CHRONICALIA
Pandulfus Collenuccio
Scripsit Victorius Ciarrocchi, Italus
Pisaurensis
Die undecimo m. Iul. a. 1504 Pandulfus Collenuccio, qui anno 1444 Pisauri ortum habuerat, iussu Ioannis Sfortiae (1466-1510), cuius in dicione Pisaurum huiusque urbis vicinia erant, in arce c. n. 'Constantia', quam exstruendam curaverat Constantius (1447-1483), Ioannis pater, strangulatus est.
Studiis iuris in universitate Patavina peractis, Pandulfus muneribus publicis fungi coepit: orationem habuit in funere Baptistae, sororis Constantii et Friderici Montisferetrani (1422-1482) uxoris, quae admodum iuvenis anno 1472 mortua est. Anno 1475 sollemnia nuptiarum Constantium inter et Camillam Aragoniam, cuius feminae avus fuit Ferdinandus, utriusque Siciliae rex, tam splendide celebrata sunt, ut "raro paria etiam apud aulas regias sit videre", sicut quidam rettulit. Quas quidem nuptias Pandulfus oratione haud brevi _ amplius quam horam locutus est _ eademque genere scribendi Ciceroniano composita laudavit, quae in 'Codice Vaticano Urbinati n. 899' adservatur titulo hoc: "Pandulphi Collenutii oratio in nuptiis Constantii Sfortiae et Camillae Aragonae-d. XXVIII mens. Mai. a. MCDLXXV Pisauri habita". Ab anno 1477 usque ad Constantii mortem inopinatam (a. 1483), munus explevit Pandulfus "procuratoris generalis Pisaurensium". Quoniam hic orator etiam iuris legumque non mediocritet
erat peritus, a pontifice Sixto IV ut idem titulus "vicarii in temporalibus", quo antea Constantius decoratus erat, Ioanni quoque, etsi filio notho, tribueretur impetravit. At novus Pisauri dominus et patris moderationem in rebus publicis administrandis neglexit et animo tam ingrato adversus Collenuccium se gessit, ut hic anno 1488 Pisauro emigrare maluerit etiam quod existimationem sibi iam comparaverat, qua nisus apud alios quoque principes dominosque meliorem fortunam adsecuturum speraverit. Anno enim 1491 is praefectus sive praetor civium Florentinorum creatus est non sine Laurentii Medici aliorumque virorum plausu doctorum, quos inter fuerunt Angelus Politianus et Picus, Mirandulae comes, qui amico cuidam scripsit haec: "Promiseram venturum mane ad te, ut Indum illum hospitem de rebus patriis una tecum audirem fabulantem. Sed unctior culina me rapuit: Pandulphus Collenutius, praetor urbanus, carmen pro rostris, ineunte summo magistratu, pronuntiavit". Postea Pandulfus Ferrariam se contulit, qua in urbe inter proceres habitus est ab Hercule Estensi, cuius aulam multi viri docti praeclariorem iam reddiderant.
Varias legationes Pandulfus suscepit et nonnullos menses (ab Apr. 1496 usque ad Mart. 1497) hoc legati munere functus est apud Maximilianum, e domo Asburgica regem Romanorum et Germanorum atque, ex anno 1493, imperatorem. Quas ob legationes aliaque munera recte ac prudenter expleta, anno 1500 huic viro Pisaurensi titulum "Magistri iustitiae" honorificentiorem Hercules ille adtribuit. Eodem anno exeunte Caesarem Borgia, qui Pisauri potitus est postquam hac ex urbe Ioannes fugerat, valde et forsan imprudenter laudavit Pandulfus. Mortuo Alexandro VI, et Caesaris dominationes, qui illius pontificis erat filius, statim collapsae sunt. Pisaurum regressus Ioannes, eos puniendi, a quibus se gravius proditum esse putabat, consilium cepisse videtur. Ut quasdam controversias hereditarias Pandulfus solveret _ nam duas uxores duxerat, quarum ab altera quinque liberos habuit; aliosque duos a femina, cuius nomen non constat _ utque pax cum Ioanne tandem conciliaretur, cui paci et Sfortia publice se ipsum proniorem asseveraverat, ab aula Ferrariensi iurisconsultus noster Pisaurum rediit. Qui autem, paucis post diebus ex eius hanc in urbem adventu nullamque fraudem sibi impendentem suspicatus, in vincla coniectus est atque immiti occubuit morti.
Etsi Pandulfus Collenuccio summis illius aetatis litterarum cultoribus, qui "humanistae" dicuntur, adnumerandus non sit, in eius tamen scriptis Italice et Latine exaratis _ quae fere omnia, exceptis orationibus supra memoratis et quadam "Plinii defensione", anno 1929 edenda curavit Alfredus Saviotti (Laterza, Bari) _ non desunt notae, verba, sententiae, quae Stoicorum disciplinam ac graviorem mentis formam redoleant. Quod maxime patet e carmine Italico "Ad Mortem" inscripto, quam Pandulfus, iam spe vitae servandae deceptus, "caram, opportunam, exoptatam" vocat. Alia carmina Italice scripsit et nonnullos apologos, quorum sermone Latino quattuor; hae narrationes allegoricae dicatae sunt ita: "Pandulphi Collenucii, Pisaurensis iurisconsulti, ad illustrissimum principem Herculem Estensem, Ferrariensium ducem inclitum, apologus cui titulus" ex. gr. "Bombarda", in cuius "Argumentum" legitur: "Ingentis eius bombardae impetus, quo terribilius nihil ars unquam invenit, in ea, quae de vacuo et inani feruntur, rationem referendam esse". A Nicolao Leonicèno (1428- 1524), medico doctissimo, qui opus c. t. "De Plinii in medicina erroribus" scripserat, dissensus est Pandulfus non quod Plinii 'Historia Naturalis' ab erroribus sit immunis, verum quia Nicolaus fere semper doctrinae naturalis principia a Dioscoride Pedanio explanata Plinianis sententiis nullo usus iudicio anteposuerit ac neglexerit "rationem atque experimenta", quibus maxime fulcienda sint nostra ad res naturales investigandas iudicia attinentia. Quare sunt qui hisce in argumentis a Pandulfo adductis aliquid inesse putant, quod cum habitu mentis et scientialibus aetatis nostrae rationibus melius rectiusque congruat.
|