ad verba recentiora superioris narratiunculæ secundum temporis exigentiam
adhibenda, imprimis usus sum libro mirifico quem scripsit egregius professor
Josephus Maria Mir, c.t. NOVA VERBA LATINA, ed. 1970, Barcinone; domus edit.
Claret.
Excerpam igitur professoris Mir descriptiones nonnullorum verborum
novatorum, quibus in relatiuncula mea usus sum:
-circuitus birotalis: "circuitus est 'actus circumeundi', cfr. Lexica, in
quibus multa invenies exempla huic nostræ notioni facile aptanda."
- excursus-us, m. vel etiam excursio -onis, f. " eo tamen sensu : ut tempus
et loca quæ percurrenda sunt hac voce significemus, non vero extremum illum
locum in quo competitores cottidie conveniunt ibique consistunt : hunc enim
locum supra "stationem", "metam" diximus. "
- ordo generalis : " ita aptissime P.S. Vallejo; "descriptionem" etiam
adhibere potes. "
itaque, 'ordo generalis' est series ordinata omnium birotariorum secundum
tempora quibus unicuique opus est ad perficiendos omnes excursus.
- contra horologium: "ita P.S. Vallejo 'contra horologium', 'adversus
horologium'; dicitur cursus 'adverso horologio'."
-macula: est enim genus indumenti quo utuntur birotarii ad partem superiorem
corporis tegendam, quod vestimenti genus Francogallice dicitur "maillot".
J.M. Mir affirmat hoc: " "macula" sæpius a P.S. Vallejo adhibetur; etiam
"scutula" dici potest."
(P.S. spectata lectrix, vel spectate lector, si in scriptis meis inveneris
mendum lexicon vel syntacticum quoddam, rogo mihi primum ignoscas, atque
deinde me certiorem, quæso, facias per epistulam electronicam ad
inscriptionem hanc: iarcius@hotmail.com de verbo vel sententia emendatiore.
gratias plurimas in antecessum. optime vale.)