Ioannes sodalibus salutem
DE EXCIDIO CONSTANTINOPOLIS
Scripsit Iohannes Gluszak
Quamvis virtuti firmandae res gestae perpauca exempla praebeant, sunt tamen non pauca, quae ullam fiduciam in virtutem generis humani irreparabiliter deperdere possunt. Inter scelera plurima ea praesertim conspicua videntur, quorum non tantum magnitudo, sed et diabolica ingeniositas superat cetera. Et quaenam diaboliciora sunt eis, quae vestibus sanctitatis, virtutis pietatis iurisque indutis coram orbi patrantur? Inter ea magnitudine et odiositate praecellit illud facinus abhinc octingentos annos a Christiani in Christianos patratum, cui memoria humana frustra forsan par quaeret.
Malitiae et dolo solitis politicorum sociis tunc tot incredibiles fatiferique casus comitantes proderant, ut ex parvis infortuniis mox maior, deinde universa clades Christianissimi cultus civilis facta est, cum culpa auctoresque calamitatis ob sanctitatem rei inceptae et iustitiam decoram clauncularii et ignoti hactenus multis videantur iudicibus a sceleris singularitate saepius superatis.
Tertia expeditione cruce signatorum , ut Hierosolyma a muslimis liberaretur male exeunte quidam spem amiserunt, plures causam in malitia Byzantinorum viderunt. Eos muslimis secreto favere, insidiari cruce signatis, cladibus gaudere. Pauci audebant rixas et divisiones inter exercitus Christianorum causari.
Innocentius III cum papatum initio anni 1198 iniret actutum novam expeditionem apparari iussit epistulis, praedicatoribus exhortationibusque ubique per Europam missis. Exemplo attrahere conatus est Christianos. Nam sumptu suo apparavit navem et milites armavit.
Principio negotium non succedit sub manus propter bellum inter Philippum Augustum Riccardumque vocatum Cor Leonis, filium Eleonorae Aquitanae, cuius vitam nuper Victorius noster tam pulchre descripserat. Cum autem ille Richardus casu occisus esset re ad tempus pacata, quidam principes et duces minores, non reges, rem a papa praedicatam adgressi sunt . Iuvenis Theobaldus videlicet comes Campaniae (Champagne) et Ludovicus comes de Blois crucem votis datis susceperunt. Theobaldi frater maior natu militaverat tertio bello cruce signatorum ac rex Hierosolymorum creatus erat. His duobus secuti sunt eius vasalli sive clientes et eorum minores vasalli sive subclientes. Mox alii potentes exemplo tali sequi constituerunt : comes Balduinus de Flandriae et Hennegau, gener Theobaldi, comes Hugo de Sancto Paulo, viri ex domubus illustrissimis Montmirail, Jointville, Brienne, Montmorency et multi alii, quorum Gottfridus de Villeharoudin praeclarus scriptor expeditionis memoratu dignissimus apparet.
Necopinato tamen Theobaldus obiit et Bonifatius de Monte Ferrato (in partibus Italiae ad septentrionem spectantibus) electus est caput expeditionis. Vir erat ex stirpe ardore militari et fidelitate erga imperatorem insigni. Patrem Vilhelmum imperator Fridericus I Barabarossa(id est 'barba rubra') vocatus praediis et succidiis ditaverat. Parti ghibellinorum, asseclarum imperialis potestatis in Italia , favebat omnis familia. Eius patruelis erat Balduinus V rex Hierosolymorum, alter frater Conradus prospere contra muslimos Tyrum defenderat et ab assasinis, perniciosa secta islamica nasiritarum, in ecclesia enecatus erat. Alter frater Renier duxerat uxorem filiam imperatoris Manuelis Comneni. Dehinc res Byzantinae adaeque et orientis valde eius intererant.
Acie cruce signatorum continuo crescente legati missi sunt Venetiam, ut iter maritimum in Aegyptum, ubi pleraeque opes et praesidia muslimorum erant, navibus facere possent. Consilium enim captum est, ut Alexandria captivata Aegyptus occuparetur et terra sacra postea ex Aegypto liberaretur et firmaretur eius securitas. Per mensem Martem et Aprilem anno 1201 colloquia cum Venetianis habebantur. Pactio demum inita, ut per annum Venetia classem praesto haberet, quae circa 4500 equitum, 9 000 militum et 20 000 peditum in Aegyptum transiceret pretio 2 marcarum per viatorem et 9 per equum . Circiter igitur 85 000 marcarum debuerunt solvere cruce signati tribus pensionibus, quarum ultima Iunio anni 1202 debebatur.
Per totum annum Venetiam non tantum ex Francogallia, verum etiam ex Germania maior maiorque turba cruce signatorum iter maritimum factura maturabat. Eos Venetiani in insulam Lido miserunt, ne tumultum facerent, ne cives inquietarent et ut facilius obstringerentur. Mox tamen in insula cibus rarior factus est, sed rumores eo crebriores afferebantur id fieri consulto, non forte. In dies caritas rei frmentariae crevit et eodem gradu creverunt indignatio et discordiae inter Venetiam et cruce signatos. Non pauci advenarum ducibus parere recusabant, latrociniis et praedando vitam sustentabant.
Res pecuniaria nunc decursum futurae expeditionis suo ferreo iure definivit et direxit. Nam solum parvam partem debiti solverant cruce signati (c.25 000 marcarum), ceteraque pars solvi non potuit propter numerum minorem hominum et caritatem et paupertatem cruce signatorum.
Simul dux Venetorum Henricus Dandolo inexorabiliter -ut videbatur- flagitabat sua. Pecuniam debitam aequali tenore poscebat minis et promissis urgens. Mense Augusto 1202 supervenit Venetiam ad cruce signatos Bonifatius de Monte Ferrato, qui nunc rem ipse administrare incepit. Illi enim iusiurandum dederant cruce signati. Bonifatius novum consilium secretum, at Venetianorum commodo congruens intulit. Itinera primitus ad regem Theodiscum Philippum de Suebia et papam Innocentium III fecit. Nihil curabat de excommunicatione regis. Nec papa sua ex parte aperte regem hac occasione depugnabat armis spiritualibus nec valde curabat de miserie cruce signatorum in insula Lido. Ille, qui olim anima fuerat motus crucis defendendae per occidentem et sepulcri Christi liberandi et navem suo sumptu apparaverat, tunc nihil fecit, ut auxilio esset eis, qui negotium piissimum et ab ipso rogatum perficere cupiebant. Aere alieno oneratos et quasi clausos ipsius opibus non subvenit et -ut evenit-haud minime incepto secreto favebat.
Interea et per occidentem et per orientem multae res sinistrae et inauspicatae coniungi incipiebant, quae in tantas clades orientalis Christianitatis degeneraturae erant.
Constantinopoli post necem Andronici Comneni, viri crudelis, a. 1185 solium ascendit Isaac II Angelus (1185-1195). Sed illius opes diminutae et ingenium mediocre, nisi inferius, minime pares erant imminentibus periculis. In Thraciis provinciis Bulgari Serbique defecerant imperium. Propter debilitatem erga hostes externos, peculatum et alia domestica vitia et dolum fratris expulsus est Isaac II potestate occaecatusque in carcerem relegatus una cum filio suo Alexio.
Ita m. Aprl. 1195 Alexius III Angelus rerum potitus est. Sed ille corruptela, ignavia et avaritia aliisque vitiis malas iam res multo peiores reddidit, in discrimen et brevi in perditionem detrusit. Nam Isaac spem in filiam Irenam eiusque maritum regem Phillipum de Suebia posuit et ultionem celerem et inclementem sperabat fore. Nuntium de infortuinio patris per mercatores occidentales agentesve in rebus pervenit ad filiam. Et forsan per eosdem homines prospera fuga filii Alexii e carcere in occidentem parata est. Alexius papam et Philipum et sororem visit et eodem tempore Bonifatium de Monte Ferrato convenit.
In occidente autem imperatoris praepotentis Henrici VI frater et rex Philippus de Suebia uxorem duxit Irenam filiam -ut supra iam dictum est- imperatoris occaecati et depositi Isaaci II Angeli. Quamvis propter hostilitatem erga papatum imperatores Hohenstaufenses diu amici fuissent imperatoribus Byzantinis , tamen Henricus VI, qui anno 1197 obiit, heredem se censuit omnium a Normannis in Graecia olim occupatarum terrarum et inimicum Graecorum. Nunc per glorem Irenam non solum aliquot provincias, sed et omne imperium adquirendum Henrico arridebat. Post eius mortem tamen discordia inter Phillipum de Suebia et Ottonem de Brunsvigiae exorta est, filio Henrici Friderico II infantulo et impotente viribus Germanorum deminutis.
Supremi momenti erat semper Venetia eiusque commoda et consilia anteibant hac in re aliis. Venetia per saeculum XII prima potentia maritima erat. Diu in imperio Byzantino privilegiis variis gavisa erat et aemulos Italos vi et dolis opprimebat. Sed et Byzantini lucrum suum potius quam Venetiae sequi solebant. Imperatore Manuele I (1143-1180) regnante anno 1172 primus tumultus adversus Venetianos imperatore fovente ortus est, postea et alter et aemuli Pisani et Genuenses largis muneribus asciti. Venetiani damna vetera non solum non obliti sunt, sed etiam
ex illo temopre multiplicata centesimis rursus flagitabant.
Venetiae interdum res cruce signatorum in insula Lido anguste considentium mutatae sunt. Consilium Aegypti capessendi reiectum forsan intercessu largitionum et pollicitorum mercantilium regis Aegyptiorum Malec-Adeli . Alexandriae enim habuerunt Veneti emporium et commoda certa incertis cedere non placuit cunctis.
Et dux electus -sive ipsorum sermone 'doge' - Venetorum Henricus Dandolo austerus senex senectute aquilae, qui olim Constantinopoli visum amiserat fortissimis radiis lucis per speculum occultatum subito oculos penetrantibus occaecatus, rancore privato et publico coniunctis contra nedum aperte nuncupatos hostes acturus erat. Interea de rebus per Germaniam inter Phillipum et Alexium, Isaaci II filium actis certior factus novum consilium eo alacrius moliebatur. Non amplius cruce signatos poscendo pecuniam debitam opprimi debere. Debitum aliter solvi posse. Virorum armis Zaram, ad actam Dalmatinam positam urbem Venetianis nuper subiectam at rebellem , quamquam cum rege Hungarorum coniunctam, expugnari opportere et ita cruce signatos se purgari aere alieno posse nunc disserebat. Henricus Dandolo se ipsum praefuturum classi declaravit. Ne autem fidus et simplex miles rem impiam, nam contra urbem Christianam bellum inlaturi erant ii, qui iusiurandum belli adversus paganos gerendi dederant, peragere recusaret, iussit per aliquot menses classem per mare Adriaticum navigare et autumno ineunte dicere omnibus navigationem propter tempestatem periculosam fore et hiemare in Dalmatia necesse esse. Non casu papae legato et Henrico Dandolo absente classis Zaram adpulit et post duas hebdomadas cruce signati vi eam ceperunt et vastaverunt. Nec incolis Christianis nec ecclesiis pepercerunt. Ad Zaram direptam cruce signati hiemarunt. Re audita papa vituperavit excidium oppidi Christiani, sed et sinceram poenitentiam cruce signatorum fore sperabat. Excommunicavit igitur hostes suos Venetianos, auctores expeditionis Zaram, at non cruce signatos, qui ab excommunicatis Venetianis non destiterunt et firmo instrumento eorum fungi pergebant.
Interea Mense Ianuario 1203 supervenerunt Zaram legati regis Phillipi et ipse Alexius, filius Isaaci II. Nunc pacta inita sunt de auxiliando Alexio ac de Constantinopoli expugnanda. Phillipus haec coram dicere iussit :
"Premium dabit restauratus imperator Alexius pactione inita, quam numquam antea et cum nullo imperium inivit et insuper auxilium opesque vobis inferet, ut terra sacra expugnetur. Si Deo volente in solium eum restauraveritis, dicioni ecclesiae Catholicae imperium Graecum subiget. Compensabit damna vestra et dabit ducenta milia marcarum semel vobis (...)".
