The Cambridge Encyclopedia of the World’s Ancient Languages (Encyclopaedia Cantabrigiensis Antiquarum Linguarum Mundi)
De libris
The Cambridge Encyclopedia of the World’s Ancient Languages
(Encyclopaedia Cantabrigiensis Antiquarum Linguarum Mundi)
Domus editoria: Cambridge University Press
Cantabrigiae Anglorum 2004
In lucem modo prodiit apud Cantabrigienses de totius orbis linguis antiquis liber mirificus, doctus Iuppiter et ponderosus, qui Anglice inscribitur: "The Cambridge Encyclopedia of the World’s Ancient Languages" a variis linguarum hominibus peritissimis conscriptus, a viro docto Roderico [Roger] Woodard curatus (Cambridge University Press, [2004], ISBN 0 521 56256 2).
Vix deest ulla orbis antiqui lingua, spectati sodales, quam mente fingi licet: ab illo Oriente, quem longinquum vocamus, ad hunc qui nobis vicinus et est et erit, quique non paucis nostratium merito carissimus evasit, quippe qui omnem nostrum pepererit quibus gloriamur cultum atque humanitatem, scripturam, civitatem, scientias, artes, litteras, religionem.
Neque deest antiqua America. Neque profecto deficit Europa nostra, huius orbis nostri et anus et umbilicus.
Insunt enim praeter Mayarum, quos vocamus, linguam (pp. 1041-1070), et Olmecorum (pp. 1071-1108) et Zapotecorum (pp. 1109-1111) qui dicuntur in America meridiana sermones. Tractantur et antiqua Serum lingua (pp. 988-1014), et Tamilorum (pp. 1015-1040) qui insulam incolunt Taprobanen. De quibus iudicent me peritiores.
Principem autem (post prolegomena pp. 1-18) et primum obtinet locum Sumerica (pp. 19-59) in Mesopotamia antiqua, de qua hoc in foro aliquando scriptitavi, neque praetermittitur lingua Elamitarum in illa Persidis parte, quae ad meridiem et occidentem vergit (pp. 60-94), quaeque tempore Apostolorum fortasse adhuc audiebatur (cf. Acta 2,9), neque Hurriticus (pp. 95-118) neque Urartaeorum sermo (pp. 119-137), in extrema Anatolia hic, in partibus quae ad Syriam vergunt ille ante tria fere milia annorum florens. [Lingua autem Hattica, quae in media Anatolia Hethaeos antecedit, cuiusque tria fere milia verborum sunt litteris cuneatis tradita, mirum quod non separatim tractatur]. Quae linguae quamquam inter se non sunt ulla necessitudine coniunctae (Hurriticum tamen et Urartaeorum si excipis sermones), id habent proprium quod in vocabulis coniungendis non flexu utuntur, sed ad sententiarum et verborum vim et casus et finem significanda morem habent syllabarum "glutinandarum" (quapropter "glutinantes" simplicius hae linguae non raro dicuntur).
Sequitur caput (pp. 138-159) quod in universum eos tractat sermones, quos ad stirpem Afro-Asiaticam (quae dicitur) pertinere viris doctis persuasum est, quique postea vulgatiores interdum non sunt facti: Numidarum et Libyum (qui vocabulo "Barbarorum" postea innotuerunt, quorumque ad nostra usque tempora superstes est lingua), illorum Aethiopum qui regionem "Kush" vocatam incolunt, et nonnulli sermones infra solitudinem Saharicam quae dicitur ab Afris adhibiti ("Chad"). Neque deest eodem capite enarratio primaevi Semitarum sermonis, quem "Proto-Semiticum" grammatici vocant, quique genuit quae fuerunt et quae nunc sunt Semitarum linguas. Sequitur ex eadem stirpe Afro-Asiatica ducta antiqua Aegyptiorum, et inde Coptorum lingua (pp. 160-217).
Semitarum autem linguae, ut par est, variis singillatim enarrantur commentatiunculis: "Accadica" (Assyriorum videlicet et Babyloniorum lingua, veluti communi appellatione nuncupatur), pp. 218-287, quibus adicitur lingua oppidi Ebla (in Syria); "Ugaritica" (oppidi scilicet Ugarit similiter in Syria, quaeque ad occidentales Semitarum linguas transit), pp. 288-318; occidentales autem: Hebraica, pp. 319-364, Phoenicum sermo et Punicus, pp. 365-385, varii Canaanitici sermones, pp. 386-390, Aramaica, pp. 391-426, quae totius orbis nostri, ante Graecorum sermonem, lingua aliquando facta est universalis et communis; meridianae: Aethiopum, pp. 427-453, Arabum tum meridianorum, pp. 454-487, cum septentrionalium, pp. 488-533.
