit". Quorum caput, pellis et cauda tigridis, corporis autem figura leonis videtur.

Insolita animalia tamen non a studiosis creata sunt, sed orta sunt propter nimiam bestiarum crebritatem et promiscuitatem apud hortum in Kemerovo. In silvis numquam sua sponte leo et tigris se coniungere potuissent, nec quisquam antescit qui aspectus adultarum ferarum futurus sit.

(1) Anglice: zoo

Scripsit Herimannus Neocomiensis. 


DE MIMANTE , LUNA SATURNI

Cassini, vehiculum a NASA, ESA atque ASI (*) coniunctim in caelum missum, mirabilem imaginem reddidit parvi satellitis Saturnum circumvolantis, cui saeculo XVIII vergente studiosus Theodiscus Wilhelmus Herschel nomen tribuit Mimantis, unius ex Titanis: demonstrat imago satellitem Mimanta suspensum lunae similem ante linteum superioris hemisphaeri planetae, dum inferius anuli circa Saturnum apparent, umbras fuscas in superficiem septemtrionalem planetae proicientes.

Mimanti cognomen est "Astro mortis": nam similis visus est homonymo vehiculo per caelum vagantem in pelliculis filmicis "De bellis in stellis" ("Star wars").

Post Mimanta caeruleae lineae conspiciuntur: nam, nubibus omnino absentibus, radii lucis caeruleae tantum diffunduntur.

Planetae Saturno proximus est omnium satellitum Mimas, parum densus glacie copiosa.

Mirus crater X milia metra altus, cuius diametros CXXX chiliometrorum est, in superficie eminet: in medio cratere mons tantopere se extollitur quantum Everest noster. Cum crater exfossus est, fere ad nihilum Mimas redactus esse satelles putatur.

Plura invenies apud:

http://news.bbc.co.uk/1/hi/sci/tech/4054697.stm

(*) instituta Nationum Unitarum Americae (NASA), Europae (ESA) et Italiae (ASI) caelo dedita

Scripsit Herimannus Novocomiensis


MALUM COTIDIANUM MEDICUM ARCET

Invenerunt studiosi Universitatis Neo Eboracensis Cornell re vera "malum cotidianum medicum arcere", iuxta proverbium apud Italos commune: nam in fructibus abundant materies antioxydantes (1), aptae damnis cellularum reparandis. Ab eisdem confirmantur muris neurones (2), ope quercetinae (3), e grege antioxydantium bioflavinoidum (4), damnis cellurarum fortius resistere.

Repugnant antioxydantes materies contra radicales liberos (5) cellulis viventibus noxios, a luce solis, a moleculis chemice commutatis necnon a defatigatione vitae editos.

In actis Kalendis Decembribus edendis quae vocantur "Acta diurna de agriculturae et cibi chemia" ("Journal of Agricultural and Food Chemistry") confirmatur illos, qui fructibus et viridibus saepissime vescuntur, rarius morbo Alzheimer dicto (6) ac similibus aegrotare.

Muris neuronibus quercetina aut vitamina C (7) aut nihil subministratum est, deinde hydrogenum peroxydatum (8), quod putatur damnum morbo Alzheimer simile efficere: muribus quercetina praeditis damna longe leviora quam ceteris allata sunt.

"Mala nuper excerpta, ait auctor C. Y. Lee, ceteris fructibus et viridibus quercetinae vi praeeminet: optima ergo mala sunt morbo Alzheimer vitando."

Quercetina maxime in folliculo rubrorum malorum invenitur, ad hoc in caepis et in vacciniis myrtillis.

 

(1) materies antioxydantes: materies electronibus coniunctis parum moleculis connexis praeditae, id est duplicibus vinculis coniunctis abundantes (conjugated double bonds): reductioni chemicae, id est electronibus aliunde venientibus recipiendis, maxime idoneae sunt.

(2) neurones: cellulae nervorum minimae.

(3) quercetina: molecula cuius formula est:

Electrones coniuncti parum moleculae connexi, de quibus supra (1), orbibus et duplicibus lineis demonstrantur. Nomen de cortice quercus tinctoriae, ubi inventa est, originem ducit,

(4) bioflavinoides: grex antioxydantium molecularum in fructibus et viridibus, e. g. in pomis acribus atque in uva, communium.

(5) radicales liberi: moleculae in quibus invenitur singulus electron electroni altero non coniuncto, calore vel luce vel vehementi vi quadam genitae: quam celerrime electronem coniungere conantur, quam ob rem moleculas viventium facillime adgrediuntur.