Nec Venetiae aerumnae oblivioni datae. Largitione (10 000 marcarum) secreto praebita acceptaque compensationem omnium damnorum, quae per trignita annos propter insidias Manuelis I passa erat Res Publica Sancti Marci, institui consensum est.
Mense Aprili 1203 classis Zaram reliquit et in Corcyram navigavit. Alexius promisit ducibus se facile rerum Constantinopoli potiturum, amicos multos ubique habere, dona maiora pollicens magna donavit primatibus. Largitionibus enim benevolentiam et amicitiam potentium consectabatur. At quia pecunia propria ei deerat aes alienum contraxit et postea usque ad pondus 450 000 marcarum conflavit. Iunio exeunte classis e Corcyra Constantinopolim adpulit. Sed hic promissa Alexii falsa esse omnes cognoverunt. Populum hostilem, urbem munitam, ius hereditatis irrisui, muros altos neminemque credentem a circa 30 000 Latine loquentium urbem maximam umquam expugnari posse. At nullam fere classem habuit urbs, itaque imperator Alexius III desedens constituit opperiri rem. Nihilominus die 8.m. Iulii cruce signati adgredi urbem enixe contendebant. Catenam, quae os sinus Cornus Aurei arcebat, ceperunt et fregerunt et locum defensionis debilissimum detegerunt. Nunc castra ad palatium Blachernarum posuerunt. In urbe pavor et ignavia Alexii III populum conturbaverunt et cum eruptio die spetimo decimo mense Iulio male evenisset, adfectus subito metu Alexius III se fugae tradidit gaza imperatoria capta.
Nunc turba furiens imperatorem fecit denuo caecum Isaacum II, quem e carcere extractum in solium reposuit. Ita sperabatur causam belli cum cruce signatis ablaturam esse. Filium Alexium cum patre una regnari posse dixerunt obsidentibus Constantiopolitani. Res forsan nunc fortuna secunda favente sine clade confecta esset, nisi ad aes alienum reddendum tam multa incerta pertinuissent. Quis debuit valuitque id solvere? Ubi testes vadimonia et alia? Isaac circumstantiis urgentibus pactionem de pecunia solvenda nomine suo subscripsit. Die 1. men. Aug. Alexius IV dignitatem alterius imperatoris solemniter inivit.
Sed quot aerumnae et difficultates imminebant utrique imperatori! Populus propter superbiam et barbariem et concussiones Latine loquentium indignabatur. Nova vectigalia inlata discursoribus missis, ut aes alienum pecunia undeque arrepta solveretur, suscensionem excitavit. Indignationi odium implacabile erga exactores et alienos sequebatur. Sed proscriptionibus et confiscationibus circa centum milia marcarum collecta sunt. Ex his parva pars Francogallis remansit, quia ipsi etiamtunc 34 000 debebant Venetianis expugnatione Zarae quasi gratuito peracta. At non omnis expostulata pecunia aderat. Itaque consilium captum, ut cruce signati per annum Constantinopoli remanerent, ut aes mutuum sine intermissione et vaframentis Graecorum recuperarent.
Interea autem et mores feri barbarique et fides perosa et persona ingrata ipsius Alexii IV Francis potius quam Graecis similis odium moverunt universum. Malum in dies gliscebat. Usque ad Ianuarium 1204 coniuratio Constantinopoli praeparata est. Caput coniurationis erat Alexius Ducas cognomento Murzuphlus, id est 'densis supercillis'). Nec cruce signatos nec Isaacum Constantinopoli tolerare cupiebat omnibusque assentientibus, multis consciis.
Accidit, quod turba vias inquietante Isaac invitavit cruce signatos ad urbem intrandum, ut ordinem instaurarent. Cum populus per Alexium Murzuphlum de consilio didicisset, rebellio aperta orta est. Isaac aerumnis submersus novisque minis oppressus obiit, Alexius IV in carcerem deiectus illic per siccarios occisus est. Nunc Murzuphlus imperium assecutus est nomine Alexii V accepto.
Alexio IV amisso cruce signati nunc decoram causam expeditionis non amplius habuerunt. Sed ullis decoris multo ponderosior quaestio aeris alieni solvendi remanebat. At Alexius V recusavit ullam pecuniam barbaris exosis solvere. His rebus cognitis tandem omnes decoras reliquias obtentus reposuerunt cruce signati et aperte de imperio inter se dispertiendo deque urbe vi occupanda consilia moverunt. Mense Martio pacta inita sunt inter Henricum Dandolo et Bonifacium de Monte Ferrato. Urbem Constantinopolin dimicatione capessendam dirpiendamque, praedam collectam pro Venetia (3/4) et Francis (1/4) dispertiendam, novum regimen Latinum Graeco abolito instituendum, urbe capta per duodecim ( 6 Venetianos et 6 Francos) electores imperatorem Latinum eligendum; imperatorem quartam partem imperii habiturum, relictas partes pariter inter Francos et Venetianos dispartitas iri. Imperatoris partem electuram patriarchum et habituram Ecclesiam Hagiae Sophiae; pacta ineuntes per annum vitam Constantinopoli acturos, ut novum rerum ordinem firment; per duodecimviratum praedia et terras et dignitates dispertitas iri; omnes vasallos iusiurandum imperatori Latino daturos duce Venetiae solum excepto.
Interea pactione hac adita consilio militari decretum, ut cruce signati impetum facerent e litore sinus Cornus Aurei. Die 9. mense Aprili 1204 primo impetu occuparunt turrem, sed noctu eam reliquerunt. Die 12 et 13 tandem contigit cruce signatis supra muros urbem vi intrare incendiis latis iam maiorem partem Constantinopolis delentibus. Exterritus eventu adverso Alexius V Murzuphlos ex urbe fugerat. Mane die 13. Aprilis urbem intravit ipse Bonifatius de Monte Ferrato. Incolae misericordiam veniamque precibus et lacrimis orabant, at dux militum misericordis Christi ex occidente praedam liberamque vastationem urbis per tres dies promiserat suis et boni equitis nobili more pollicita tenuit!
Id, quod accidit per hos tres dies noctesque Apriles vix cuiusdam iuste depinguere valebit et suum Homerum hactenus opperitur. Scribenti haec verba penna computatralis - ut translatorie dicat- manu cadit cum torva et inaudita barbaries asseclarum Christi obversetur ante oculos eius. Non suis igitur , sed verbis Graeci optimi scriptoris testisque Nicetae Choniatis innotescat orbi Christiana impietas et insanies harum trium dierum: (secundum
http://www.ordotempli.org/the_sack_of_constantinople_1204.htm )
"Vae, imagines venerandae pedibus calcatae sunt ; vae, imagines martyrum in loca sordida deiectae et maculatae. Deinde -horridissimum dictu - corpus Domini dissecatum sanguisque Eius
fusus humum et foedatus est. Arripuerunt sibi pretiossissimas reliquias , ornamentis, quibus
continebantur, ad ventrem positis ; fractasque arculas sacras pro lasanis et poculis usurpabant isti Antichristi apostoli, auctores et praecones gestorum nefandorum, quae exspectamus".
In Ecclesia Hagiae Sophiae "sacra ara tot tantisque margaritis lapidibusque rarissimis exornata diminuta est et inter milites dispertita (...) quoddam scortum, culpae tantae rea et administra furiarum (...)Christum irridens consedit in solio patriarchali et cecinit carmen obscoenum metericium et saltabat crebrius."
Quid de operibus artis diminutis, statuis liquefactis, de bibliothecis librisque antiquis valore unico descissis combustisque, urina et merda obtectis operibus ingenii saeculorum, aliisque de rebus ea tempestate deletis direptisque multilatis perditis aut dilapidatis dicendum? De feminis infantibusque gladio et libidini animali et igni traditis quid addendum?
Sed haud dissimilis nefando milite pius monachus et sacerdos erat. Tam multas reliquias sacras et pietatis opera artis sibi per hos tres dies arripuerunt, ut monasteria regiasque occidentales exornarent et viribus et praesidiis magicis sanctorum in saecula saeculorum -ut credebant- firmaturi essent! Martinus, abbas monasterii Lutetiae, furtum fecit reliquiarum in ecclesia depositarum : os Ioannis baptistae et manus Sancti Iacobi hac occasione adeptus est. Imitatores et perquisitores ubique innumeros habuit, qui furto pio diu superbire pergebant.
Rebus, quae portari potuerunt, arreptis cetera incendio consumebantur. Non rari casus necis
inter latrocinantes causa praedae habendae.
Sed quia illo tempore omnia solum pecuniae valore pensabantur praeda exhibita post tres dies -secundum pacta inta- valorem habuisse censebatur 400 000 marcarum. Aere alieno Alexii IV nunc soluto pedites per 5 marcas, equites inferiores per 10, superiores per 20 marcas acceperunt!
Opera artis gratuito habebantur nullo ex avaris barbaris pecuniam dare volente. Solum Henricus Dandolo, quamvis visu captus, aestimavit non parvi quattuor equos gratuitos in hippodromo, quos Venetiam transportari iussit, ubi hactenus porticum Sancti Marci exornant viatoribus admirantibus, sed vix originem et itinerarium equorum memoria tenentibus.
Constantinopoli capta imperator multis dispositis insidiis creatus est Balduinus de Flandria. Sed imperium malis auspiciis natum nec vitam beatam nec longam habuit. Iam sequente anno imperator uno die Aprili (quinto decimo) a Vallachobulgaris occisus est Balduinus I maiore parte nobilitatis Latinae internecata. Et novum imperium Graecum Niceae et Trapezunti creatum longiorem vitam quam impium imperium Latinum degit, quamvis Graecia occupata praesidiis Francorum numquam tota recuperari potuit et Turcorum copiae imperium renovatum mox aegre interminari et usque ad mortem comprimere et suffocare pergebant.
Ipsa urbs Constantini tam universa strage et immani excidio adfecta antiquam et stupendam faciem et veterem prosperitatem numquam recuperavit. Ex hac paraplexia, ab occidentalibus non modo urbi, sed toti orbi Byzantnio et orthodoxo inlata, numquam sanata est. Et eccelesia Graeca hactenus - et praesertim hodie exacte post octingentos annos- memorat illos tres dies Apriles, ubi perit antiqua verae fidei sedes et totius mundi non barbari singulare ornamentum, tot rebus gestis, tot ingeniis totque monumentis et sapientia et tot memoriis immortalibus insignis.
Periit tum coniuratione omnium fere potentiarum in occidente -Venetia et imperio occidentali et papatu et occidentali Christianismo interitum parantibus , cum Byzantinis discordiis internis dilaceratis et debilitatis resistere non valentibus, plus tamen malitia quam casu operantibus.
Ubi olim sub hoc labaro conditor urbis Constantinus paganos vixerat et Christianitati victoriam aeternamque salutem in Christo promiserat, nunc sub eodem labaro victorias re vera Christiani deportaverunt, sed contra se ipsos- victorias dico, quarum foetor et foeditas post octingentos annos nasum et oculos adhuc adficiunt pariter credentium et non credentium.
De re multa curiosus lector in interrete inveniet, quorum e.g. illi situs :
http://www.fordham.edu/halsall/source/4cde.html
ubi fontes adducuntur linguis modernis
http://www.ordotempli.org/fourth_crusade.htm
http://www.callisto.si.usherb.ca/~croisade/Croisade4.htm
De quarto bello cruce signatorum exstant multi boni libri, ex quibus
e.g. Ioannis Godfrey , Impia cruce signatorum expeditio, (The unholy crusade), Oxonii 1980.
Mihi Russice conscriptus liber insignis(et quamvis orthdoxorum oculis cladem hanc inspicientis, tamen frigida ratione utentis ) rerum Byzantianrum perquisitoris valde placuit : F.I. Uspenski, Res gestae bellorum cruce signatorum, Petropoli 1900/1901, capitulum V .
|