Annus
2 0 0 4

THEMA THEMA

APOCALYPSIS PETROLEARIA.
Scripsit Brennus Regan, Americanus

Cecidit, cecidit Babylon magna! - Apocalypsis 18,2

Anno 1989ş scripsit Joseph A. Tainter, nunc archaeologus in Universitate Studiorum Novi Mexici (in Civitatibus Foederatis Americae Septentrionalis), librum mirabilem insignemque: "Collapsus Societatum [vel Civitatum] Multiplicium" (The Collapse of Complex Societies, Cantabrigiae: Domus editoria Universitatis Studiorum Cantabrigiensis), qui causas collapsus civitatum et imperiorum magnorum describit. Ut breviter dicam, exponit causam ruinae primariam esse deficiens lucrum mercedesque operae, vel interpretia evanescentia decrescentesque reditűs (anglice: “declining marginal returns") civitatis totius, quae tum decoquit. Nemo enim faciet sumptum, si viderit non posse refici. Cum membra societatis alicujus ad id punctum perveniunt, ubi non jam operae pretium est se in statu societatis multiplicis sustinere, societatem simpliciorem reddunt. Tunc apparent mors longe lateque diffusa, bella, aliaque phaenomena quae multitudinem civium fortiter minuunt.

Tainter dicit omnes societates prorsus indigere energiae satis vilis pro vita sua. Saepissime esse servos aut subditos homines partes fontium istius energiae. Sed semper, quando energia illa non jam sufficit ad cottidianis sumptibus suppetendum, collabi societatem.

Civilizatio globalis, America duce, nunc tarde ad id punctum accedit. Exempla et indicia abundant: calamitates oecologicae iteratae, nimia multiplicatio numeri hominum (et praesertim hominum tertii mundi, qui dicitur), hominum generatio hodierna nimis provecta et in opibus naturalibus prodiga, circumjectorum contaminatio, et cetera. Praeterea, ubique in Civitatibus Foederatis aliisque nationibus excelsi cultus civilis incipiunt mercedes deminui et exaequari mercedibus mercennariorum orbis terrarum vilissimorum. Immo, hae nationes multitudines magnas talium mercennariorum plus plusque important ut faciant opera humilia atque mercedes deminui possint. Haec omnia sunt indicia redituum decrescentium deficientisque lucri necnon minuendarum mercedum operae laborisque.

Sed causa, quae omnino ruinam civilisationis globalis in spatio triginta ad quinquaginta annorum proximorum faciet, est imprimis defectio petrolei vilis.

Anno 1973ş infirmatum est paululum imperium Americanum, copiis petrolei vilis deficientibus. Inopinata haec inopia in Civitatibus Foederatis Americae Septentrionalis a nationibus Arabicis intermissione subvectionis petrolei effecta est, quia Arabes, qui in Organizatione Civitatum Petroleum Exportantium (compendiariis litteris "OPEC" appellata) pluriumum valebant et valent, odio Americae propter ejus auxilium civitati Israelianae contraque Arabes Palaestinos latum, commovebantur et nos oleo suo intercludebant. Causa alia erat modus falsae rationis rei publicae gerendae. Sed causa maxima erat lenta exhaustio petrolei vilis e fontibus campisque petroleiferis Americanis ut non posset oleum ad indigentiam ejus explendam satis celeriter extrahi. Non erat exhaustio tota petrolei omnis, sed solummodo illius petrolei, quod ad vehicula et alios usus quaestuosos aptum et cujus haustus vilis est; porro, inopia exstitit praesertim quia ad summum punctum maximae velocitatis cottidianae haustűs effusionisque petrolei Americani anno 1970ş perventum erat. Ex eo tempore saxa petroleifera fiunt “tenaciora”, copia petrolei in fontibus Americanis continenter deminuitur atque oleum in dies difficilius lentiusque hauritur. Nunc remanet pars solummodo plus minus tertia pristinae hereditatis petrolei haustibilis in terra Civitatum Foederatarum.

In illis diebus incipiebat res oeconomica Americana paululum jacere: benzinum (vel gasolinum) non erat in multis stationibus autocinetorum usibus destinatis; haustra olearia nostra non hauriebant satis petroleum ad sescentas res ubique conficiendas; animi affectio civium facta est tristior tenebricosior. Multis malis oeconomicis affligebatur res publica Americana.

Pauci in illo tempore rationem causamve illius inopiae subitae sciebant. Sed tum regimina nationum occidentalium cito cum petroleiferarum regionum Arabibus aliisque pactiones fecerunt, quibus subvectio petrolei sufficiens instauraretur, atque oleum nuper inventum e mari Germanico coeperunt haurire, et periculum egestatis petroleariae deminutum est.

Ad tempus.

Post spatium temporis novem annorum, plus minusve octo annorum (id est, 2006-2020), succedet principium descrescentiae occasusque civilizationis hodiernae, quia pretia olei - i.e., illius quod dicitur "petroleum" (oleum e petris, e terra) - in orbe terrarum paulatim tam magna fient, ut solummodo pauci erunt satis divites ut possint id emere.

Nimis hominum numerus indigebit oleo pro machinis suis, pro instrumentis chemicalibusque faciendis proque tota oeconomia sua, et propterea erit generis humani expetitio olei major quam copia sumministratioque ejus. Illa major petitio faciet pretia olei emendi nimis cara, immo inaudite cara. Nobis non jam suppetet oleum vile.

Cultus civilis occidentalis, qui hodie cultus civilis - aut saltem oeconomia - totius mundi effectus est, dependet a petroleo abundanti vilique. Propter petroleum habet omnis quisque instar multarum decuriarum servorum in paene omnibus quae facimus: in vectura, in machinis omnis generis, in materia plastica facienda, in laetamine chemico (i.e., stercore ficticio) faciendo (et quod in "revolutione viride", quae dicitur, usurpatur), in electritate excitanda et, ut paucis dicam, in tota vita nostra recentiore. Oleum est quasi vitae sanguis civilizationis hodiernae.

Sine energia potest esse civilizatio nulla, sed civilizatio nostra requirit copias energiae multas. Circiter quadragenae centesimae (40%) illius energiae autem deducuntur diversis modis a petroleo. Petroleum autem genitum est aetate antiqua ante multos miliones annorum, et in paucis locis. Fontes petroleiferi sunt plerumque parvi; solum pauci sunt permagni, et paene omnes illorum permagnorum fontium in terris Muslimicis sunt, praesertim in regionibus circa sinum Persicum: in Arabia Saudiana, Cuvaitia, Iraquia (i.e., Mesopotamia), Irania (Persia), Arabum Phylarchiis Foederatis. Oleum hujus regionis et "leve" et "dulce" (i.e., perexigue sulpuratum) est, et vile ad hauriendum. Esto, sunt alii campi petroleiferi, ex.gr., in Russia, in Africa, in mari Germanico (vel mari Septentrionali), aut in civitatibus Alasca, Texia et Pennsilvania (in Civitatibus Foederatis) aut in Indonesia, sed non tam magni sunt quam in Oriente Medio, qui dicitur. Ceterum, oleum quod in aliis regionibus quaeritur variis ex causis saepe non tam vile, tam abundans, tam facile ad hauriendum aut tam bonum est quam oleum Orientis Medii.

Oleum hodie non jam generatur. Generatum est ex corporibus animalium praecipue maritimorum antiquorum minutissimorum (i.e., algae) plerumque aetatis Mesozoicae, i.e., ante 63 000 000 (sexagies ter miliones, vel 63E6) usque ad 230 000 000 (ducenties tricies miliones, vel 230E6) annorum. (Gasum eodem tempore ex animalibus minutulis magna ex parte terrestribus generatum est, sed invenitur profundius in terra.) Ingentes massae talium corporum oxygenio exclusae in "jus" vel liquamen commutatae sunt, et tractu temporis milionum annorum mergebatur id liquamen profundius in terram. Pressura calorque terrae superincubantis hoc liquamen coxerunt ut fieret petroleum aut gasum. Intra 2·3 usque ad 4·6 chiliometra (1·4 usque ad 2·8 milia anglica) altitudinis (i.e., in "fenestra olearia", quae dicitur) fit petroleum, profundius in terra gasum.

Technologiâ recente inventum est, et aestimatur in futuro inventum iri in terra, 1950 (mille nongentae quinquaginta) giga-cupae (= 1 950 000 000 000 vel 1·95E12 cuparum; anglice "1,950 gigabarrels", theodisce "1.950 Giga-Fässer") - id est, fere duo tera-cupae (= 2E12 cuparum) olei praestantis utilisque. (Praefixa numerica "chilio-", "mega-", "giga-", "tera-", et cetera sunt ea "Systematis Internationalis", quod dicitur.) Quorum copias saeculo sesquialtero praeterito hucusque nationes quaestuosa industria provectae, et praesertim nos Americani, circiter ad medietatem consumpsimus.

Sed hodierno die omnis natio oleo utitur pro iis, quae sunt ad vivendum regendumque necessaria, et illae res necessariae crescunt cum numero hominum magnopere excrescenti. Ominosum est et periculosum, civilizationem in toto orbe terrarum dependere de liquore illo, quippe qui non longius spatio decem annorum vilis et abundans remaneat.

Erat saeculo praeterito geologus petrolearius Americanus nomine M. King Hubbert. Invenit methodos mathematicas ad tempus maximi haustus petrolei praedicendum. Id tempus hodie "zenith Hubbertianum" aut "cacumen Hubberti" (anglice "Hubbert's peak", theodisce "Fördermaximum") nuncupatur. Accidit id punctum temporis saepissime cum oleum campi alicujus usque ad medietatem haustum sit aut antea, et pressus olei subterranei valde deminutus sit. Anno 1956ş praedixit Hubbert summum “cacumen” haustus petrolei in Civitatibus Foederatis anno 1970ş tactum iri. Permulti homines eum methodosque ejus verbis obtriverunt, et dixerunt eum ignarum scientiae petroleariae esse falsaque praedicere. Sed revera tactum est cacumen Americanum annis 1969-1971. Qua de causa important hodie Civitates Foederatae Americae Septentrionalis fere sexagenas centesimas (60%) olei sui, maximam partem e Canada, Arabia Saudiana, Mexico et Venetiola. Maximi momenti est etiam, quod America solummodo quinas centesimas (5%) hominum totius mundi habet, sed quotannis vicenas quinas centesimas (25%) olei in universo orbe terrarum hausti consumit. (Haec rapida voraxque consumptio pars magna est opum, quae Americae dant potestatem mundo dominandi.) Huc accedit, quod et Sina et India celeriter industriam machinalem inducunt et ideo copias olei continenter augescentes requirunt. Nationes illae duae faciunt quartam aut etiam tertiam partem totius generis humani. Eorum indigentia petrolei erit mox multo magis quam ea Civitatum Foederatarum. Et reliquus tertius mundus, qui dicitur, studet imitari et sequi exemplum eorum. Ergo expectandum est ut oleum magis magisque desperate expetatur.

Ut supra jam dictum est, periti rerum geologicarum petroleariarumque cacumen Hubberti pancosmicum credunt ante annum 2020um evenire - id est, circa annum 2012um, octo annorum adjectis aut deductis, aliis verbis expressum, intra annos 2006um et 2020um (ambobus annis annumeratis).

Aliquando in hoc spatio temporis 2006-2020 p.Chr.n., tale oleum parvi pretii tarde evanescet et mutabitur in liquorem magni pretii. Singula de hoc eventu possunt legi in multis paginis interretialibus (ex.gr., http://www.asponews.org/ [anglice] et http://energiekrise.de [theodisce]) et libris (ex.gr., Cacumen Hubberti: Instans olearia inopia orbis terrarum [anglice: Hubbert's Peak: The Impending World Oil Shortage, Kenneth S. Deffeyes, Princetoniae, in Nova Caesarea: domus editoria universitatis studiorum Princetonianae, 2001] et Commutatio olei! Finis aetatis petroleariae et deflexus viae in cursum futuris parem [theodisce: Ölwechsel! Das Ende des Erdölzeitalters und die Weichenstellung für die Zukunft, Colin J. Campbell, Frauke Liesenborghs, Jörg Schindler und Dr. Werner Zittel, Domus editoria libellorum pugillarium theodisca [= dtv], 2002]).

Haec inopia efficiet, ut civilizatio hodierna terrestris post annum 2015um primum lente et tarde, tum rapidius, in spatio 20-30 annorum (i.e., ante a.D. 2050um) pereat et in statum "mediaevalem" (qui dicitur) redigatur - sed cum armis omnino recentioribus, immo nuclearibus. Magnus numerus hominum, quorum vitae nunc dependent de oleo, morietur. Sunt hodie plus quam 6 000 000 000 (sex biliones/miliarda [= 6E9]) hominum in orbe terrarum. Is numerus nimio pondere onerat telluris facultatem generis humani sine oleo sustinendi. Bella horribilia ergo sunt verisimiliter futura. Omnis haec descriptio eventuum futurorum non est visio aliqua "apocalyptica" aut commenticia. Est descriptio vera rei futurae nostrae.

Doctrix Elisabeth Kübler-Ross, in libro cui titulo De Morte Moriendoque (anglice, "On Death and Dying", Novi Eboraci, Macmillan, 1969) descripsit quattuor gradus moriendi: (1) negatio, (2) ira, (3) conata (cum medicis, Deo, fatisve) paciscendi, et (4) acceptio agnoscens. Eidem gradus in praesenti et futuro accidunt et accident: nunc (anno 2003 p.Chr.n.) sumus in gradu negationis (plerique negant ullam fore difficultatem); 2006-2015 erit probabiliter tempus irae furorisque (in alias partes politicas, in nationes exteras, in societates oleum suppetentes, et cetera); 2013-2020, gradus conatorum paciscendi legibus, vectigalibus, pactionibus internationalibus et diis e novis machinis; et 2020-2050, acceptionis agnoscentis, ubi agnoscemus nos omnino egere oleo et geremus bella ad id adipiscendum ut superstes sit imperium. Ergo anno 2006ş incipiet aetas periculosissima.

Discrimen deducit originem suam primum a rebus omnino necessariis Civitatum Foederatarum Americae Septentrionalis. Nam in vilitate opum, praesertimque energiae, nititur salus reipublicae Americanae (aut, rectius, potestas imperii Americani). Huc accedit quod hoc imperium ex opibus solummodo suis non possit sustineri; necesse est ei, e multis aliis nationibus merces perigrinas, opes, vires importare. Accedit etiam quod Civitates Foederatae multos homines sustinent, cum indigenas tum perigrinos, qui non laborare volunt sed pecuniam suam ex aerario publico trahere praeferunt, atque insuper permultos (quibus annumerantur etiam quidam homines famosi) qui medicaminibus stupefactivis utuntur. Sunt etiam nationes, quarum vita e pecunia Americana pendet. Nec haec sunt omnia. Immo, America hodierna quin etiam de servitute hominum peregrinorum illegitimorum pendet! Ergo, libertate civitateque servorum illorum in posterum acquisitis et eorum servitute abolita, America non poterit sustineri.

Imperium Americanum, sicut olim imperium Romanum antiquum, fini suo appropinquat. Hoc totum corpus, fulcimentis suis desertum, labetur in ruinam, et in paucis decadibus, quia oleum vile cottidianis sumptibus non suppetet.

Et hoc portendit bellum aut, ut rectius dixerim, bella.

Ut summatim describam: Cacumen Hubberti pancosmicum est punctum temporis, post quod velocitas haustus petrolei non jam sufficiet ut mundi indigentia petrolei exstinguatur. Et ab eo tempore oeconomia orbis terrarum non jam crescere poterit. Sin autem oeconomia non crescere poterit, collabi compelletur ob deficientiam lucri mercedumque. Cum oeconomia collapsa erit, civilizatio quam sustinet morietur. Et paulatim grassabitur nova et perpetua Aetas Obscura.

Fontes interretiales aliqui ad finem copiarum petrolei vilis pertinentes:

http://www.asponews.org/
http://www.isv.uu.se/
http://www.oildepletion.org/
http://www.energiekrise.de/
http://www.oilcrisis.com/
http://www.dieoff.com/
http://www.odac-info.org/

Hoc scriptum in commentariis periodicis " Vox Latina ", Tomo 39, 2003, Fasciculo 153, pp. 412 sqq. Saraviponti, in Germania, divulgatum est.
Hi commentarii favore et subsidio Studiorum Unversitatis Sarávicae comparantur


Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae