Annus
2 0 0 4

Victorius omnibus gregalibus s

DE ELEONORA AQUITANA (1122-1204).
Scripsit Victorius Ciarrocchi

In Galliae regione ad occidentem versus sita et olim "Anjou" appellata sunt urbes Iuliomagus (Fr.: Angers) et Caesarodunum (Fr.: Tours); quas inter est oppidum 'Chinon' [nescio nomen Latinum], a quo parum distat antiqua abbatia, cui nomen 'Fontevrault'. Ibi sepulti erant Henricus II (1154-1189), Anglorum rex e domo 'Plantageneta' [hoc nomen ductum est a ramusculo genestae, quam Godefridus, eius pater, veluti insigne elegerat], Richardus, filius Henrici et successor (1189-1199), Eleonora, Henrici uxor et mater Richardi. At anno 1792, dum omnium rerum eversio furit Francogallica atque fanaticorum odium etiam contra mortuos flagrat, eorum regum et reginae ossa cineresque, illis sepulchretis violatis, dispersa sunt. Pacem igitur, qua illi viventes haud semper frui potuerunt, nec mortui habuere. Neque immerito Eleonora illa inter virum suum et filium, cui cognomentum 'cor leonis' inditum, longum tot per annorum spatium sepulta iacuerat. Aquitaniae et Normanniae ducissa, regionis Pictavensis et Iulomagensis comitissa, ortum habuit Eleonora a Vilelmo X et ab Aenora; quare sunt qui nomen 'Eleonorae' (Francogallice "Eléonore" sive "Alienor") interpretentur sicut "Alia- Aenora". Vilelmo IX (1071-1126), avo paterno, quem iam coaequales ob eius erga iucundioris vitae amorem laudaverant, similis fuit Eleonora, venusto corpore atque animo virili praedita, quae cum quindecim esset annorum Aloisio VII, Francorum regi, anno 1137 nupserat. A quo autem rege pio et paene solummodo rebus religionis colendis dedito, multum illa femina differebat. Si enim fides cuidam scriptori operis c. t. "Historia rerum Anglicarum" est praestanda, Aloisius fuit vir "adeo magnae devotionis, ut raro uxorem cognosceret", quae tamen duas filias, Mariam et Alexiam, peperit. Discordes regis et reginae animos mentesque patefecit expeditio, quae anno 1147 facta est in Palaestinam contra Nuredinum, ferum Turcorum ducem graviter Christianos vexantium. At militum cruce signatorum incepta frustrata sunt. Nihilominus tempus atque occasiones principibus Christianis ibi commorantibus non defuerunt, ut sibimet aliquanto vitam laetiorem redderent. Ita accidit ut Eleonora illecebris patrui Raimundi, principis Antiochiae, resistere non valuerit aut noluerit. Nam Aloisius non solum uxorem neglegebat aut eam fatue amabat (hoc verisimilius est), sed etiam Eleonorae matrimonii nullitatem petenti parum segniterve se opposuit; quem agendi modum "errorem gravissimum fuisse" adfirmat Herbetus A. Laurens in opere c. t. "Historia Europae" ("A History of Europae", London, 1934; translatio Italica: "Storia d' Europa", Laterza, Bari, 1961, vol. I, p. 316). Postquam enim in Galliam rex et regina infelici ab illa expeditione reverterant et anno 1151 mortuus est Sugerius, optimus Aloisii consiliarius, nemo in aula Parisiensi fuit qui regem ad prudentiora consilia capienda hortaretur. Die 11 Mart. 1152 quidam episcopi Gallici, adnuente Eugenio III, summo ecclesiae pontifice, matrimonium Aloisii et Eleonorae nullum, quia impedimentum consanguinitatis violatum erat, declararunt.
Die 18 Mai. eiusdem anni in ecclesia cathedrali urbis Pictaviae (Poitiers) nuptiae Eleonoram inter et Henricum, Normandiae ducem, celebratae sunt. Frustra Aloisius furit maxime quia Henricus, utpote qui potestati regiae subiectus (erat in societatibus medioaevalibus ius et mos, ut subiecti nihil grave facerent invito domino; sed ius, quotiens nulla vi sustinetur, vanum est), nullo regis permissu illud matrimonium inierat. Sed Aloisius, "instar columbae candidus" _ ut scribit Marcus Ferro in opere 'Francorum historiae' dicato c. t. "Histoire de France", E'ditions Odile Jacob, Paris, 2001 (translatio Italica: "Storia della Francia", Bompiani, Milano, 2003, p. 80), nocivos ex illo matrimonio effectus redundantes etsi aegre, tamen accipere debuit. Nam Henricus, qui anno 1154 Anglorum rex factus est, nihil intentatum reliquit ut Francorum regis potestatem minueret, praesertim cum ob ampliora territoria Gallica, quorum etiamtunc heres legitima Eleonora erat, usque ad montes Pyraeneos revera dominari poterat. Is igitur non iam solum Normandiae dux, verum etiam sicut rex operam dedit miram ut Anglorum regnum, compescitis baronibus agendi licentiam sibimet improbe expostulantibus, pace atque unitate floreret. "Pauci enim Anglorum reges _ scripsit Georgius Macaulay Trevelyan _ tam pro Patria fecerunt, quam Henricus ille" (ex opere c. t. "History of England", London, 1960; translatio Italica: "Storia d' Inghilterra", Garzanti, Milano, 1962, p. 161).
