Annus
2 0 0 4

QUO VADIS, UCRAINA THEMA

QUO VADIS, UCRAINA?

Quae in Ucraina impraesentiarum accidunt, ea sunt demum itineris ad democratiam; post Unionem Sovieticam exhaustam, eae nationes, quae libertate politica astricta utebantur, res publicas suas construere inceperunt, nec facile factiones politicae, quae antea vix erant, ordinantur et in bonum commune congruuntur; in iis Ucraina, quae bifariam dividitur: sunt ii, qui a Russia, post tantos societatis annos, discedere nolunt; et sunt ii, qui ad Occidentem spectant et in Europam incedere malunt; duobus factionibus, ut videtur, partim veritas et ratio adest; Ucraina coiuncta est Russiae plus quam mille annos, atque per Ecclesiae Orthodoxae historiam (quae ab urbe Kievo incepit), atque per linguam Russicam a multis Ucranianis notam (praeter nempe suam linguan nativam), atque per commercium invicem actum; itaque Russicis Ucrainam alio vertere dedecet, nam Putin Praeses nationes socias habere intendit, quae inter sese congruant (immo, quae Unioni Sovieticae interfuerant).

Quod autem ad oeconomiam Europaeam pertinet, magis fructuosum commercium cum Occidentalibus nationibus agi potest; id maximi momenti est ut ii Ucraniani, qui etiam nunc a divitiis vel a vita leniori absint, in operam vocentur mercedemque satis accipiant; cum Europa commercium, pactionibus statutis, magnopere, ad aliquorum mentem, prodesse possit.

Ucraina, ut intellegi potest, non facile ex hoc summo discrimine exitum inveniet; id est praestantissimum: ne cives inter se bellum suscipiant; scitur duas factiones et dialogo et rationibus quamdam pacem consequi velle; utinam ita fiat, dum suffragia sine fraude aperte numerentur, et victores eos, qui suffragio victi sunt, parcant eorumque postulata, quoad liceat, exaudiant.

Scripsit Paulus Kangiser.


Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae