Annus
2 0 0 4

Arafat mori putatur

NUNTII HEBDOMADIS (31.10 - 06.11.2004.):


BUSH REELECTUS
Georgius W. Bush denuo praeses Civitatum Unitarum Americae (USA) electus est, maiori quidem proportione suffragiorum quam opinatum erat. Non tantum enim in Ohio - ubi eadem fere pars hominum tam ei quam candidato democrtarum Iohanni Kerry favere videbantur - suffragia vicit, sed etiam multis in aliis civitatibus Americae quae usque ad ultimam horam ancipites putabantur. Omnino Bush tres cum dimidia parte milionis suffragiorum plus quam Kerry collegit. Factio Bush sive republicani maiorem quoque partem in ambabus curiis, curia scilicet senatus et legatorum, parlamenti Americanorum nunc aget – rebus ita stantibus Bush facillime consilia sua ad effectum perducere poterit. Victoria Bush significat quoque bellum contra tromocratas porro atque promptius gestum iri (quam ob rem pretium petrolei in mercatu internationali, effectibus electionis modo divulgatis, statim creverunt), nec bonum tempus fore relationibus USA cum Europa, ubi quisque sextus tantum, ut ex indagationibus opinionum patet, Bush faveat.


ARAFAT MORI PUTATUR
Septuaginta quinque annorum dux Palaestinensium Iaser Arafat, qui per octo abhinc ultimos dies in nosocomio militari Lutetiae Parisiorum remanet, die Iovis in statu comae seu soporis animae esse pronuntiatus est, quamvis cerebrum eius nondum mortuuum creditur, coma nondum irreversibilis nominatur. De genere morbi Arafat parum scitur, primum eum leucaemia laborare credebatur, quod tamen nullus medicorum adhuc verum esse confirmavit. Omnes autem acta diurna mundi eum in "lecto mortis" iam iacere pronuntiaverunt, nullam spem reditu relinquentes eius domum, id est in urbem Ramallah Ripae Occidentalis Iordanis, ubi recens per tres fere annos manebat, a militibus Israhelianis circumclusus. Cum relinqueret Ramallah Lutetiam petens, Arafat a regimine Israheliensi affirmatus est se reverti domum ullis sine impedimentis posse, nunc tamen cum de exsequis ducis potius parandis omnes nolentes volentes cogitant, Israhel se prohibiturum nuntiavit talia Hierosolymae habere, nec verisimiliter in Ripa Orientali. Talibus sub condicionibus sepultura Arafat, si vere tam cito moriturus sit, in zona Gazae tantum effici poterit. Incertum etiam est quis sit novus dux Palaestinensium – pro tempus munere moderatoris fungitur minister primarius Autonomiae Palaestinae Ahmed Korei. Factio islamistarum Hamas comitia duci eligendo habere vult, cui rei tamen Korei adhuc obstat.


MACEDONIA AB AMERICANIS AGNITA
Regimen USA ut prima magna terra mundi agnovit Macedoniam hoc eius nomine utens. Ab aliis, praesertim a terris Unionis Europaeae (UE), civitas haec officialibus in documentis nominatur Pristina Res Publica Iugoslavica Macedonia (acronymo saepe Anglico FYROM nota). Postquam enim anno 1991 exeunte regimen Macedoniae, plebiscito peracto, de exitu e foederatione Iugoslavica (tunc Serbiam, Montem Nigrum Bosniamque continenti) consilium cepisset, vehementer a Graecia flagitatum est ne nomine Macedoniae vexillove cum sole sedecim radiorum, qui sol Philippo Alexandroque filio eius Magno, regibus priscis Macedonorum, quasi insigne gentile fuerat, uteretur. Credebant enim Graeci hoc signo nomineque solum iis frui licet, insuper provincia apud eos iam eo nomine exstabat. Sicut membrum UE contigit Graeciae ut nulla alia terra Macedoniam sub hoc nomine agnosceret, praeter vicinam Bulgariam et… Formosam, quam in vicem regimen Macedoniense agnovit, quod foedus tamen postea rupit, Sinensibus minantibus sanctionibus oeconomicis. Annis 1994-95 Graecia ipsa sanctiones oeconomicas contra Macedoniam adhibita est, valde statui rerum hac in terra nocens. Ultimis in annis tamen bellum diplomaticum inter Athenas et Scupias (vulgo Skopje) paululum diminutum est propter hostem novum communem – Albanienses scilicet finitimas partes Macedoniae Graeciaeque inhabitantes, qui in Macedonia autonomiam terrae suae petunt, in Graecia autem rem similem petituros esse timentur. Nihilominus consilium Americanorum novissimum maxima cum furia Athenis recepta est.