Huius igitur regis tam bene agentis testimonium sunt quinque 'articuli', qui 'Constitutionibus Clarendonianis' continentur, quos anno 1164 is pro regni salute sanciri iussit. Nihilominus huic regi etiam hodie scelus illud obicitur, quod aliqui equites patrarunt occidendo Thomam Becket, archiepiscopum Canterburensem eundemque strenuum ecclesiae Catholicae defensorem. Octo liberos Eleonora peperit Henrico, qui tamen et quod undecim annis uxore iunior et quia indole mulierosissimus, feminarum amore flagravit haud paucarum, quas inter fuit Rosamunda Clifford, cuius de morte inopinata (a. 1177) quidam Eleonoram arguunt; sed falso, quia iam pridem illa regina, quae annis 1173-1174 quibusdam filiis patri frustra adversantibus faverat, regis ipsius iussu in castellum modo oppidi Vinoviae (Winchester) modo oppidi 'Sarum' appellati ducebatur ibique vitam minime angustam, sed omni potestate carentem degere coacta est. Mortuo Henrico (a. 1189), Richardus, quem prae ceteris filiis mater diligebat, expeditionem in Terram 'sanctam', ut id temporis dicere plerique solebant, fecit; quae quidem expeditio, quam "tertiam <Cruciatam>" voce mediaevali quidam dicunt, sed Latinius forsan "tertium bellum nomine Christi susceptum", haud prosperiorem quam secunda exitum habuit. Praeterea Richardus, qui erga alios principes Christianos in Palaestina pugnantes tam arroganter se gesserat, ut amicos quos habuerat omnes fere amiserit, in reditus itinere a Leopoldo, Austriae duce eodemque in regem Anglicum inimicissimo, captus est. Duos ferme annos mansit in captivitate Richardus, qui magno pretio soluto atque ob matris interventum ab Henrico VI, novo imperatore, libertatem pro filio implorantis, die 16 Mart. 1194 tandem Londinium redire potuit.
Quosdam potestatis regiae eversores ille domuit et Ioanni, fratri natu minori et contumaci, aliquas regiones administrandas donavit. Qui tamen rex, cuius indoles magnanima et improvida erat, brevi tempore in Anglia manere solebat: cum Philippo II Augusto (1180-1223), Aloisii VII et Adelaidis Campaniensis (e regione "Champagne" oriundae) filio, qui patri dissimillimus fuit, saepe certavit; quodam die, dum parvum oppidum "Chalus" in regione Lemovica ('Limousin') situm obsidet Richardus atque audax prope castelli moenia equitat, a ballistario quodam vulneratus est; sagitta a brachio extracta, rex in oppido perrexit obsidendo; at paucis post diebus patuit aciem sagittae avulsam non fuisse: quare, ingravescente septicaemia (ut aiunt medici), matrem Richardus in abbatia 'Fontevrault' commorantem arcessivit; quae, cum filium moriturum scivit, iter centum sexaginta chiliometrorum, quod est usque ad "Chalus", paucis equitibus comitantibus "vento velocior", ut annalium scriptor quidam refert, ad filium pervenit, qui die 6 Apr. 1199 extremum effudit spiritum. Nullum illius regis elogium par est verbis matris hisce: "Baculum senectutis meae lucemque oculorum amisi!". Recte quidem illa, quippe quae facile provideret res Anglorum in peius ituras postquam Ioannes regni heres crearetur. Hic enim non solum a pontifice Innocentio III excommunicatus est, verum etiam _ quod gravius _ omnium fere Galliae regionum, quas Eleonora hereditate marito et filiis transtulerat, dominationem amisit atque anno 1214 cladem adeo gravem in proelio Bouvinensi ('Bouvines') a Philippo Augusto inlatam passus est, ut insequenti anno baronibus maiorem libertatem expostulantibus cedere sit coactus. Interea Eleonora iam ex anno 1202 una cum nonnis eo in monasterio vitam obscuram octogenaria degebat; forsan haud oblìta felicioris aetatis erat, cum Pictaviensis aula artibus et iucundioribus vivendi floreret consuetudinibus et viri mulieresque, si amore coniuncti non erant, saltem de amoris gaudiis colloqui non verecundabantur, ut apud Andream Cap(p)ellanum legitur, cuius in opere "De amore" inscripto saepe primas illa agit partes feminae doctae ac prudentioris. "Mundum splendore nobilis prosapiae illustravit et inter omnes reginas magnanimitate sua eminuit", his fere verbis historicae fidei non immodeste congruentibus de Eleonora scriptum est, quae Kalendis Aprilibus a. 1204 supremum diem obiit.

Pisauri, Kal. Apr. a. 2004.


Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae