VICTORIA LANCEI ARMSTRONG
SEXTA VICTORIA LANCEI ARMSTRONG.
Lanceus Armstrong sexies indesinenterque triumphum egit e certamine birotali Gallico
inito certamine, judicio peritiorum idonei habebantur ad victoriam adipiscendam, præter alios paucos, birotarius Americanus septentrionalis Lanceus Armstrong, atque Germanus Johannes Ulrich.
in primis autem excursibus montanis, in Pyrenæorum montium jugis, birotarius Germanus Ulrich, præter omnium fere exspectationem, minus valebat, fortasse ob febrim quandam. itaque, multas minutas post Lanceum Armstrong, atque alios primates birotarios, amisit, quod tamen amissum tempus, decursu certaminis, tantum partim recuperare potuit.
sed juxta Lanceum Armstrong, duo alii birotarii, Germanus Andreas Klöden, gregis "T-Mobile", atque Italus Ivanus Basso, gregis "CSC", ante ceteros omnes valetudine et robore eminuerunt.
cooperatores autem gregales Lancei Armstrong, societatis "U.S. Postal", imprimis Lusitanus Josephus Acebedo, aliique optimi montium ascensores, principi Lanceo auxilio maximo semper fuerunt ad impetus aliorum continendos.
alius veteranus birotarius, Francogallus Richardus Virenque, etiam septies maculam lenticulatam, insigne principis montium ascensoris, voluntate et fortitudine maxima adeptus est.
maculam viridem seu pugnacitatis usque ad finem induit Australianus R. McEwen, gregis "Lotto" ; atque maculam albam, insigne optimi juvenis, induit Russus Vladimirus Karpets, gregis "Illes Balears".sed præter alios, unus eminebat Lanceus Armstrong, qui metam primus quinquies transivit, etiam in excursu montano adversus horologium, in inclito monte Alpe d'Huez, ubi iter permeavit singula minuta ante alterum, qui fuit Germanus Johannes Ulrich, quique monstraverat omnibus jam melius se habere, optimumque curriculum, etsi secundo adepto loco, a se perfectum esse.
itaque, post montium excursus res faciliores erant omnibus, neque birotariorum ordo generalis sive descriptio jam funditus, nisi casu quodam, mutari poterat.
tandem, præterito die Solis, in urbe Parisiis, ut solet, excursus finalis factus est. optima quidem occasio fuit illi birotariorum principi, qui maculam auream ovans induebat, eamque triumphum agens per Campos Elysios -per eos scilicet quos Lutetiæ in urbe cuivis mirari licet- omnibus spectantibus monstrabat.
sexies igitur triumphavit Lanceus Armstrong ui nunc præter omnes eminet gloria. etiamne participaturus est proximum futurum certamen? non negavit, neque affirmavit. at tempus decernet.
J. G.
commentariolus lexicographicus
|