Alia est provincia, quae ad nos Europaeos praesertim spectat, "Indo-Europaearum" videlicet (sive "Indogermanicarum"), quas vocant, linguarum. Quarum formae communes et indicia generalia primum (pp. 534-550) adumbrantur. "Ad nos" dico spectare, cum linguis nostris, etsi "spiritu" (ut verbis utar quae anno 1938 Pius XI P.M. protulit) "Semitae sumus", ad hanc pertineamus stirpem plerique Europaei (Hungaros, Aestios, Finnos et Vascones si excipimus).
Primum, nam omnium antiquissimae sunt (quoad fontes saltem), tractantur in Anatolia quae floruerunt antiqua Hethaeorum (pp. 551-575) et Luviorum (pp. 576-584) lingua, necnon Palaica (pp. 585-590), quae tempore Hethaeorum iam emortua in rebus tantum divinis adhibebatur, seriores ex Luvio orti sermones Lyciorum (pp. 591-600) et Cariorum (609-613), necnon lingua Lydiorum (pp. 601-608). Fuse porro Graecorum Attica (pp. 614-649) et aliae tractantur dialecti (pp. 650-672); Indorum antiqua (pp. 673-699), quam Vedicam et Sanskriticam vocant, et media (pp. 700-716), quae "Prakritica" innotuit; Persarum imperii sermo (pp. 717-741) et Avestae (pp. 742-763), quibus adiectae sunt recentiores sermonis formae ("Pahlavi", pp. 764-776). Sequitur Phrygum sermo (pp. 777-788), qui, quamquam in Anatolia viguit, sui iuris est neque ad stirpem Anatolicam proprie pertinet; Italicae denique linguae, Latina primum (pp. 789-811), Sabellorum deinde (pp.812-839) et Venetorum sermones (pp. 840-856). Etiam Etrusca lingua adest (pp. 943-966).
Neque Celtae desunt qui continentem incoluerunt terram (pp. 857-880) et Germani, Gothos dico (pp. 881-906) et Nordicos, quos vocamus, antiquos (pp. 907-921). Ad Caucasum denique transitur: ad Armeniorum (pp. 922-942) et Hiberum (pp. 967-987) priscos sermones.
In similem unaquaeque fere enarratiuncula vel symbola redigitur formam: primum adiuncta historica et quae ad cultum civilem spectant adumbrantur ("Historical and cultural contexts"), dein de scriptura ("Writing system"), de sonis ("Phonology"), de verborum formis solutis ("Morphology"), et coniunctis vel de syntaxi ("Syntax"), de copia verborum ("Lexicon") agitur; accedit denique index librorum ("Reading list").
Regia profecto hoc doctissimo libro via lectoribus est strata, quorum de mira linguarum in orbe antiquo varietate aliquid interest comperire, quorum, addo, propria interest humanitas.
Etenim, ut aliquando heic scripsi, de linguis discere et utile est et iucundum, non in primis rerum grammaticarum causa (quamquam et res grammaticae suas habent veneres), sed propterea quod non nisi variarum linguarum notitia et scientia, sive veterum sive novarum, ad humana commercia datur aditus, mundanus, id est veri nominis humanus, rei publicae litterarum civis educatur nullis praeiudicatis opinionibus, nulla caeca ignorantia, nulla odiosa surditate constrictus, et, si veteres sunt linguae, per colloquium trans tempora species quaedam conceditur aeternitatis: aditum, aiebam, ad aliorum hominum et populorum litteras et res gestas et artes et cogitata et desideria et mentem et animam, vel, ut uno complectar verbo, ad eorum humanitatem, qua quidem re humano reapse homini res utilior et iucundior non datur.
Scripsit Volfgangus Jenniges
Ludvig (Ludovicus) Holberg, Jeppe ze Wzgórza i inne sztuki. (Jeppe de Colle aliaeque fabulae; Danice: Jeppe paa Bierget, Mascarade, Den forvandlede brudgom)
Translatio Polona: Maria Sibińska
Domus editoria: słowo/obraz terytoria
Gedaniae 2004
Mulieres – crudelissimae infidelesque, viri – potatores, sacerdotes – lascivi, nobiles – frivoli, caupones (scilicet Iudaei) – avari, iudices – iniqui. Ubi talia gentium? In Dania, tria abhinc saecula! Forte sciverunt et tunc, sicut hodie Hollywoodenses, feliciter rem omnem finire.
Iam melius vertite oculos in Nicolai Klimii iter subterraneum eiusdem auctoris, Latine quidem scriptum, quod primum Scandicum ‘bestseller’ fuisse putatur.
Felipe (Philippus) Fernández-Armesto, Wokół tysiąca stołów czyli historia jedzenia. (Ad mille mensas seu historia manducandi; Anglice: Near a thousand tables. A history of food.)
Translatio Polona: Jan Jackowicz
Domus editoria: Twój Styl
Varsoviae 2003
Multa hic miranda invenienda:
Vicinus origine proximus budini (Anglice pudding)? Botulus sanguineus (Theodisce Blutwurst).
Primum armentum a hominibus domesticatum? Cochlea.
Caro quae maxime sapit? Humana. (Inter varias humanas autem, Francogallorum.)
Cibus qui diis Graecorum (et Picasso) maxime placuit? Exta.
Quid primi hominides omnibus anteposuerunt? Morticina.
Heu, me miserum, talia legens mox in escam vegetarianam convertar! Sed et illic non tam pulchre, nam monet auctor: Mirum in modum anthropophagis multa communia sunt cum vegetarianis… Insuper, nonnulla genera pomorum terrestrium ipsa carnivoracia sunt!
Americanus habitatu, sed animo admodum Hispanus, Felipe Fernández-Armesto confirmat nonnulla quae iam diu vera esse timebam: cholesterolum nulli momenti sanitati cordis esse; item non nocere magnitudinem salis vel sacchari; cauponas, ut dicunt, ciborum rapidorum (Anglice: fast food), iam maioribus, in antiquitate quidem, bene notas esse; victum tenuem frustra adhiberi – eius genera multissima aut a maioribus societatibus ad suos cibos melius venditandos aut ab circulatoribus inventa esse; lac nisi ab infantibus potum nocere; aphrodisiaci, sit etiam pasta puttanesca!, nugae prorsum; maxime insanum solum qui cibum sumat esse…
Nonnullae scitu dignae cogitationes de temporibus cito mutatis: nempe, scribit auctor fuisse Europae aetas cum Neapoli lycopersica ac Vindobonae socolata defuerunt! Cultum civilem ita definit: ius est, quod barbarum, qui semper in nobis habitat, saporiferem reddit. Cum autem legerem nos, homines, a tritico (non inverse!) domesticatos fuisse, quasi hoc modo triticum instrumentum maximae propagationis invenisset, paratum me sensi ad rationes Einsteinianas captandas.
Mirandum tamen videri debet auctorem, de cultu cenandi tam copiose narrantem, nihil fere de potionibus…
Tadeusz (Thaddaeus) Olszański, Kuchnia erotyczna. (Cibi libidinosi).
Domus editoria: Rosner & Wspólnicy
Varsoviae 2004
112 praecepta viris data quomodo per culinam in lectulum mulier ducenda sit. Insuper unum monitum: procul a piscibus! Nam spina in faucibus consistere potest – tunc omnes curae frustra!
Agnieszka (Agnes) Krzemińska, Miłość w starożytnym Egipcie. (Amor in Aegypto antiqua).
Domus editoria: Państwowy Instytut Wydawniczy
Varsoviae 2004
Vitam immaculatam investigatoribus occidentalibus saeculi XIX Aegyptii antiqui egisse videbantur. Thomae Mann tamen, scriptori praeclaro Theodisco saeculi XX – immundi peccatu omni (In tumulis fornicant, ut audivi, cum pigmentis cadaveribus – "Iosephus et fratres eius"). Falluntur ambo: erant Aegyptii homines prorsus et nihil plus, quibus sexum videbatur res communis, natura scilicet data. Notio peccati corporis cum Iudaeochristianismo demum Europam invasit.
NUNTIUM AMICUS NOSTER STEPHANUS TERGESTINUS NOBIS MISIT DE LIBRO SUO q.i. "LAUS PISONIS" NUPERRIME EDITO:
Stephanus Tergestinus gregalibus uniuersis sal. pl. d.
Certiores omnes uos facio, gregales spectatissimi, de nuper edito nouo libro a me conscripto. Reuera eum iam anno MIM absolueram, sed pro dolor, cum publico sumptu editus sit, tempus nimis dilatum est.
Prodiit enim e typographia Scholae Normalis Superioris Pisanae, cuius alumnus fui annis MCMXCVI-MIM. Agitur quippe de dissertatione mea quam commentus sum ad primum uniuersitatis gradum capessendum, quo decoratus sum hic Tergesti ineunte anno MCMXCVI. Dissertationem funditus retractatam tradidi prelis Scholae normalis mense maio anni MIM et nunc tandem uenalis prostat. Argumentum est poema quoddam ab ignoto auctore circa annum XL p. Ch. n. conscriptum atque C. Calpurnio Pisoni, qui post fere XXV annos coniurationi in Neronem praefectus esset, dicatum. Quod carmen iterum critice edidi, codicibus manuscriptis necnon typis impressis nisus, in Italicum sermonem conuerti, praefatione et commentario historico philologico rhetorico amplissimo ditaui. In priore parte libri fusius disserui de textus historia, de auctore carminis (qui ignotus mea sententia manet, quamuis alii aliis id tribuerint), de homine ad quem carmen dicatum est (qui haud dubie, ut dixi, ille C. Piso est, qui anno LXV p. Chr. n. coniurationem in Neronem molitus est), de carminis structura, stylo, re metrica. Ille cuius plura scire de hoc libro interest adeat hanc paginam: http://www.sns.it/Lettere/frame.htm
In parte "Pubblicazioni della Classe di Lettere e Filosofia", No XXXI.
Omnes bene ualete.
Dabam Tergesti, die XXI m. Sept. anni MMIV, in festo s. Matthaei ap.et euang., hora fere XXIII et dodrante.
Jason Burke, Al-Qaeda: Casting a shadow of terror
(Al-Qaeda: umbra terroris)
Londini 2003
Domus editoria: IB Tauris
Liber Jasonis Burke quamquam (Anglice legentibus profecto) sat facile evolvitur, spissus est densusque et multis ac variis argumentis locupletatus.
Sed argumentum libri illud in primis tractat "paradoxon", ut Graece dicam, quod, effrenatum religionis islamicae studium si respicimus, Occidentalibus et praesertim Americanis istud reapse infestissimum est regnum, istud inimicissimum, istud periculosissimum, quod ab ipsis Americanis ceterisque Occidentalibus (sacri petrolei causa, ut patet) omnium putatur amicissimum; contra, illas civitates ab Occidentalibus inimicas haberi, quas - nisi maxima cum iniuria impedita ista intercessisset et damnosa Palaestinae quaestio - sive propter christianorum Arabum in eorum finibus praesentiam, sive cultus civilis cum Europae quae ad meridiem spectant partibus arctam necessitudinem, sive tolerabilius religionis studium, inter amicissimas haberi praestabat, Syriam dico, Mesopotamiam (quae fuit), Aegyptum, Libyam.
De his rebus passim in nonnullis praeteritis epistulis scripsi cum de factione Ba'th, quae quarto saeculi XX decennio in Syria a christianis est condita, atque de secta Wahhabitica mentionem feci, cuius asseclae in regno isto quod Americanis aliisque Occidentalibus "amicissimum" videtur, Sa'udico scilicet, regnum tenent et res publicas moderantur, et, quod peius est, divitiis suis infinitis in toto orbe non tantum islamicae caritatis instituta (deversoria, nosocomia, scholas, templa ...), Wahhabitica quidem doctrina infecta, exstruunt et condunt, verum etiam ubique terrarum globulos tromocratium strenue fovent et liberaliter iuvant.
Wahhabitica autem doctrina saeculo XVIII in Arabia ortum habuit (a viro quodam illius nominis nuncupata), et, si cum christiana ecclesia comparatur, (mutatis mutandis) ad puritanorum vel calvinianorum severiorum sententias proxime accedit. Sic, ut paucis absolvam, in Perside (shi'ita) - Occidenti "infestissima" - mulieribus licet autocinetum gubernare, telehorasis exstat et musica auditur, neque latronibus amputatur manus; in Arabia Sa'udita, (sunnita quidem, sed wahhabitica) - Occidenti "amicissima" - raedam regere feminis non licet, et atrociter vulnerantur qui contra leges egerunt, nulla admittitur imago, nulli modi musici, nulla saltatio, nullus ludus.
Similiter in Bactriana (Afghanistan) egerunt Talibani (= "discipuli" sc. religionis), iisdem ex Arabia divitiis adiuti (atque Americanorum opibus, dum contra Russos pugnarent ...), atque celeber ille Bin Lâdin, qui ipse Sa'udita est (licet origine sit Yamanita); et quindecim ex undeviginti tromocrates qui turres Novi Eboraci destruxerunt, Sa'uditae erant eiusdemque sententiae.
Haec omnia, de Bactriana, de secta Wahhabitica, de gregibus et globulis tromocratium, de facinoribus et sceleribus, et nonnulla alia in illo libro docte fuseque tractantur.
Scripsit Volfgangus Jenniges
|