Annus
2 0 0 4

Josephus Borrell, socialista Catalunus, novus praeses Parlamenti Europaei die 20 Iulii factus est

Nuntii hebdomadae
(18-24.07.2004)


Iosephus Borrell, socialista Catalaunus, novus praeses Parlamenti Europaei die 20 Iulii factus est. 57 annos natus Borrell ex paupera familia pistorum parvum vicum in Montibus Pyrenaeium inhabitantium oriundus, a duabus maximi momenti factionibus Parlamenti, socialistis scilicet et popularibus, adiutus in comitiis est. Ratione suffragiorum 388 contra 208 vicit Bronislaum Geremek, Polonum, candidatum factionum liberalium, mediorum necnon ecologistarum.


Exodus Turcorum Meschetinorum, 60 annos postquam natio haec e terra sua, Meschetia scilicet - quae pars extrema Georgiae est, ad meridiem et occasum solis spectans - a dictatore Sovietico Iosepho Stalin expulsa, in Civitatibus Unitis Americae (USA) finem inveniet. Regimen Vasingthoniense enim assensum est ut omnia 15 milia Meschetinorum, nunc prope urbem Kuban in Subcaucasia Russica habitantium, in fines suos acciperet. Anno 1944, iuxta Tsetsenos et Tartaros Chersonesi Tauricae, Turci Meschetini collaborationis cum copiis Theodiscorum tempore alteri belli mundani falso accusati atque in campos desertos Uzbekistaniae, Kazachiae et Kyrgysiae migrare vi coacti sunt. Aliter quam aliae gentes tamen, sequentibus decennis domum revertere non potuerunt – regimen et Sovieticae et postea sui iuris Georgiae se eos recipere velle negavit. Ab anno 1989 in Uzbekistania moleste persecuti, migraverunt in domos a Tartaris, in Chersonesum reductis, circum urbem Kuban relictas. Ubi nunc a motu cossacorum seu nationalistarum Russorum fines Caucasiae tuendorum non multo melius tractantur.


Humbertus Bossi, dux Ligae Septentrionalis munere ministri rebus emendandis regiminis Italici abdicavit. Causa officialis renuntiationis valetudo infirma dicta est, multi tamen rerum Italicarum periti suspiciunt exito suo Bossi minantem primarium ministrum Silvium Berlusconi Ligam e regimine discessuram, nisi postulatum eius principale, i.e. dispertitio potestatis civitatis inter regiones, consecutum est. Quod tamen maxime difficile factum Berlusconi nunc sit, postquam alii socii eius, democratae scilicet christiani (aut rectius heredes eorum – factio media UDC) et nationalistae, melius quam ipsa factio Berlusconi, Forza Italia, ex comitiis parlamentariis Europaeis nuper discesserunt. Nam constat democratas christianos et nationalistas contra consilia federalistica Ligae pugnare.


Si ita populus volet, anno 2006 in comitiis praesidialis denuo munus petam – nuntiavit Alexander Lukassenka, praeses Rutheniae Albae ab 1994 anno. Si comitia nunc instruerentur, certe victorem discederem – addidit tempore festae 20 Iulii factae, occasione primi decenni expleti, quo Lukassenka in munere praesidis manebat. Uno die postea 4 milia hominum in viis mediae urbis principalis Rutheniae, Minscae scilicet, postulaverunt abdicatum Lukassenka, clamantes: 10 anni satis sunt! necnon Tempus iam liberationis! Hos vigiles publici adorti sunt, 50 eorum comprehendentes.


30 ultimis annis erravi, putans cava nigra nullam rem, quam cum absorbuissent, remittere posse – fassus est ultimis diebus physicus praeclarus Anglus Stephanus Hawking. Secundum theoriam veterem eius, quidquid in cavum nigrum ceciderit, in mundos quosdam parallelos transmigret - nunc tamen putat Hawking ‘informationem’ quandam posse in mundum (vel potius universum) nostrum a cavo nigro reddi, licet valde corruptam, speciei pristinae dissimilem.


Francogalli plus et plus vini ultimis decennis faciunt, sed minus et minus bibunt, quo facto fit ut vina eorum minore pretio venum eant – nuntiant acta diurna "Liberation", symbola quorum his verbis incipitur: Vindemia optima, nuntii mali. Hoc solum anno 19% plus quam praeterito viticolae emptoribus vini praebebunt, cum Francogalli, qui decennio 1980-89 paulo plus 43 milionibus hectolitrarum annuatim emerant, anno 2003 solum 34 miliones in fauces suas infuderunt, quod effectum est expansionis cerevisiae atque potionum nullum alcoholem continentium. Accedit ut in mercatu internationali vina e Novo Mundo (scilicet Australia, Chilia, Argentina, California) oriunda altius et altius ultimis in annis ab oenophilis aestimantur. Has ob res dolium 900 litrarum vini Burdigalensi (Bordeaux) mediae qualitatis stat hodie 710-720 euronibus, cum decem tantummodo ante annos circa 1500 constabat.