NOVELLO IN MERCATU!
Vinum novissimum, id est ex uvis huius anni vindemia collectis factum, Italice ut novello notum a media nocte diei ultimi Veneris exeunte licet in tabernis cauponisque Italiae venum dare. Unoquoque enim anno magistratus, iudicis viniculturae peritorum auscultatis, diem primum novello venditandi indicunt, diem scilicet a quo vinum hoc "bonum" seu digestabilem saltem esse constat. Hoc anno 17,8 (septemdecim et octo decimae partes) milionis lagoenarum novello impletarum mercaturae dabuntur, huiusque anni "novicium" melius quam praeteriti anni fore censetur, nam calores maximi aestatis anni bis millesimi tertii nimis uvas exusserint. (Qui calores tamen aliis in regionibus - e.g. Hungariae et Austriae - uvis econtra maxime profuisse creduntur.) Novello tribus circiter septimanis venditationi Beaujolais antegreditur, apparitio cuius quasi festum nationale apud Francogallos est. Primi tamen omnium Austriaci Bohemique iam mense Octobri ineunte potatoribus praebent vinum vel potius mustum albi coloris vindemiae novissimaeae, quod vinum recentissimum ab his burcak, ab illis tamen Sturm appellatur, nominibus scilicet quae aperte naturam turbinosam potionis huius monstrant. Omnia haec supradicta citissime ebibi debent, nam post nonnullas septimanas in peiora mutentur.



Arafat mori putatur BREVES:

Theo van Gogh, pellicularum cinematographicarum dispositor Batavus, consanguineusque remotus pictoris clarissimi Vincentii van Gogh, necatus est glandibus manubalista eiectis ictibusque cultri media in urbe Amstelodamia. Octo homicidae mox a vigilibus publicis reperti sunt, omnes in Algeria aut in Marochio nati. Scelus ob id perpetratum creditur, quia ultima in pellicula sua "Submissio" inscripta van Gogh mulierem Somaliensem monstrat a marito eius musulmano, cui invita nubere deberet, valde persecutam.

Mense Martii proximi anni regimen Hungariae retractabit domum trecentos milites Hungaros in Iraquia stipendia nunc merentes, nullis novis agminibus eorum loco datis. Reditus Hungarorum maxima difficultas Polonis erit, nam in zona ab iis administrata Hungari vehiculis suis utentes totam fere annonam adhuc curaverunt. Eodem tempore Batavia mille trecentes et octoginta suos ex Iraquia revocabit. Regimina ambarum terrarum credunt nullam rationem in Iraquia milites tenendi fore post comitia ibi mense Ianuarii habenda. Aliter tamen sentit minister primarius Iraquiae Iiad Alavi, qui timet reditu militum peregrinorum tromocratas islamistas immo plus ad scelera nova perpetranda instigatum iri.

Prima in parte comitiorum praesidialium in Ucraina modo habitorum duo maximi momenti candidati – minister primarius fautorque collaborationis cum Russia Victor Ianykovyts et pristinus minister primarius Victor Iustsenko, qui artioribus relationibus cum Occidente favet - idem fere numerum, quadragenas scilicet circiter centesimas (40%), suffragiorum obtinuerunt. Nondum tamen effectus finales publice divulgantur, quam ob rem assectatores partis adversae (id est qui Iustsenko favent) timent ne regimen adulterare exitus conetur. Spectatores peregrini ancipite de veritate electionis loquuntur, pleriqui eam validem, licet aemulationem ante comitia iniuste a parte regiminis peractam putent. Undetricesimo die mensis Novembris Ianykovyts et Iustsenko altera ultimaque parte comitiorum de munere praesidis Ucrainae luctabuntur.

Fabula nova romanticia scriptoris Columbiani Gabrielis Garcia Marquez, cui titulus "De meis tristibus scortis" (Hispanice Memoria de mis putas tristes), modo in lucem edita est. Tamen una septimana antequam fabula haec de amore viri senis cum meretrice iuveni in tabernis librariis reperta esse posset, eam clam ab aliqua domo editoria ignota pressam in viis Bogotae dimidiato quidem pretio emere potueris. His ex libris clandestine pressis certe nullum lucrum auctori dabitur.

Denas et quinas (15%) centesimas mercatus capsici triti sive pulverati amiserunt in Europa Hungari, quia in capsico trium maximorum fabricatorum eius – Kalocsa Fuszerpaprika, Szegedi Paprika et Hazi Piros Paprika – aflatoxinum, id est substantia iecuri maxime nociva inventa est. Aflatoxinum illud in capsico e Peruvia, Brasilia Boliviave venisse putatur, quae genera capsico Hungarico, quod adhuc purum a peritis putatur, contra legem admixta esse debent. Vigiles publici permultas nunc tabernas cauponasque in Hungaria visitant, qualitatem capsici eorum in usu aestimantes. Omnia haec calamitas maxima est Hungaris, qui sine capsico recente aut trito nihil fere devorare possunt.

Per unum tantum mensem in carcere manebit Carolus Robertus Jenkins, miles Americanus qui anno 1965, cum stipendia in Corea Meridionali meruit, per limen quod Coreanam Paeninsulam in duas partes dividit ad communistas septentrionem tenentes transfugit. Praeterita demum aestate licuit ei Coream relinquere, quo peracto Jenkins sua sponte se in potestatem Americanorum dedit. Sententia tribunalis militaris non dura est, nam – dixerunt iudices – iam cruciatu maximo a communistis Coreanis tormentatus pro transfugio suo Jenkins poenam dedit.

Pleraeque cometae tam nigrae sunt ut omnino videri non possint – astrophysici Britanni Wilhelmus Napier, Chandra Wickramasinghe et Janaki Wickramasinghe nuntiant. Cometae haec substantia quadam atra et spongiosa obducantur, quae omnes radios solis absorbeat – hanc ob rem optimis etiam telescopiis adhibitis invisibiles maneant. Nomine igitur pulchro stellarum crinitarum non possunt vere appellari.


Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae