Annus
2 0 0 4

NUNTII HEBDOMADIS: NUNTII HEBDOMADIS (19 - 25.12.2004):

DIMISSI SUNT DIURNARII FRANCOGALLICI
Georgius Malbrunot et Christianus Chesnot, diurnarii Francogallici a bellatoribus in Iraquia pugnantibus die XX mensis Augusti abrepti, usque ad hunc diem obsides retenti, dimissi sunt. Die Mercurii huius septimanae Lutetiam Parisiorum ambo redierunt, comitante ministro externarum rerum Michaele Barnier: ibi a praeside Gallico Iacobo Chirac et laetantibus propinquis excepti sunt.
Dum iter faciunt ad urbem Najaf in manus rebellium ceciderunt; mense Octobri apparuerunt in pellicula filmica a raptoribus tradita: qui liberationis causam hoc confirmaverunt, moderatores Gallicos bellum Iraquianum reiecisse.
Chesnot et Malbrunot diutissime retenti sunt in Iraquia, si cum illis omnes Occidentales obsides compares.
Ab initio petiverunt raptores, qui se "Islamicum Exercitum apud Iraquiam" appellaverant, ut Gallica res publica legem abrogaret, qua velamen capitis apud ludos prohibetur: quod moderatores firme negaverunt.
Televisioni Arabicae Al-Jazeera litterae commissae sunt, quibus liberationis ratio ita significatur: pro certo raptores habuerunt obsides ut delatores pro Americanorum exercitu non egisse, libertatem petentibus Islamicis institutis respondere voluerunt, magni opinionem Francogallicorum rectorum de bello Iraquico et sententiam obsidum de questione Palaestinae terrae duxerunt.
Confirmant moderatores Gallici, sicut omnium Occidentalium nationum, nullum pretium repensum esse, etsi senator Italicus Gustavus Selva se existimare dixit pondus unius milionis dollarorum pro libertate Italarum adiutricum Simonae Pari et Simonae Torretta traditum esse.
Sperat pater interfecti Italici diurnarii Vincentii Balboni, qui in eodem carcere quo Francogallici tenebatur, se aliquid ex obsidibus liberatis de filii sui novissimis diebus sciturum esse. Iam confirmaverunt diurnarii Francogallici Vincentium Balboni interfectum esse, quod raptores censerent eum delatorem exercituum occupantium esse. [hpiz]


VENETIOLA A PRETROLEI PRETIO PENDET
Hugo Chavez, qui Venetiolae Praesidentia fungitur, eoconomicum progressum fovet ea condicione ut divitiae opesque praesertim internae augeantur, quod progressum 'endogenum' nuncupant, eo quod maxime a mundializatione absint; tamen ex mercaturis, quae in exteros venum dantur, partem plus quam dimidiam in Usam mittunt, scilicet petroleum; et fere tertiam ab Usa important; ex petrolei venditione pecuniam Praeses obtinet ut popularibus pauperibusque  faveat, etsi sexaginta Venetiolani ex centenis in paupertate adhuc vivunt. Nuper vero ii qui, se Hugoni Chavez politice opponunt, concives vocaverunt ut plebiscitum fieret: utrum Praeses pergeret annon; Chavez ex plurimorum civium voluntate victor ac triumphator evenit; nunc villas agricolas ubi pauperes vitam suam reddant meliorem condere intendit, veteremque communistam, anno 1976 in carcerem seditionis damnatum, Calorum Lanz, ad se vocavit; is inter alia cibos exteros respuere proposuit et alimento Venetiolano solum vesci, maximeque 'endogenizationem' ut vocant fovet; alios etiam Praeses arcessivit: et eos, qui rebellatores olim fuerint, et eos, qui milites, et eos, qui viri politici; ii autem, qui Praesidi se politice opponunt, rerum oeconomicarum expertissimi sunt, rerum vero politicarum imperiti, ut e plebiscitu compertum est. Donec petroleum Septemtrioamericanis sufficiat bonoque pretio venum detur, Hugo Chavez suum de nova republica inceptum perficere poterit. [pkan]


RUSSIA TERRA HAUD LIBERA
Russia non est terra libera – ita saltem putat societas Freedom House quae annuatim libertatem civium omnibus in terris mundi investigat atque aestimat. Hoc anno, primum post cladem Unionis Sovieticae anno 1991 peractam, Russia e grege terrarum "partim liberarum" educta et inter terras "non liberas" ab auctoribus indicis posita est.
Ut moderator societatis Jennifer Windsor explanat, causa peioris aestimationis regimen autocraticum praesidentis Russiae Vladimiri Putin est, praesertim autem persecutio gregum diurnariorum (clausura actorum, revocatio licentiae programmata radiophonica televisificave mittendi) necnon redactio sui sub dominationem iudicum publicorum. Non tamen solum in re domestica autocraticus modus regendi studiosis Freedom House videbatur, sicut exempli gratia in conatu comitia praesidentialia in Ucraina ita "movere" ut candidatus a Putin valde probatus vinceret.
Ex 192 terris indice complectis 46 nominatae sunt "liberae", 120 "partim liberae" et 26 "non liberae". Inter has, praeter Russiam, auctores indicis posuerunt e.gr. Birmam, Cubam, Lybiam, Coream Septentrionalem, Arabiam Saudicam, Sudan, Syriam et Turcmenistaniam.


DE PALESTINENSIUM SUFFRAGIIS
Suffragia habita sunt in regionibus Palaestinorum cis Iordanum flumen primum ab anno MCMLXXVI: parti Al Fatah, cui favent moderatores Auctoritatis Palaestinorum, circiter XIV civitatum imperium contigit, parti autem extremistae Hamas IX.
Dum exitus suffragiorum in civitatibus habitorum diffunduntur, coeperunt comitia ad novum praesidem Palaestinae eligendum: censent plerique Abu Mazen, candidatum factionis Al Fatah, sellam quam diu Arafat occupavit die IX mensis Ianuarii MMV adepturum esse. Septem candidati concurrent, dum factio extremista Hamas civibus commendat, ne suffragia ferant; Hamas se maiorem partem in XVII communibus confitetur.
Sami Abu Zahri, opinionem partis Hamas referens, se delectatum confirmavit, quod tam late Palaestini cives Hamas faveant, et futurum foedus cum Al Fatah praenuntiavit "ad excolendam et exstruendam nationem Palaestinorum eiusque vim augendam".
Circiter CCL legati extranei invigilaverunt, utrum suffragia recte habita sint an non. [hpiz]


RERUM IN IRAQUIA STATUS
In Iraquia islamistae pyrobolos in milites Americanos atque vigiles publicos regiminis Iraqiensis iactant, hoc modo efficere sperantes ne comitia parlamentaria mense Ianuarii in terra habeantur. Die Mercurii ultimo suicida quidam pyrobolum sub veste sua occultum in culina castrorum militum Americanorum dirupit, necans, praeter se ipsum, 18 Americanos et quattuor Iraqienses. Nonnulla decena militum tunc vulnerati sunt. Quae caedes maxima unius diei Americanis fuit ab initio belli. Die autem praeterito Solis duobus ictibus in meschitas siitarum peractis plus quam 60 cives in urbibus sanctis siitarum Nadjaf et Karbala mortui sunt. Regimen tamen nuntiat comitia tempore constituto sunt habenda, nec ipse Saddam Husain, dictator pristinus Iraquiae nunc in carcere iudicium exspectans, contra comitia locutus est – hic per defensores suos ad Iraquienses nuper apellavit ut "caute cum comitiis Ianuariis agerent".


NOVUS REX IUDAEORUM NATUS?
Magi orientales dicunt se signum in caelo vidisse - Herodes timet aemulum.
A servis Herodis, regis Iudaeorum, auditum est tres astrologos ex Herode quaesivisse, ubi novus rex esset, ut eum salutarent. Dixerunt se stellam crinitam vidisse, quae apud Iudaeos regem natum esse indicaret.
Astrologi ante decem dies Hierosolymam in aulam regiam venerant et colloquium cum rege petiverant. Servi regis dicunt eos ex aliqua terra ad orientem sita oriundos esse, fortasse e Parthis. Apud populos Mesopotamiae astrologia iam multa saecula colitur magnique aestimatur. Herodes, cum inter cognatos suos nullum puerum nuper natum habeat, nunc timere fertur, ne ex alia domo sibi aemulus oriatur. [ckoch]
De hac re plus, lector care, in parte actorum nostrorum cui titulus DISTICHA invenies!



NUNTII HEBDOMADIS: BREVES:

Islandia sive Ultima Thule dabit tesseram transitualem, id est licentiam hanc terram intrandi, Roberto (Bobby) Fischer, praeclaro illi lusori scaccorum Americano. Fischer nunc in carcere Iaponico manet, nam ab Americanis in iudicium vocatus est quod anno 1992 cum Borys Spasski scaccos lusisset in litore Adriatico Montis Nigri, quamvis itinera officialia in Iugoslaviam tunc, dictatore Slobodan Milosevic regnante, Americanis a suo regimine prohibita erant. Ultimis diebus USA valde flagitaverunt ne sineret Islandia Fischer asylum praebere.