Multis in museis, deversoriis et cauponis Bohemicis multo plus pecuniae solves, si Anglice aut Theodisce rem posces, quam si hoc Bohemice faceres, quod plane contra legem Unionis Europaeae naturamque mercatus aequi est – nuntiat scriptor Pragensis Societatis Diurnariae Polonae (PAP) Sbigneus Krzysztyniak. Si e. g. synagogam Pragensem Staronova dictam alienigena intras, septies plus pro tessera dabis quam cives Bohemici! Multis in locis disparilitas pretiorum res quasi clandestina est, cum venditores pretium rei venalis simul numeris atque verbis monstrant, ubi e.g. "100 Kc" verbis Bohemicis redditur, quae "quinquaginta coronis" significant. In cauponis tamen pueri, si te Bohemice loquentem audiunt, parva voce nuntiant te dimidiam tantum partem pretii cibi solvere posse. Talia – mitigare Bohemi conantur - solum in regionibus a peregrinatoribus extraneis ‘infestis’ eveniunt.


Sumusne facti homines morbi solum causa? Ecce enim Natassa, simiola generis maccaci quinque annorum nata item ut homo sapiens erectus in hortu Safariensi prope Vernicollem (Tel-Aviv) in Israhele instructo ambulat, postquam grippa ventris afflicta vix animam efflaverat. Nunc, aliter quam aliae simiae, quae modo erectae, modo quadrupedatim commoventur, Natassa duabus tantum pedibus ambulare solet, verisimiliter ob vitium cerebri a morbo effectum. Quod "amisso anulo" inter hominem et simiam a Carolo Darwin postulato multis simile esse videtur.


Regimen Hiberniae in eo curat ut lingua Ihrlandica sive Gaelic 21. sermo officialis Unionis Europaeae fiat. Ultimo die Mercurii minister primarius Hiberniae Bertie Ahern orationem ad legatos Parlamenti Europaei Ihrlandice legere coepit et postea, omnibus obstupefactis, in Anglicam convertit porro tamen causam Ihrlandicae agens. Anno 2002 solum 36% quattuor milionum civium Hiberniae affirmabant se linguam Gaelic nosse, sed minima tantum pars eorum hac in vita cottidiana uti, Anglicam anteponentes. Qui contra Ihrlandicam ut linguam novam officialem UE se pronuntiant, admonent iam cum 20 linguis mercedes interpretum, quibus Bruxellis et Argentorati munus est, uno fere miliardo euronum annuatim solventur, et mox ad portam pulsabunt: Bulgarica, Dacoromanica, Croatica et Turcica. Praeter Ihrlandicam Catalaunicae fautores statum officialem poscunt, quod nunc, Iosepho Borrell Parlamento Europaeo praeposito, facilius exposci poterit.


Pelliculam "Passio" a Mel Gibson factam in Malesia Christianis solis in cinematographeis spectare licebit, ne Musulmani, qui 60% Malesiensium fiunt, ad fidem Christianam alliciantur – ita saltem prohibitionem a magistratibus datam acta diurna Kualalumpurensia "New Straits Times" interpretantur.


Hongkong, Singapur et Nova Zelandia, sicut praeteritis nonnullis, ita et ultimo anno terrae maxime cum liberali oeconomia esse putantur ab Instituto Americano CATO, quod annuatim indicem ‘libertatis oeconomicae’ parat. Has tres terras extremi Orientis sequuntur: Helvetia, Magna Britannia et Civitates Unitae.


Varias terras aestimantes auctores indicis ad iura proprietatem tuenda, pecuniam creditam adipiscendam, cursum nummi necnon leges oeconomicas generales spectant. Maxime cito ad plenam libertatem oeconomicam progrediuntur: Australia, Betsuana, Chilia, Sinae, Respublica Salvatoriana, Ghana, Islandia, Hibernia, Mauritius, Trinidad & Tobago, Uganda et Magna Britannia. Nonnullae aliae terrae, e.g. Venetiola, Brasilia, Argentina, Malesia et Russia, retrogressae sunt in indice ultimum per annum.



Josephus Borrell, socialista Catalunus, novus praeses Parlamenti Europaei die 20 Iulii factus est

Dictum hebdomadis:

Per balneas ad Unionem

Ut natio quae docuit - vel potius redocuit, arte antiqua neglecta - Europam quomodo se haec lavaret, digna est certe Turcia loco in Unionis Europaeae – dixit Cornelius Codiţa, rerum politicarum peritus, Dacoromanus, in seminario Associationis Nationibus Investigandis (Association for the Study of Nationalities), Varsoviae, die 19 Iulii.


Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae