Ucraina: comitia pronuntiata fraudulentia
NUNTII HEBDOMADIS (28.11 - 05.12.2005):
UCRAINA: COMITIA PRONUNTIATA FRAUDULENTIA
Tribunal supremum Ucrainae die Iovis decrevit alteram, ultimam scilicet, partem comitiorum praesidialium contra legem, id est falso, peractam esse. Comitia repetenda sunt die 26 Decembri proximo. Duobus diebus antea parlamentum Ucrainensium conatum est regimen Victoris Ianukovyts - qui munus praesidis nunc petit et antequam de fraude iudices decreverunt se victorem electionis senserat – amovere, frustra tamen, nam constitutione praesenti Ucrainae parlamentum auxilia tantum regimini praebere posse et non possidet vim ministrum primarium revocandi. Nunc tamen regimine Ianukovyts fraudis reum indirecte a iudicibus pronuntiato, perdificillime erit ei candidatum partis adversae, Victorem Iustsenko, vincere. Multi timent Ianukovyts comitia nova interclusurum et regiones terrae sibi faventes ad separationem ab Ucraina vocare. Quae regiones orientales et meridionales, ubi sola fere lingua Russica auditur, dimidiam fere partem civitatis constituunt, urbes magnas praeclarasque Odessam, Charkiv, Donetsk, Dnepropetrovsk necnon Chersonesum totam Tauricam continent, octo fere decimas fructus nationalis faciunt. Maxime etiam rebus ita stantibus sollicitantur Russi praesesque eorum Vladimirus Putin, qui Ianukovyts sicut „hominem sui" putabatur per quem Ucrainam quasi a tergo regere sperabat. Iudicio de fraude comitiali pronuntiato parlamentum (Duma) Russorum terras occidentales in adiuvatione Iustsenko necnon incitatione turbae ad „democratiam viariam" faciendam culpavit, quo nomine parlamentarii Russorum fautores partis adversae Ucrainensium, qui per duas iam septimanas vigiliam in foro mediae Kieviae tenent, nuncupant.
ZONA SINARUM
Anno bis millesimo decimo (2010) Sinae cum foedere ASEAN (quod foedus Birmam, Brunei, Philippines, Indonesiam, Cambodiam, Laos, Malaisiam, Singapur, Tailandiam et Vietnamiam continet) zonam communis mercaturae, ubi scilicet nulla portoria valeant, constituent. Hoc modo zona maxima in mundo mercaturae liberae fiet, a duobus miliardis hominum inhabitata. Fructus communis terrarum ASEAN nunc uno trilioni dollariorum Americanorum aequare putatur, fructus autem Sinarum paene sesquitrilioni. Nemo fere dubitat Sinas in hoc grege dominos veros futuros, praesertim quod aemulatores soli Sinis vicini – Formosa, Corea Meridionalis et Iaponia, mirabiliter omnes terrae maxime cultu et moribus sinizati – extra gregem manent manebuntque. Rerum oeconomicarum periti credunt tamen has quoque terras uno die ASEAN adscripturos, nam negotiari cum Sinis solent (Iaponia saltem et Taiwania) multo crebriter quam adhuc ASEAN ipsa. Zona Sinis augmentata habebit mundus quattuor greges communis mercaturae: ASEAN, Unionem Europaeam, NAFTA (USA, Canada, Mexicum) necnon Mercosur, quae Argentinam, Brasiliam, Paraguaiam et Uruguaiam continet, cuique mox Bolivia et Chilia adiungantur. Quorum tamen in Unione Europaea tantum licet civibus sine impedimentis e terra in terram pergrinari munusque libere quaerere.
SLOVAKIA AUTORAEDIS ABUNDANS
Pecuniae collocationibus societatum occidentalium Slovakia abundat. Praesertim in fabricatione autocurruum, nam modo corporatio Ford consilium cepit ibi partes autoraedarum suarum fabricari. Simile consilium de autoraedis aut partibus earum in Slovakia faciendis iam antea societates Hyundai/Kia et Peugeot/Citroën ceperunt, de collocationibus quarum alliciendis cum Slovakia Polonia aemulata est. Rerum automobilarium periti exspectant Slovakiam anno 2007 octo vel etiam novem centena milia autocurruum fabricaturam, Poloniam tamen, licet octies plus cives habeat, tantum quinque centena milia. Res sint Slovakis secundae, quia ante duos annos regimen vectigal omnibus aequum undevigitni centesimarum (19%), satis ergo parvulum, introduxit, omnesque factiones politicae cuiusdam in hac terra momenti promiserunt id numquam mutandum esse. Quod tamen inceptum Francogallis Theodiscisque non placet, nam corporationes eorum magis magisque in eo petunt, ut ergastula sua in Slovakiam aliasque terras Europae Occidentalis, ubi salaria multo minora sunt quam in occidente, movere cupiunt.
NOVUM NATIONUM UNITARUM STATUTUM PROPONITUR.
Nationum Unitarum statutum vel constitutionem iamdiu mutare et ipse Kofius Anan, Secretarius Generalis, et alii multi intendunt; haec sunt praesertim in causa: et inertia in rebus bellicis moderandis ac vitandis (vel olim in Ruanda ac Sudania, aut nuper in Hispaniola seu Haitia, vel in Iraquia); et novus rerum status mundanus, qui nec bello, ut dicitur, frigido nec ideologico sed tromocratia et bellis ethnicis (unde gentiscidium interdum oritur), et calamitatibus humanitariis (vel sida fameque), et armoroum maxime exitiabilium periculo plerumque afficitur; in mutationibus propositis haec videntur praecipua: 1) Consilii Securitatis Membra non 15 sed 24 esse debeant; 2) regulae instituendae sunt quo opportunius et diligentius in casis bellicis vel humanitariis Nationes Unitae intersint; 3) Consilium Securitatis ne bellum consentiat nisi grave priculum immineat et minae moderate constringantur, et aliter agere negueat, et effectus provideantur; iam vero quae muntandae non videntur sunt haec: Usa et Russia et Sinae et Britannia (sive Regnum Unitum) et Francogllia potentiores intra Consilium Securitatis sunt quam reliquae nationes; hae autem ius intercedendi vel vetandi non habent; illae quidem possunt Consilii decreta vetare; insuper dicendum est Kofium Annan ab Usa non bene aestimari, quod contra bellum Iraquianum opinatus sit; pedetemptim leniterque, ut videtur, in necessarias mutationes progreditur. [pkan]
Ucraina: comitia pronuntiata fraudulentia
BREVES:
169 delphini et ballaenae mortui sunt cum motu maris in oras Australiae Novaeque Zelandiae eiecti essent. Nonnulii credunt reum necationis esse societates quae prope ad litus petroleum quaerunt – strepitu novo territi sicut obcaecati omnes in directiones mammalia haec fugiant, in litus pro dolor quoque. Accedit ut et delphini et ballaenae animalia satis sociabilia sint – si unum suorum in arenam eiectum vident, omnia auxilio ei ferre cupientia eundem locum petunt. E quo postea reverti nesciunt.
Adhuc contra legem est Indianis urbem Bostoniam capitalem civitatis Americanae Massachusetts intrare. Quae lex anno 1675 data, licet hodie non adhibeatur, numquam tamen officialiter revocata est. De qua re ultima septimana denuo Bostoniae agitabatur, die scilicet Supplicationis (Anglice Thanksgiving) peracto, quod festum in memoriam celebratur Indianorum, qui anno 1621 auxillia Anglis hodiernam Bostoniam inhabitantibus praebuerunt, sine quibus auxiliis hieme tunc frigidisssima coloni certe vitam amisissent.
Dalailama sive pontifex maximus buddhistarum fili lamaisticae Elisti, urbem capitalem Kalmykiae (id est rei publicae autonomae Foederationis Russicae) ultimis diebus visitavit. Quod primum iter dalailamae in hanc solam terram buddhisticam Europae primaque moratio eius in Russia fuit. Seribus tamen instantibus regimen Russorum hac tantum condicione sivit dalailama advenire, ne aliquid de statu rerum in Tibetia aliisque rebus politicis publice loqueretur. Quod debuit dalailama sua manu subscripta promittere.
Ruthenia Alba sive Belorussia, cui deest aditus in mare, vult classem navium mercatoriarum struere eamque in portu sibi proximo, Klaipeda scilicet Lithuanorum, tenere. Ultimis annis crescit celerrime exportatio mercium in Belorussia fabricatarum in terras Europae Occidentalis, praeterito verbi gratia anno per Klaipedam aliosque portus Maris Baltici (Vendavam Lettonorum, Nikolaevo Russorum) merces 15 milionis dollariorum Rutheni evexerunt. Lucri futuri certi magistratus Klaipedae inceptum novum probant.
Nullam poenam dabunt Graeci quamvis per tres annos sequentes veram lacunam sive defectum fiscale suorum celaverunt, quo dolo patrato contigit iis zonam ubi moneta euro valet intrare – decrevit Consilium Europaeum. Abhinc tamen licebit societati statisticae Eurostat renuntiationes omnium terrarum Unionis Europaeae ad fiscalia suorum spectantes multo accuratius inspicere.
Sicut unoquoque anno, die sexto Decembri per vias urbium oppidulumque Bohemiae pompae Sancti Nicolai habebuntur. Qua occassione duo homines vestibus Sancti Nicolai necnon diaboli induti ad omnem portam oppidi urbisve pulsare conantur. Mos est iis poculum vini aut aquae vitae a patre familias praebere. Hanc ob rem permulti et sancti et diaboli postea in viis dormientes videntur. Plus et plus tamen parentes visitatores tales domum venire vetant, timentes ne diabolus pueros nimis terreat.
Per triginta horas continuas cithara Hispanica cecinit Temur Kvitelasvili, Georgus in urbe Russica Angarsk habitans, quo facto verisimiliter nomen eius in libro illo Guiness, ubi mirabilia continentur, inscribetur. Unaquoque hora licuit Kvitelasvili per quinque minutas digitos relaxare, aliquid bibere manducareque – hi tamen intervallis trium maxime minutarum tantum usus est.
Duabus septimanis postquam stationi televisificae Al-Manar, cui iunctiones sint cum factione islamistica Hezbollah, licentia in Francogallia programmata emittendi tributa est, regimen Gallicum licentiam revocare cogitat. Aliter enim quam polliciti sunt moderatores stationis, antisemitismo favere conentur, exempli gratia nuntiantes Israheliam morbum AIDS inter Arabos clam divulgare. Huius rei accusati, moderatores responderunt sese non contra Iudaeos sed civitatem Israheliam tantum elocutos esse.
Urbs Iaponnica Nagato, per quam amatoribus nartarum ad montes huic rei optimos via transit, tempore hiemali semper pyxidibus, lagoenis aliisque sordibus contecta est, hoc anno tamen mirabiliter pura manet. Causa sunt simulacra dei Dzizo crebriter in viis a magistratibus posita, cuius in praesentia nartatores sorda in viam eicere timent.
|