CHRONICALIA
DE MOYSE MAIMONIDE.
Scripsit Victorius Ciarrocchi, Italus
Pisaurensis
Magnum non solummodo inter Hebraeos, sed etiam inter Christianos nomen consecutus est Moyses ben Maimon, qui vulgo Maimonides, sermone Arabico 'Abu Amran Musa Obeidallah Alkortoli' appellatur. Sunt qui hunc virum, quem Cordubae, in Hispaniae urbe, natum anno verisimiliter 1138mo recentiores biographi dicunt, penitiore doctrina adeo praeditum fuisse aestiment, ut non dubitent quin is alios aetatis illius viros doctos Hebraeos facile superaverit atque doctiores Arabes aequiperaverit. Utut hac de re, plerique docti multa per saecula attente legerunt quae variis de disciplinis Maimonides primum Arabice scripserit deinde Hebraice quaeque dispertiri solent in graviora opera 1) theologica; 2) medica; 3) philosophica. Ad theologiam praecipue spectant 'Commentarius Mischnae' ('Mischna' id ferme est, quod Latine 'doctrina legis'), et 'Repetitio legis'. Ad medicas res: A) 'Excerpta quaedam ex Galeni scriptis'; B) 'De Hippocratis aphorismis commentarius'; C) quinque tractatus, quorum argumenta praecipua sunt: haemorrhoides, asthma, venena horumque antidota, coitus; D) 'Regimen sanitatis', quod "etsi nil novi doctrinis medicis Graecorum Arabumque addiderit, tamen propter morbos clare explanatos memoratu est dignum", ut legitur quodam in 'lexico biographico ad medicinae et scientiarum naturalium historiam pertinente' (quod lexicon e lingua Anglica in Italicam translatum est titulo hoc: "Dizionario biographico di medicina e scienze naturali", Franco Maria Ricci editore, Milano, 1988, vol. III, p. 81). Ad philosophiam attinet opus maius illius Maimonidis, quod Latine "Dux seu doctor dubitantium sive perplexorum" inscribitur. Quo quidem opere ille, ne maior hominum pars ob tricas religiosas et philosophicas incerta saepe in dubiis haereret, fidem et rationem inter sese conciliare contendit. Ne hac igitur in condicione molesta ac perplexa homines versentur, necesse esse putat Maimonides tria principia ponantur, quae sint: 1) Deus est; 2) Deus est unus et incorporeus; 3) Nihil aliud de Deo scire possumus. Quae ille domonstrat hoc modo: 1) omnia, quae sunt in mundo, moventur, mutantur, i. e. sunt contingentia; ex quo sequitur ut ipsa ab alio originem ducant; 'aliud' est Deus, ens summum ac necessarium ('Dux...', L. II, 1). 2) Deus est unus et incorporeus, quia _ ut iam Aristoteles et alii demonstraverant _ unitas et incoporeitas, quae dicuntur, spectant ad id, quod est necessarium; econtra multiplicitas et corporeitas, ut aiunt philosophi, ad res mundanas pertinent. 3) Quoniam huic multiplicitati et homines obnoxii sint, ipsi de Deo perperam loquuntur quotiens eum definire contendant; nam quidquid de Deo homines dicant, id mancum est atque ineptum. Adversus alios philosophos, veluti Avicennam, qui mundum aeternum esse autumabant, Deum omnino liberum esse affirmat Maimonides, ideoque vel mundum alium ab hoc, in quo vivimus, omnino discrepantem Deus creare potuit. Nulliusque momenti hic philosophus Hebraeus argumenta astronomica aestimat, quibus fulti alii hac de re aliter putabant: "nam id, quod in orbibus inter sese differenter moventibus observamus, Deus ipse voluit" ('Dux...', L. II, 19). Quod attinet ad homines eorumque vitam, hos liberos esse putat Maimonides, etsi nostros actus probe sciat Deus; quomodo autem Dei <praescientia>, quae dicitur, cum hominum libertate conciliari queat, parum clare explicasse videtur Maimonides, qui tantum dicit ab intellectu humano illam conciliationem intellegi nequire ('Dux...', L. III, 17-18). Hac ex doctrina de intellectu pendet id, quod ad immortalitatem spectat, quam non omnes adsequi possunt, sed ii solummodo, qui in sacris Litteris "iusti" vocantur: cum hominum animae tantum ob diversa corpora, in quibus ipsae insunt, distinguantur, credit Maimonides unam veramque immortalitatem eam esse, quam intellectus humanus adipiscatur se ipsum coniungens, corpore exstincto, cum Intellectu divino. Hanc aliasque Maimonidis doctrinas impugnarunt etiam quidam Hebraei Francogalli, qui a christianis tunc temporis 'Inquisitionem' exercentibus auxilium petiverunt, ut is veluti haereticus argueretur. Qui tamen vir nihil aliud dicere voluit, nisi "et alium, praeter theologiam, fontem veri exstare", ut scribit Fridericus Copleston in opere 'De philosophiae historia- Philosophia aetatis mediaevalis' (Anglice: "A History of Philosophy- Mediaeval Philosophy, Augustin to Scotus"; translatio Italica: "Storia della filosofia medievale", Paideia, Brescia, 1971, vol. II, p. 266). Leo Strauss (1899-1973), insignis philosophus Hebraeus, qui ob nazistarum odium phyleticum in Civitates Americae Foederatas immigravit, quodam in opusculo 'De philosophia et lege' inscripto laudavit Maimonidis conamen, scilicet philosophiam Hebraicam et Aristotelicam inter sese conciliandi. Alii hac de difficillima quaestione aliter censent. Multa itinera facere coactus est Maimonides iam inde ab adulescentia, quia ex dimidio saeculo XII in eas Hispaniae regiones, quas ab ineunte saeculo octavo Arabes occupaverant, nova Almohadorum progenies, Hebraeis infestissima, dominabatur. Denique in urbe Cairo commorari statuit philosophus ille, laude summa praeclarus quoniam humaniter, docte, comiter innumeros aegrotos sanare et plerosque homines 'perplexos' levare usque ad ultimum vitae diem sategit, qui dies fuit 13mus mensis Decembris anno 1204.
Pisauri, die 13mo m. Dec. anno 2004 p. Chr. n.
|