Tota in terra Bhutan, regno scilicet illo buddhistarum in monte Himalaiano posito, non plus licebit sigarulos aliaque nicotiana (ut sigaria, pipae) fumificare nisi domi privatim. Fumificatoribus, qui minus quam centesimam partem duorum milionum civium Bhutanensium complectantur, tantum sigaruli perergre fabricati praebebuntur, quos ut emant, portorium pretio primo aequale fumificatores solvere debebunt. Regimen regis iam diu de moribus civium curat – ab anno 1999 programmata televisifica spectare prohibitum est, ne ordini prisco Bhutanensium nocerent.

60 annos post bellum alterum mundanum rude a regimine donati sunt bellatores Serbi nomine četniki nuncupati, qui duce Draza Michajlovic contra Theodiscos et Italos occupatores, contraque fascistas Croatas necnon interdum contra communistas Iugoslavienses Iosephi Broz Tito pugnaverunt. Bello finito a communistis alii in vincula iacti, alii necati sunt. Parvi greges četnikorum in montibus Serbiae et Bosniae contra ordinem novum usque ad annum 1953 luctati sunt.

In Usa his diebus salutatur consuetis verbis ‘Merry Christmas" (Nativitas Felix), id est, Christi Nativitas; tamen multi mercatores et magni mercatus consociati, quo facilius consumptores alliciant, non nisi ‘Happy Holidays’ (Festa Felicia) vel ‘Season’s Greetings’ (Anni Praesentis Salutationes) in propagandae nuntiis exponunt; ideo Christiani et praesertim Catholici, quod ea nihil ad Christi diem natalem pertinent, irascuntur et consumptoribus suadent ne istos magnos mercatus adeant quippe qui, cum ‘rectam politicam’ sequuntur, Christum cultumque Christianum negant; illi contra arguunt societatem civilem Americanam pluriculturalem esse neque decere alios negare vel Iudaeos vel Afros val Asiaticos , qui suos cuiusque dies festos calebrant; statisticae vero demonstrant in Usa cives 77 ex centenis aut Catholicos aut Protestantes esse; tamen, ut videtur, cum de rebus sacris vel religione disputatur, in imo pectore humani sensus laeduntur. [pkan]

Miles Bohemus quidam duos currus loricatos e castris eduxit et mercatoribus metallorum reiectaneorum pro tribus milibus dollariorum vendidit. Maxime dolendum est eum Bohemum esse, nam aliter rubricam "Plica Polonica" actorum nostrorum perpulchre ornare posset.

Maximo cum gaudio saltationibusque, vinum spumans bibentes celebraverunt praeterito die Martis incolae oppidi Georgiensis Gori 125 annum expletum a die natali moderatoris Unionis Sovieticae Iosephi Dzugasvili, cognomine Stalin omnibus noti. Quod monstrum, sit reus internecionis plus quam decem milionum hominum, mirum in modum a gente sua Goriensi valde aestimatur. Apud Russos non multo aliter – e percontatione opinionum a statione televisifica Russica NTV modo mandata patet tantum 31% civium Foederationis Russicae putare Stalin "tyrranum crudelissimum", 21% autem "sapientem ducem", at 16% "salvatorem nationis" fuisse.

Non verum est ut carcinoma dolentes possint voluntate tantum animi aliquid longius vivere – docent medici et biologi Universitatis Studiorum Civitatis Ohio. Adhuc nonulli studiosi Americani crediderunt aegrotos senesque posse repellere mortem per tempus quoddam, ut exempli gratia festum quoddam aut diem natalem cum liberis nepotibusque una celebrarent. Quod praecipue valere credebatur apud Sinenses ante Festum Veris (Novum Annum Sinensium) necnon apud Iudaeos tempore Paschae appropinquante. Re statistica tamen investigata patet numerum mortium nec in Israhelia nec in Sinis ante haec festa decresci – dicunt Ohioenses.

Paucitate arborum nataliciarum afflictae sunt hornotino tempore Natalis Domini insulae Hawaianae. Quo facto pretium arboris ad ducenta dollaria ultimis in diebus crevit. Culpandi sunt tamen ipsi Hawaienses, qui praeterito anno perpaucas arbores natalicias emerunt, detrimentum plantatoribus pinorum abietumque civitatis Oregon inferentes.

Qui morbo Alzheimer dolere modo incipiunt, primum cum olfactu difficultates habent – putant studiosi Universitatis Columbia. Multo antequam plaga Alzheimeriana aegroti afflicti se sentiununt, odorari exempli gratia saponem, mentham, sambucum, fragum, malum pineum aut pomum citreum non bene sciant.


Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae