Annus
2 0 0 4

Viginti quinque anni hodie sunt expleti, ex quo Lutetiae Parisiorum mortua est Maria Kalogeropoulos, quae anno 1923 Novi Eboraci nata erat

Maria Callas (1923 - 1977)
scripsit Victorius Ciarrocchi

Viginti sex anni hodie sunt expleti, ex quo Lutetiae Parisiorum mortua est Maria Kalogeropoulos, quae anno 1923 Novi Eboraci nata erat. Eius pater nomen gentilicium in "Callas" mutavit, quo illa femina toti terrarum orbi nota est. Non omnes primo aestimarunt Mariam, quippe qui huius feminae vocem parum canoram iudicarent parumque aptam operibus musicis *melodramaticis*. Attamen die 21 Oct. 1940 felix arrisit Mariae exitus, quae in Atheniensi theatro regio partem Sanctinae (Italice: "Santuzza"), feminae a duobus viris concupitae in fabula musica c. t. "Ferox animi magnitudo" (It.: "Cavalleria rusticana"), mire cecinerat. Altero bello mundano confecto et Greciae condicionibus in peius prolabantibus, anno 1947 Maria in Italiam venit et Veronae cecinit in fabula c. t. "Gioconda". Qua in urbe cantrix illa Ioannem Baptistam Meneghini cognovit huiusque ergolabi post duos annos uxor facta est. Tunc Maria, quae interim et vocem et corpus plasmare conata erat (nam obesitati, qua primum graviter adfligebatur, tam constanter moderari sategit, ut uno eodemque anno triginta quattuor chilogrammatis minueretur; tanti ponderis celeriter amissi causam fuisse sunt qui dicant vermem solitarium, quem illa consulto ingessisset. Talorum autem exilitate semper eguit ideoque numquam partem in fabula "Carmen" agere potuit, quia hoc in opere femina prima non modo canere, sed etiam saltare debeat), mirum in modum primas agere coepit in operibus musicis, quorum saltem tituli _ "Medea", "Norma", "Tosca", "(Femina) Corrupta" (It.: "Traviàta") _ etiam peregre haud dubie pernoti sunt. Per decennium 1949-1959 omnes fere critici et spectatores ardenter admirati sunt eas exhibitiones, quas Maria cantu et vultu et dramatica vi quadam insuperabili novavit atque in modos veteres quodammodo adduxit, propterea quod in primis "melodramati(bu)s*, quorum ineunte saeculo XVII pater atque inventor fuit Claudius Monteverdi, cantoribus et cantricibus locus tribui solebat gravior quam saeculo XIX et primo saeculi vigesimi dimidio. Aestate anni 1959 Maria Callas eiusque vir hospites fuerunt Aristotelis Onassis, locupletissimi ergolabi Graeci, qui sua in lusoria navi eos aliosque magni nominis homines per Aegaeum mare feriaturos duxit. Is autem, cum vir esset mulierosissimus atque eis blanditiis praeditus, quae aliquibus feminis pergratae sunt, Mariam sibi tam celeriter allexit, ut illa paene sub mariti oculis ad Aristotelis complexum currere verecundata non sit. Quo de amore illicito statim omnia acta diurna rettulerunt atque nihil potuit Ioannes Baptista, ut eius uxor resipisceret. Quae quidem tam perdite divitissimum illum virum amare coepit, ut paulatim minus tempus exercitationibus dicaret, quae pernecessariae sunt hominibus operam cantui dare incumbentibus. Quin etiam Maria, cui semper indomitus fuit animus, novum amorem suum cohonestare non dubitavit adfirmans eas "voluptates eroticas" tandem se adeptam esse, quas antea cum viro suo numquam gustasset, sicut refert etiam Nicolaus Gage in libro c. t. "Ignis Graecus- De Mariae Callas et Aristotelis Onassis historia" (It.: "Fuoco greco- La storia di Maria Callas e di Aristotele Onassis", Sperling e Kupfer, Milano, 2001). Dum autem Onassis de femina in feminam transilit, amore eum deperit Maria, cuius in canendi modulaminibus critici quidam peracuti iam anno 1961 aliquid deprehendunt, quod aliquem vocis illius splendidae occasum praenuntiaret. Cantricis autem nostrae animus non frangitur: illa enim primas aliis in operibus agere pergit, alternis tamen exitibus; sed mense decembri anni 1963, dum in theatro Mediolanensi cui nomen "La Scala" fabula musica repraesentatur "Norma" vocata, sonos aliquot acutissimos canere non valuit Callas, quam caveae summae spectatores ("loggionisti" Italice dicuntur), cum omnium fere melodramatum sint peritissimi, immisericorditer sibilarunt. At Maria, brachio dextero adversus caveam protento vultuque erecto, "Atqui _ inquit _ omnia vobis donavi!", quam sententiam ipsa Norma exclamat verbis hisce Italicis: "Eppur vi ho dato tutto!". Impudentes tacuerunt et sonum tenuarunt symphoniaci, dum omnes fere spectatores cantrici plaudunt stantes. Illa tamen non iam fuit quae fuerat: frustra ad ea gloriae fastigia iterum pervenire conata est, quam antea erat adsecuta frustraque amatum Aristotelem sibi reducere temptavit; qui contra ad alias feminas advolare non desinebat et sine ulla pietate Mariae ipsi nuntiavit se autumno a. 1969 uxorem ducturum Iacobiolam Kennedy, Ioannis Fitzegaldi viduam. Quo quidem nuntio vulnus amarum atque immedicabile animus cantricis fortasse sustinere non valuit. Triste degit ultimos annos Maria, quae solitarie vixit et paucos amicos in domum splendidam suam Parisiensem accipere solebat, quos inter fuit Francus Zeffirelli, insignis theatralium scaenicarum artifex et moderator, qui nuper adfirmavit Mariam Callas fuisse, una cum Marilena Monroe et Matre Teresia a Calcutta, unam e tribus maximis feminis praeteriti saeculi (Italice: "Maria è una delle tre grandi donne dell'ultimo secolo insieme con Marilyn Monroe e Madre Teresa di Calcutta", ut legi potest in actis diurnis q.i. "Corriere della Sera", die 14 Sept. 2002 editis, p. 35).


Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae