NUNTII:
NUNTII HEBDOMADIS (26.09 - 02.10.2004):
Liberae sed quali pretio?
Duae Simonae, obsides scilicet in manu islamistarum per duas septimanas manentes, Italianae Simona Pari et Simona Torreta, praeterita septimana a captatorum manu remissae sunt. Permulti tamen timent id factum fuisse posse solum pretio liberationis unius milionis dollariorum Americanorum islamistis soluto, quae pecunia in manus tromocratarum certe venisse creditur. Ambae Simonae statim ab Iraquia in Italiam pervectae sunt, ubi diurnariis dixerunt se optime a captatoribus tractatae fuisse, ambaeque mox in Iraquiam reducturae esse, ubi iis munus adhuc erat liberis in scholis instruendis.
Zona transatlantica?
Fieri potest ut Kalendis Novembris zona ut dicitur liberae mercaturae maximi spatii in mundo creetur, tempore scilicet conventus solemnis moderatorum Unionis Europaea et terrarum foederis Mercosur quo foedere terrae Americae Meridionalis Argentina, Brasilia, Paraguaia et Uruguaia continentur, cui etiam Chilia et Bolivia sicut socii adscripti sunt. Ultima septimana periti rerum commercialium amborum foederum assensi sunt 90% mercium inter Americam Meridionalem et Europam iter facientium sine portorio vehi posse. Item servitia inter ambos greges libere praeberi possint. Nec multum quoque prohibet quin cives Unionis Europaeae et regionis Mercosur trans Oceanum Atlanticum munus quaerendi causa libere migrent, cui rei tamen adhuc Polonia et Hungaria assentiri nolunt. Antea USA cum Mercosur zonam communem libarae mercaturae facere conatae sunt, frustra tamen ob obstatum Brasiliae.
Pretium petrolei hydrogenio favet
Ultimo die Lunae primum in historia mundi pretium petrolei 50 dollaria Americana attigit, nam hoc die in bursa Novi Eboraci dolium petrolei quodam tempore 50,02 dollarii constiterat, postremis autem horis diebusque pretium minutum est. Periti tamen harum rerum timent ne denuo pretium mox surgat finesque huius surrexionis ab iis in altitudine 61 quidem dollariorum volare videtur! Rebus sic stantibus homines plus et plus de aliis materiis combustibilibus cogitant: Islandi se declarant ad hydrogenium converturos cum pretium dolii limen 70 dollariorum excesserit; praeses societatis Iaponicae autoraedis fabricandis Toyota, Akihiko Saito, credit mundum debere fidem hanc, scilicet e petroleo in hydrogenium, mutare, verisimiliter post annum 2020.
Russia contra gasia tepefactoria
Russia Chartam Kiotensem, qua emissio gasiorum quae terram nimis a sole calefaciendam reddant valde minuatur, suo nomine signare assensa est. Quo facto charta effectum capere poterit, nam ut legitima sit, terrae quae 55% illorum gasiorum fabricantur nomina dare debent, quod nunc, Russia adscripta, effectum est. Chartam subsignare USA nolunt, dicentes id maxime nociturum incremento oeconomiae eorum fore.
Canes contra cancrum pugnantes
Canes cancrum in homine nascentem olfacere possunt, instrui solum debent ut morbum inventum nuntient – studiosi medicinae Britanni ultimo in fasciculo "British Medical Journal" scribunt. Hoc inventum saltem ad cancrum vesicae urinariae aliorumque viscerorum tractui urinario iunctorum pertinet – canes Hispanici hac arte instructi facile naso discernere possunt urinam hominis tali morbo laborantis ab urina hominis sani. Alii medici, Poloni, credunt canes cum certitudine 97% cancrum pulmonorum et aliorum viscerorum in hominis exhalitu olfacere posse. Talia inventa maximi momenti saluti hominum esse possunt, nam cancri dum nascentes tantum inveniuntur, multo saepius faciliusque mederi putantur.
Cocaina e mari
Cocaina – id est materia psychotropica ex foliis facta fruticis nomine Linnaeano erythroxylon coca seu Indianico coca noti - undis Oceani Atlantici in litora Francogalliae Hispaniaeque magnis in copiis eiecta est. Mille et quinque centena chiliogrammatorum cocainae in sarcinulis unius chiliogrammatis ligatis ultimis in diebus reperta sunt in harena litoris Sinus Bascicae, magistratus tamen credunt immo maiorem copiam in manus in litore ambulantium venisse. Substantia haec psychotropica verisimiliter a portorii fraudatores e nave in mare effusa est, vigilibus publicis naavem appropinquantibus. Quae cocaina optima (85% materiae purae) esse putatur. Tanta copia narcotici inventa, pretia cocainae in regione valde minuta sunt, plures tamen homines, quam adhuc mense Octobri ineunte solitum erat, noctu in litore ambulare coeperunt.
BREVES:
BREVES:
Dextra ut dicitur manus candidati democratarum in comitiis praesidialibus Americanis Iohannis Kerry - Richard Holbrooke – qui de rebus extraneis novo in regimine curet, non excludit ut copiae Americanorum, si hoc necessum fuerit, ab Iraquia domum revocentur. Isdem pro Germania in Consilium Securitatis Nationum Unitarum invitanda agit.
Pro Iaponia autem sellam in Consilio Securitatis tenente loquitur novus administer rerum externarum Iaponiae Nobutaka Machimura. Qui et Iaponiam minus quam adhuc *pacifice* acturam vult, milites suos scilicet in terras varias missuram ubi copiae internationales pacis tuendis causa mittantur.
In basilica Sepulchri Domini Iesu Hierosolymae monachi variorum filorum fidei christinae inter se denuo pugnaverunt. Nunc franciscani monachos orthodoxos agressi sunt, nam crediderunt eos in "suam" partem ecclesiae, prope scilicet aram sanctae Mariae Magdalenae, cum pompam in commemoratione crucis sanctae repertae celebrarent venisse. Vigiles publici Israhelienses rixae intermiscere debuerunt. Plus quam decem monachorum saucii facti sunt.
Lithuania timet ne Unio Europaea clam cum Russia paciscatur de liberi ut dicitur androne Russorum per fines Lithuaniae in regionem Russiae seclusum circa urbem Regiomontium quae hodie Kaliningrad nominatur. Moscovia, secundum actorum diurnorum Lithuanorum, ad id intendit ut Francogallia, Germania et Italia – amici scilicet in Unione Europaea Russiae maximi – regimen Vilniense premant ut hoc transitum quodammodo liberum per Lithuaniam civibus Russicis praebeat.
Constitutio communis Europae nulli momenti est, nam deest talis res sicut "sensus communis" Europaeus – dixit minister primarius Bohemiae Venceslaus Klaus cum Hispaniam nuper visitavit. Non placent ei etiam limites inter terras Unionis Europaeae tollendae, nam credit Klaus hos limites "fines natura datas libertati hominum" esse. Euroscepticus bene notus Klaus etiam contra monetam communem Europae se esse Matriti declaravit.
Papa Iohannes Paulus II beatificavit ultimum imperatorem Austriae et Hungariae Carolum I Habsburgum, qui munere imperatoris annis 1915-18, primo ergo bello mundano exeunte, fungebatur. Caesar Carolus I, qui maxime paci inveniendi studebat, exemplum moderatoribus hodiernis Europae esse debet – dixit papa. Missae sanctae qua Carolus I in agmina beatorum adnumeratus est filius eius Otto von Habsburg aderat.
Ultima septimana denuo SpaceShipOne, prima scilicet navis volans ab homine privato, id est non a regimine cuiusdam terrae, structa et ordinata, spatium cosmicum attigit – nunc immo altius quam primo volatu mense Iulii ineunte, nempe ad altitudinem 109 chiliometrorum super terram navis advolavit. Nonnulli mercatores Americani, sicut Richardus Bronson, possessor societatis mercatoriae Virgin Galactic, iam anno 2007 similes naves cosmicas peregrinatoribus praebere volunt. Tessera itineris tamen circa 190 milia dollariorum constent.
Calceos societas Theodisca Max der Wurm invenit, qui una cum pede crescunt! Nam partes calcei sicut organum physharmonicum structi sunt, quae, orbiculo parvo a latere calcei posito digito pulso, longiores fiunt.
Nummum unius centessimae euronis fabricari 2,5 centessimae euronis constat.
Una aeronavis Russica militaris generis Su-30 a regimine Thailandiae emenda est 250 milibus tonnarum gallorum gallinarumve.
|