(6) morbus Alzheimer: gravis nervorum morbus, quo insurgente in annos deficiunt mentis facultates.

(7) vitamina C: alias acidum ascorbicum, materies antioxydans in fructibus et viridibus communis.

(8) hydrogenum peroxydatum: materies ex hydrogeno et oxygeno composita (H2O2), aptissima radicalibus liberis gignendis.

Scripsit Herimannus Novocomiensis


DE NANORESTIBUS (ID EST DE RESTIBUS MIRABILI TENUITATE).

Studiosi quidam Nationalis Instituti Metri et Technologiae (NIST), quod in Americae Civitatibus Unitis operat, modum idoneum invenerunt ut nanorestes (1) – id est restes mirabiles tenuitate – basi fixae, e singulo crystallo ortae, defectu omni immunes atque recte positae et versae increscant.

Iuxta methodum ab iis creatam, de qua narratur in actis "Applied Physics Letters" (id est in Epistulis de scientia physica technologiae dedita) die XI mensis Octobris praeteriti editis, tenuissimae restes, quarum est diametros trium nanometrorum (2), electricam vim semiconducentes (3), ad libram increscere coeperunt a nanopartibus (1) ex auro factis, columnarum modo dispositae, in superficie ex sapphiro.

Aliter nanorestes creantur, quorum diametros est decem nanometrorum.

Nanotechnologia (1) hoc efficitur, ut exstruantur sensores necnon utillima instrumenta mirabili parvitudine, quorum partes minimae atomorum exiguitate comparari possint. Nanorestes, quae ex crystallis mira tenuitate atque longitudine constant, machinas nanoelectronicas (1) coniungere possunt; ipsae autem instrumentorum modo adhibentur, exempli gratia per lucem nuntios demonstrant (4) vel lucem emittunt.

At quomodo res tam parvas recte collocet vel coniungat quispiam? Saepe per technicam photolithographicam hoc efficiunt studiosi.

Methodus autem de qua dicitur exauget maximo cum ordine nanorestes e zinco oxydato confectas, quo semiconducente late utuntur qui artem electronicam imaginibus reddendis exercent,. Nanopartes aureae, ancorarum modo, chemica corrosione disponuntur, earumque magnitudine statuitur quomodo crystalli increscere debeant, derecte an ad libram an iuxta sextam partem orbis proclive (5).

  1. Praefixo "nano" duae significationes tribuuntur: hic ut "minimus" vel "tenuissimus" intelligatur.
  2. Praefixo "nano" duae significationes tribuuntur: nanometrum, - i, ut "centimetrum" vel "chiliometrum", est pars miliardesima (millesima millesimae millesimae) metri.
  3. Semiconducens materies est illa, quae electricum fluxum solum conditione quadam, exempli gratia calore increscente, perducunt.
  4. Anglice "photodetector".
  5. Iuxta sextam partem orbis proclive: angulo interposto LX graduum

Scripsit Herimannus Novocomiensis..


DE FUTURO TEMPORE ARCTOARUM GENTIUM.

Vita incolarum septemtrionalium regionum, quorum numerus quattuor miliones aestimatur, magnopere mutabitur, si calefactio terrarum illarum tam celeriter creverit, ut adhuc observatum est: hoc confirmant studiosi qui mutationem caeli in Nordicis terris per annos quattuor accurate indagaverunt et calefactionem ibi ocius quam ubivis procedere collegerunt.

Trecentis studiosis pervestigatio commissa est ab octo nationibus et sex gentibus, qui terras illas longinquas incolunt, ut caeli mutatio ibi iam effecta indagaretur: studio perfecto, optima consilia a rectoribus capi poterunt.

Cognitum est:

  • hieme caeli temperiem tres vel quattuor gradus centigrados altera dimidia parte saeculi vicesimi increvisse; vicesimo primo saeculo exeunte quattuor vel septem gradus insuper addi posse,
  • glaciem Oceano impendentem celeriter extenuari et aestatibus post saeculum nuper inceptum dimidiatum vel omnino dissolutum iri,
  • ursos et phocas in algore viventes exstinctum iri,
  • indigenas vix venari ad cibum comparandum posse,
  • facilius petroleum extractum iri, dissoluta glacie Nordicis maribus impendente,
  • agros contra latius cultum iri et copiosius pisces edules affluxuros esse,
  • glaciem Viridis Terrae (Greenland) in mare dissolutum iri, qua re se extollet in altum superficies Oceani,
  • novos morbos cibique ignotam pollutionem indigenas affecturos esse, quorum cultus atque humanitas in discrimine versabuntur,
  • caeli mutationem totum saeculum nuper inceptum acceleraturam esse, quam ob rem mutabuntur terrarum et locorum aspectus necnon gentium vita: quorum multa iam incepta esse videri.

"Terrae calefactio vitam populorum arctoorum afficit" ait Robertus Corell, qui investigationem de quo agitur dirigit, "nec saepe tam celeris mutatio caeli temperiei in orbe evenit; ubicumque maiores in annos erunt effectus caeli mutationis".

Ad exitus cognitionis considerandos convenient indigenarum duces cum rectoribus arctoarum nationum, id est Canadae, Daniae, Finniae, Thules (Iceland), Norvegiae, Russiae, Suetiae et Nationum Unitarum Americae.

Plura invenies apud

http://news.bbc.co.uk/1/hi/sci/tech/3995307.stm

Scripsit Herimannus Novocomiensis. 14.11.2004.


DE SATELLITE "PROBA". 

Satellis PROBA

Die vicesimo secundo mensis Octobris tertius annus peractus est ab illa die qua ESA, institutum Europaeum caelo deditum, circa orbem terrarum parvum satellitem PROBA vocatum proiecit. PROBA, cuius amplitudo tanta est quanta magni televisifici apparatus, missus est ad novas artes technicas temptandas, quibus utentur vehicula ab Europaeis in caelum mittenda; ad hoc mirabiles imagines terrae assidue praebet.

"Quae primus parvus satelles PROBA nobis suppeditavit, vix ante credideris. - ait Fredericus Teston, cui commissum est operis regimen - Nam probatae sunt multae artes technicae necnon novae rationes vehicula caelo addicta perficiendi et gerendi.

"Nomini suo 'Project for On-Board Autonomy' (Consilium libertatis in volatu) omnino PROBA convenit: cotidie per annos tres PROBA iter in loca certa dirigere potuit aestimatione et imaginibus usus, cum maiora vehicula a terra dirigenda sint."

Photographia Magnorum Moenium Sinae ex PROBA missa

Quotienscumque latitudinem, longitudinem et altitudinem loci cuiusvis communicavimus, PROBA computatro suopte ductus locum accurate reperit, recte inclinatur, imaginem apprehendit et terrae mittit.
  
Terram circumvolans ab altitudine sescentorum chiliometrorum, PROBA singulis mensibus fere trecentas imagines sexaginta locorum refert: adhuc amplius quam dena milia imaginum praedita sunt duobus instrumentis circumvectis, quorum alter vocatur CHRIS (Spectrometrum Compactum Imagines Optime Resolutas Apprehendens), alter vero HRC (Imaginificus Apparatus Optimae Resolutionis).

Talibus imaginibus plurimi studiosi utuntur: nam loca palustria, terrae inundatae, metalla subterranea, silvae combustae et cetera accurate per haec mirabilia instrumenta observari et indagari possunt.
 
 Plura invenies apud

http://www.esa.int/esaCP/SEMM560A90E_index_0.html

 

Scripsit Herimannus Novocomiensis. 06.11.2004.


DE CUCURBITIS TOXICA E CONTAMINATO SOLO EXTRAHENTIBUS.

His diebus cucurbitae popularissima omnium satorum habentur: multi enim ex illis cavant "Iohannem lanternae" (1) ad diem festum "Halloween" vocatum agendum.

Aliquot studiosi Canadenses tamen hunc luteum fructum aliter atque ceteri considerant ut contaminatio amoveatur: parvo enim pretio cucurbitae absorbere videntur, ut nuper comprobatum est, toxicum quod dicitur DDT (dichlorodiphenyltrichloroethanum) (2).

Omnes ab anno MCMLXXII legibus vetantur ne DDT utantur, copiose profuso veneno insectis occidendis apto: quod diutissime idem permanet neque aqua ullo modo dissolvitur, adeo ut difficillime e solo amoveri possit. Saepe magna vis terrae asportata est, ut in amplas foveas reiectis addictas deponatur vel in aptis supremo calore ferventibus furnacibus comburatur.

Ken Reimer cum aliquot collegis Scholae Militaris Regiae Canadae (Royal Military College of Canada) experiri voluit quae ex satis solum a DDT contaminatum purgare possent. In cella calidaria studiosi excoluerunt cucurbitam peponem viridem (3), festucam, medicaginem sativam (4), siliginem et cucurbitam peponem (5) ex solo DDT inquinato a regione quadam septemtrionis Canadae advecto.

"Putandum est– ait Reimer – DDT nullo modo ob caelum rigidum mutatum esse a diebus illis, quibus agricolae id profuderant: ergo exquirere possumus quantum DDT e terra ante multa lustra polluta haurire unaquaeque species possit."

In actis "Enviromental Science and Technology" mensis Novembris confirmant auctores cucurbitas pepones optimum omnium exitum ostendisse. Cucurbitae pepones virides etiam magnam vim DDT e solo extraxerunt, quod siligo et festuca apud radices servavissent nec supra terram extulissent; pessime effecit medicago sativa.

"Optime opus effecerunt cucurbitae pepones." inquit Reimer.

Sata adhiberi possunt ad purganda venenis perfusa loca parva, si nihil urget sive deest facultas technicis artibus maioris pretii utendi.

Scripsit Herimannus Novocomiensis. 31.10.2004.

(1) Iohannes lanternae = Jack – o’ - lantern

(2) DDT (indecl.), dichlorodiphenyltrichloroethanum = DDT, dichlorodiphenyltrichloroethane

(3) cucurbita pepo viridis = zucchini

(4) medicago sativa = alfalfa

(5) cucurbita pepo = pumpkin


DE AMPHIBIORUM DEMINUTIONE.

Amphibia, inter quae ranae, bufones, salamandrae et gymnophiona* referuntur, magis arduis temporibus vivunt quam mammalia et aves: hoc demonstravit prima amphibiorum computatio in toto orbe terrarum perfecta.

Fere tertia pars generum amphibiorum cunctorum, quorum numerus constat quinque milia septingentae tres et quadraginta (MMMMMDCCXLIII), conservationem periclitatur; quarta autem pars in eodem periculo forsitan versantur: adhuc non sufficit scientia. Saepe tamen studiosi periculum tribuere nequeunt communibus causis, sicut urbium diffusioni vel venationi.

Computatio amphibiorum a quingentis et viginti (DXX) peritis animalium amplius sexaginta nationum perfecta est, moderante IUCN, institutum vitae silvestri servandae dedito; peritissimi studiosi omnium orbis regionum statuerunt num unumquodque genus "fragile" aut "in discrimine" aut "in summo discrimine" esset. In "rubro indice" a IUCN confecto condicio generum definitur iuxta regulas idoneas: referuntur numerus animalium singuli generis eiusque deminutio, necnon generum ipsorum deminutio.

Omnia data in recentibus actis "Science" vocatis relata sunt.

Scripsit Herimannus Novocomiensis. 24.10.2004.

Amphibia: anglice: amphibians.

Gymnophiona: ordo amphibiorum crurum expertium, quorum aspectus anguillarum similis; Anglice vocantur Caecilians, vulgo "anguillae ex cummi" (rubber eels).


DE MATERIIS AD CURANDUM APTIS, QUAE A CELLULIS STAMINEIS EMANANTUR

Multi studiosi operam dant, ut morbis medeantur cellulas aegras stamineis (*) cellulis commutando. Omnino abhinc differt experimentum recenter editum a nonnullis Novae Eboraci studiosis, quorum peritissimus est Robertus Benezra: qui sanare potuerunt mures gravi cordis morbo ab ortu affectos, morti immaturae damnatos.

Nam cor et sanguinea vasa nuntiis chemicis innumerabilibus reguntur, qui cellulas modis et temporibus aptis mutare cogunt: si tumor crevit, omnis ratio vastatur.

Stamineae cellulae ab embryo extractae non loco aegrotantium cellularum se collocaverunt, sed materias tales manaverunt, quae sanum auctum vitiosi cordis texti promoverent.

A Roberto Benezra et illius sociis, apud Memorial Sloan-Kettering Cancer Center laborantibus, examinatus est grex proteinarum "Id" – sic vocatae sunt –, quae auctum cellularum regunt: ad hoc perficiendum mures inepti effecti sunt proteinis Id creandis.

Scripsit Herimannus Novocomiensis.

(*)Cellulae stamineae: stem cells, cellule staminali, células madre o troncales o estaminales, cellules souches.

DE DELPHINIBUS SE VOLVENTIBUS

Delphines dormitantes tarde in orbem volvuntur. Studium tamen mox edendum, a Paulo Manger Suetio neuroethologo confectum, mirabile factum demonstrat: delphinas hemisphaerii meridionalis iuxta motum gnomonum horologii volvi, aliter ac delphinas septemtrionalis hemisphaerii, quorum rotatio contraria est.

Maris mammalia dimidia tantum parte cerebri dormire constat, dum continenter natare pergunt, delphinas autem liberos necnon captivos in orbem volvi, plerumque contra gnomonum motum: de quo facto se studiosi diu interrogaverunt, quorum aliquot reputaverunt cerebro in duas partes dissimiles dividi.

Paulus Manger, postquam Iohannis Castrum, urbem Rei Publica Africae Meridionalis, se contulerat, animadvertit omnes nuntios de delphinibus contra gnomonum motum se volventibus a studiosis hemisphaerii septemtrionalis delatos esse, delphinas autem piscinae illius urbis plerumque gnomonum modo sese rotare.

Inde statui potest delphinas se ita gerere non quod ad hoc cerebrum ipsum eos impellat, sed propter vires quasdam toto in orbe praesentes,.

Manger atque eiusdem socia Genava Stafne studia sua de delphinum motu describent in actis vocatis "Physiology and behaviour" (de natura et consuetudine).

Scripsit Herimannus Novocomiensis. 09.10.2004.

 

gnomon, - is horologii: clock pointer
iuxta motum gnomonum horologii: clockwise
contra motum gnomonum horologii: counter - clockwise
Iohannis Castrum, - i: Johannesburg


DE NOVO ATQUE MIRABILI DISCO NOTIONIBUS SERVANDIS APTO

disci opticiAliquot studiosi scientiae physicae Londinii laborantes confecturi sunt novissimum discum opticum, idoneum multo pluribus notionibus servandis quam adhuc fieri potuit. In Asiae urbe Taiwan descripsit Petrus Török methodum technicam, qua mille miliarda octetorum in codicem electronicum converti et in disco optico tam parvo quam disco compacto vel digitali visionibus apto disco servari possint: quae magnitudo eadem est, atque quadringentum septuaginta duum (CCCCLXXII) horarum pelliculae filmicae. Novissimo disco nomen datum est MODS, quod Latine significat Multiplex Opticum Notionum Tabularium.

Doctor Petrus Török

In discis MODS vocatis bina latera et bina tabulata inerunt: disci autem uno tantum latere et singulo tabulato praediti, ducenum quinquagenum (CCL) miliardorum octetorum capaces, terdecies totam trilogiam filmicam "Dominum anulorum" continere poterunt.

Antequam disci MODS veneant, etiam disci caerulei radii (BluRay) comparare licebit, in quibus quinquies vis unius digitalis visionibus apti disci servari potest: quos discos caerulei radii exeunte anno futuro in foro inveniemus.

Scripsit Herimannus Novocomiensis. 02.10.2004.




octetus, -i : byte

mille miliarda octetorum : Terabyte

discus compactus, - i : CD

digitalis visionibus aptus discus, - i : DVD

tabulatum, - i : layer

miliardum, - i octetorum : Megabyte



DE CICADIS

In partem septentrionalem-orientalem Civitatum Foederatarum, in XIII civitatibus, mox invadent--et etiamnunc invadunt-- multitudines 'cicadarum periodalium', quippe quae septendecim annis tantum e terra emergunt. Hae cicadae, quae non sunt eaedem ac locustae, ut ferunt harum rerum periti, emergent in multitudinibus haud numerabilibus. Namque sunt qui existiment earum numerum non minus quam centies milliardas (c. 100,000,000,000) esse futurum.
Septendecim annos vivunt cicadae c.XXV-L mm. sub terra, sucum radicum edentes arborum. Antequam e terra emergunt, nonnullis mensibus canales pedibus effodiunt qui eas e terra in aera conducant. Terra tempore verno tepefacta, e terra effusae in arbores inscendunt cicadae. Tum larvam exteriorem (exoskelton) deponentes, coniunguntur, ova pariunt, tandemque moriuntur. Non emergent novae cicadae antequam septendecim praetereat spatium annorum.
Mirabile dictu visuque!
http://news.bbc.co.uk/2/hi/science/nature/3725927.stm



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae